‹ uvres de P. et Th. Corneille, précédées de la Vie de P. CorneilleChapitre 81 sur 766 · EXCERPTA E TITO LIVIO · texte numérisé non relu

EXCERPTA E TITO LIVIO

Titus Livius, lib. primo, cap. 23 etseqq.

Bellum utrinque summa ope parabatur, civili si millimum bello , prope inter parentes natosque, Trojanam utramque prolem , cum Laviniam ab Troja, ab Lavinio Alba , ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Eventus tamen helli minus miserabilem dimicationem fecit, quod nec acie certatum est, et tectis modo dirutis alterius urbis, duo populi in unum confusi sunt. Alhani priores ingenti exercitu in agrum romanum impetum fecere : castra ab urbe baud plus quinque millia passuum locant,fossa circumdant.Fossa Cluilia abnomine ducis per nliquot secula appellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit. In bis castris Cluilius Albanus rex moritur. Dictatorem Albani Metium Suffetium créant. Intérim Tu lus fe.ox pravitme morte reg.s nug-

numque deorum numen ab ipso capite orsum, in omne nomen Albanum expetiturum pœnas ob bellum impium dictitans, nocte prœteritis bostium castris, infesto exercitu in agrum Albanum pergit. Ea res ab stativis excivit Metium ; is ducit exercitum quam proxime ad bostem potest, inde legatum praemissum nunciare Tullo jubet, priusquam dimicent, opus esse colloquio : si secum congressus sit, satis scire ea se allaturum , quaa nibilominus ad rem Romanam , quam ad Albanam pertineant. Haud aspernatus Tullus,tametsi vana afferrentur, suos in aciem ducit; exeunt contra et Albani. Postquam instructi utrinque stabant, cum paucis procerum in médium, duces procedunt. Ibiinfit Albanus : « Injurias , et non redditas res ex fœdere « quae repetitœ sunt; et, ego regem nostrum « Cluilium causam bujusce esse belli audisse vice deor , nec te dubito , Tulle, eadem praa te ferre. « Sed si vera potius quam dictu speciosa dicenda « sunt, cupido imperii duos C">gnatos vicinosque « populos ad arma stimulât ; neque recte an perpe- « ram interpretor , fuerit ista ejus deliberatio qui « bellum suscepit : me Albani gerendo bello du- « cem creavere. Illud te, Tulle , monitum velim : « Etrusca res quanta circa nos teque maxime sit, « quo propior es Volscis, hoc magis scis : mul- « tum illi terra, plurimum mari pollent. Memor « esto , jam cum signum pugnrc dabis , has duas « acies spectaculo fore , ut fessos confectosque , « simul victorem ac victum aggrediantur. Itaque, « si nos dii amant, quoniam non contenti liber- « tate certa, in dubiam imperii, servitiique aleam « imus, ineamus aliquam viam, qua utri utris im- « perent , sine magna clade , sine multo sanguine « utriusque populi decerni possit. » Haud displicet res Tullo, quamquam tum indole animi , tum spe victoriae ferocior erat. Quœrentibus utrinque ratio initur , cui et fortuna ipsa prœbuit materiam.

Forte in duobus tum excercitibus erant tergemini fratres nec œtate , nec viribus dispares. HoratiosCuriatiosque fuisse satis constat, nec ferme res antiqua alia est nobilior ; tamen in re tam clara nominum error manet, utrius populi Horatii, utrius Curiatiifuerint. Auctores utroque trahunt : plures tamen invenio, qui Romanos Horatios vocent : hosut sequar, inclinât animus. Cum tergeminis agunt reges, ut pro sua quisque patria dimicet ferro, ibi imperium fore, unde Victoria fuerit. Nihil recusatur, tempus et locus convenit. Priusquam dimicarent, fœdus ictum inter Romanos et Albanos est bis legibus : Et cujus populi cives eo certamine vicissent , is alteri populo cum bona pace imperitaret....

Fœdere icto , tergemini ( sicut convenerat ) arma capiunt. Cum sui utrosque abbortarentur, deos patrios , patriam ac parentes , quicquid civium domi , quicquid in exercitu sit, illorum tune arma, il'orum intueri manus, féroces et suopte ingenio, et plèni adhoitantium vocil us , ;n

HOKACË.

médium inter duas acies procedunt. Consederant utrinque pro castris duo exercitus , periculi magis prœsentis, quam curae expertes : quippe imperium agebatur, in tam paucorum virtute atque fortuna positum. Itaque erecti suspensique in minime gratum spectaculum animo intenduntur. Datur signum: infestisque armis,velut acies, terni juvenes magnorum exercituum an i m os gerentes concurrunt. Nec his, nec illis periculum suum sed publieum imperium , servitiumque observatur animo, futuraqueeadeindepatriac fortuna, quam ipsi fecissent. Ut primo statim concursu increpuere arma , mieantesque fulsere gladii , horror ingens spectantes perstringit, et neutro inclinata spe, torpebat vox spiritusque. Consertis deinde manibus, eum jam non motus tantum corporum, agitatioque anceps telorum armorumque, sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent, duo Romani, super alium alius, vulneratis tribus Albanis, expirantes côrruerunt. Ad quorum casum cum clamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones jam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice unius, quem très Curiatii circumsteterant. Forte is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic ad versus singulos ferox. Ergo ut segregaret pugnam eorum, capescit fugam, ita ratus secuturos , ut quemque vulnere affectum corpus sineret. Jam aliquantum spatii ex eo loco, ubi pugnatum est, aufugerat, cum respiciens videt magnis intervallis, sequentes, unum haud procul ab sese abesse , in eum magno impetu rediit. Et dum Albanus exercitus inclamatCuriatiis,uti opem ferant fratri , jam Horatius caeso hosle , victor secundam pugnam petebat. Tune clamore (qualis ex insperato faventium solet ) Romani adjuvant militem suum : et ille defungi praclio festinat. Prius itaque quam alter, qui nec procul aberat, consequi posset, et alterum Curiatium conficit. Tamque œquato Marte singuli supererant, sed nec spe , nec viribus pares : alterum intactum ferro corpus, et geminata Victoria ferocem in certamen tertium dabant, alter fessum vu-nere, fessum cursu trabens corpus, victusque fratrum ante se strage, victori objicitur hosti. Nec illud prœlium fuit. Romanus exsultans, « Duos, inquit, fratrum ma- « nibus dedi , tertium causas belli hujusce , ut « Romanus Albano imperet, dabo. » Maie sustinenti arma gladium superne jugulo defigit, jacentem spoliât. Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt: eo majore cum gaudio, quopropius metum res fuerat. Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur : quippe imperio alteri aucti,alteri ditionis alienœ facti. Sepulcra extant, quo quisque loco cecidit : duo Romana uno loco propius Albam , tria Albana , Romain versus ; sed distantia locis, et ut pugnatum est.

Priusquam inde digrederentur , roganti Metio ex fœdere icto, quid imperaret , imperat Tullus, uti juventutem in armis habeat, usurum se

eorum opéra, si bellum cum Vejentibus foret. lia exercitus inde domos abducti. Princeps Horatius ibat tergemina spolia prœ se gerens, cui soror virgo, qii3P desponsata uni ex Curiatiis fuerat , obviam ante portam Capenam fuit ; cognitoque super humeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines , et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat. Movet feroci juveni animum comploratio sororis in Victoria sua, tantoque gaudio publico. Stricto itaque gladio, simul verbis increpans , translîgit puellam. « Abi bine « cum immaturo amore ad sponsum, inquit, oblita «fratrum mortuorum, vivique, oblita patrirc. Sic « eat, quœcumque Piomana lugebit bostem. » Atrox visum id facinus patribus, plebique, sed recens merilum facto obstabat : tamen raptus in jus ad regem. Rex, ne ipse tam tristis ingratique ad vulgus judicii, aut secundum judicium supplicii auctor esset , concilio populi advocato. « Duumviros , <• inquit, qui Horatio perduellionem judicent secun- « dum legem, facio. Lexhorrendi carminis erat , « duumviri perduellionem judicent. Si a duumviris « provocant, provocationecertato: si Vincent, ca put « obnubito , infelici arbori reste suspendito , ver- <berato, vel intra pomœrium, vel extra pomœ- « rium. » Hac lege duumviri creati, qui se absolvere non rebantur ea lege ne innoxium quidem posse. Cum condemnassent, tum alter ex bis, « P. ïlorati, « tibi perduellionem judico, inquit : I, lictor, col- « liga manus. » Accesserat lictor , injiciebatque laqueum : tum Horatius, auctore Tullo, clémente legis interprète : Provoco , inquit. Ita de provocatione certatum ad populum est. Moti bomines sunt in eo judicio, maxime P. Horatio pâtre proclamante se filiam jure cœsam judicare : ni ita esset, patriojure in filium animadversurum fuisse. Orabat deinde ; ne se , quem paulo ante cum egregia stirpe conspexissent , orbum liberis facerent. Inter bœc senex juvenem amplexus , spolia Curiatiorum fixa eo loco. qui nunc Pila Horatia appellatur, ostentans : « Hunccine , aiebat , quem « modo decoratum, ovantemque Victoria, inceden- « tem vidistis, Quirites, eum sub furca vinctum « inter verbera et cruciatus videre potestis? quod « vix Albanorum oculi tam déforme spectaculum « ferre possent. I, lictor, colliga manus, qua? paulo « ante armatae, imperium populo Romano pepe- « rerunt. I, caput obnube liberatoris urbis bujus : « arbori infelici suspende : verbera , vel intra po- « mœrium, modo inter illa pila et spolia bostium: « vel extra pomœrium, modo inter sepulcra Curia- « tiorum Quo enim ducere hune juvenem potestis, « ubi non sua décora eum a tanta fœditate sup- « plicii vindicent ? » Non tulit populus nec patris lacrymas, nec ipsius parem in omni periculo animum : absolveruntque admiratione magis virtutis, quam jure causœ. Itaque utcœdes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur, imperatum patri, ut filium expiaret pecunia publica. Is quibusdam piacula.

HORACE, ACT

rihus sacrifiais factis , quœ deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo, capite adoperto, velut subjugum misit juvenem. Id hodie publiée quoque semper refectum manet : sororium rigillum vocant. Horatia? sepulcrum, quo loco corruerat ieta, constructum est saxo quadrato.

PERSONNAGES

TILLE, roi de Rome.

Le vieil HORACE, chevalier romain.

HORACE, son fils.

CURI ACE, gentilhomme d'Albe, amanl de Camille.

VÀLÈRE, chevalier romain, amoureux de Camille.

SABINE, femme d'Horace el sœur de Curiace.

CAMILLE, amanle de Curiace et sœur d'Horace.

JULIE, dame romaine, confidente de Sabine et de Camille.

FLAV1AN, soldat de l'armée d'Albe.

PROCULE, soldat de l'armée de Rome.

La scène est à Rome, dans une salle de la maison d'Horace.

Page 1