‹ Œuvres de J. Delille (volume 2)Chapitre 9 sur 17 · LIBER TERTIUS · texte numérisé non relu

LIBER TERTIUS

Te quoque, magna Pales, et te, nieniorande, canenius, Pastor ab Aniphryso; vos, silvae amnesque Lycaei. Caetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes, Omnia jam vulgata. Quis aut Eurysthea durum, Aut illaudati nescit Busiridis aras ?

Cui non dictus Hylas puer, et Latonia Dctos? Hippodameque , humeroque Pelops insi^^s eburno , Acer equis? Tentanda via est, qua me quoque possim Tollere humo, victorque virum volitare per ora.

Primus ego in patriam mecum, naodo vita supersit, Aonio rediens deducam vertice Musas : É

Primus Idumaeas referam tibi , Mantua , palmas ; Et viridi in campo templum de marmore ponam , Propter aquam , tardis ingens ubi flexibus errat Mincius, et tenera praetexit arundine ripas. In medio mihi Caesar erit, templumque tenebit.

LES GÉORGIQUES

DE

VIRGILE

Page 1