‹ Œuvres de Fénelon, archevêque de CambraiChapitre 258 sur 334 · CAPUT XLIV · texte numérisé non relu

CAPUT XLIV

Maie înclamitaDt critici domlniam Papœ In reges et régna confirmatum esse, si constet sedem iqMMtolicam in fide docenda faidefectibilein esse.

Haec vero fuit criticonun , et imprimis Jansenistarum dexteritas et astutia, ut régi et regni proceribus persuasum fuerit Romanos pontifices arrogaturos esse sibi omnimodam in régna temporalia potestatem , si semel concesseris Romanam sedem in fide docenda deficere non posse. Hinc régis regnique administrorum, atqne parisiensis Parlamenti curaetsoUicitudoindefessa fuit, ne unquam sensim exundet suprema haec spiritualis auctoritas. Inane autem est hoc terricuium : siquidem concilia generalia non minus quam pontifices de regali dignitate transferenda jus sibi arrogaverunt. Hoc quidem, ut jam dictum est, fecit Lateranense ilUid concilium, quo Raymundus, Tolosanus comes , Albigensium haeresi infectus, suodominio exutus est. Hoc idem Innocentius IV contra Fridericum H imperatorem fecit , approbante sacro Lugdunensi concilio. Unde nihil minus a concilio quam apontifice reges sibi metuere possunt. Hoc autem Petrus de Marca doctissimus Parisiensis antistes, non ita pridem diserte docuit. « Libertates , ait *, perinde tue- « mur, si de concilii generalis novis decretis , ac si « de Romani pontificis constitutionibus agatur. » Praeterea sic ait : « Non est cur haereamus in ea u régula quae Romanis stomachum movet , et quae « rébus nostris non prospicit ut par est. Fruatur « summus pontifex , aut aequo jure cum conciliis « generalibus, aut superiori. Illud unum in foro ex- « pendetur, an novaconstitutio, vel novum rescrip- « tnm, rebusGallicanisconsulatautnoceat.» Itaque regia Galliarum potestas consulat sibi ipsi , atque aperte neget se unquam subjacere aut concilio aut

* Episti, p.63«.

' De Qmcvrd. Sacerd. et Imper. lU). m , cap. yii , n^ i.

pontifici,in génère temporalisregiminis, quandoquidem temporalis haec potestas Ecclesiam ipsam pnecessit , et est a Deo ordinata.

At vero operae pretium est ut tollatur lapis ille o^ fensionis, et Galli tandem sentiant nihil esse, circa tefnporalem r^norum administrationem, ab apostolica sede metuendum. Neque certe etiamnum tanti incendii fomes extinctus videtur; imo in dies occulte crescit. Voluntquippe laicî homines hanc esse nostrae Gallicanae Ecclesiae libertatem, ut nulla admittatursedisapostolicaeconstitutiocircafidem,nisi a rege petita sit. Quasi vero si rex ipse (absit a tam pio principe tanta pernicies) antiquam fidem everteret, quemadmodum octavus Henricus, rex Angliae, non ita pridem eam evertit, repellenda esset medicina , nisi peteretnr ab ipso aegroto furente. Quasi vero quo magis veterno lethali opprimitur aegrotus, eo magis necesse non est salutare poculum ipsi vel invito combibendum admoveri.

Cujus quidem mali nullus erit finis, nisi sedes apostolica, quae praesertim post concordatum Leonis X cum Francisco I , omnem fere cum episcopis Gallis societatem aboliri sinit , pemecessariam banc animorum conjunctionem sensim resarciat, eosque sua benignitate et benificentîa sibi condliet; neque tamen minus , ubi postulabit negotium fidei , pro antiquo more , summa cum auctoritate definiat necesse est. Quid enim ab audaci hominum génère tibi non esset metuendum , si te meticulosum et animi incertum crederent? Quo magis haec sedes plerosque omnium gentium episcopos sibi devinctoshabebit, et juxta suam traditionem, quac traditionîs universœ fons est , omnes fidei causas , prompta, perspicua, efficaci et peremptoria auctoritate definiet, eo minus de tanta tamque utili auctoritate disceptabitur.

Page 1