‹ Œuvres de Pierre Corneille précédées d'une notice sur sa vie et ses ouvragesChapitre 55 sur 583 · EXCERPTA E TITO LIVIO · texte numérisé non relu

EXCERPTA E TITO LIVIO

Tires Lmus, lib. primo, cap 43 et seqq.

Bellum utrinque somma ope parabatur, civili simillimum bello, prope inter parentes natosque, Trojanam utramque prolem, cum Laviniam ab Troja, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Eventus tamen belli minas miserabilem dimicationem fecit, quod nec acie certatum est, et tectis modo dirutis alterius urbis, duo populi in unum confusi sunt. Albani priores ingenti exercitu in agrum romanum impetum fecere : castra ab urbe haud plus quinque millia passuum locant, fossa circumdant. Fossa Cluilia ab nornine ducis per aliquot secula appel lata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit. In his castris Cluilius Albanus rex moritur. Dictatorem Albani Metium Suffetium créant. Intérim Tullus ferox præcipue morte regis magnumque deorum numen ab ipso capite orsum, in omne nomen Albanum expetiturum pcenas ob bellum impium dictitans, nocte præterilis hostium castris, iufesto exercitu in agrnm Albanum pergit. Ea res ab stativis excivit Metium; is ducit exercitum quam proxime ad hostem potest, inde legatum præmissum nunciare Tullo jubet, priusquam diinicent, opus esse colloquio : si secum congressus sit, satis scire ea se allaturum, quæ nihilominus ad rem Romanam, quam ad Albauam pertineant. Haud aspernatus Tullus, tametsi vana affereutur, suos in aciem ducit; exeunt contra et Albani. Postquam instructi utrinque stabant , cum paucis procerum in medium, duces procedunt. Ibi infit Albanus: « Injurias, et non redditas res ex fœdere quæ repetitæ sunt, et, ego

• regem nostrum Cluilium causam hujusce esse belli audisse videor,

• nec te dubito, Tulle, eadem præ te ferre. Sed si vera potius quam « dictu speciosa dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos vicinos- « que populos ad arma stimulât; neque recte an perperam interpréter, « fuerit ista ejus deliberatio qui bellum suscepit : me Albani gerendo « bello ducem creavere. Illud te, Tulle, monitum veîim : Etrusca res « quanta circa nos teque maxime sit, quo propior es Volscis, hoc magis « scis :.multum illi terra, piurimum mari pollent. Memor esto, jam > cum signum pugnæ dabis , has duas acies spectaculo fore, ut fessos « confectosque, simul victorem ac victum aggrediantur. ltaque, si nos

• dii amant, quoniam non contenti libertate certa, in dubiam imperii,

HORACE

* scrvitiique aleant imus, ineamus aliquam viam , qua utri utris im- « perent, sine magna clade, sine multo sanguine utriusque populi « decerni possit. • Haud displicet res Tuilo , quamquam tum indole animi, tum spe Victoria: ferocior erat. Quæreutibus utrinque ratio initur, cui et fortuna ipsa præbuit materiam.

Forte in duobus tu'm exercitibus erant tergemini fratres.nec ætate, nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse satis constat, nec febme res antiqua ali a est NOBiLtOB; tamen in ré tam Clara nominum error manet, utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. Auctores utroque trahunt : plures tamen invenio, qui Romanos Horatios vocent: hos ut sequar, inclinât animus. Cum tergeminis agunt reges, ut pro sua quisque patria dimicet ferro, ibi imperium fore, unde Victoria fuerit. Nihil recusatur, tempus et locus convenit. Priusquam dimicarent, fœdus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus : Ut cujus populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret. . .

Fcedere icto, tergemini (sicut convenerat) arma capiunt. Cum sui utrosque abhortarentur, deos patrios, patriam ac parentes, quicquid eivium domi, quicquid in exercitu sit, illorum tune arma, illorum intueri manus, feroces et suopte ingenio, et pleni adliortantium vocibus, in medium inter duas acies procedunt. Consederant utrinque pro castris duo exercitus, periculi magis præsentis, quam curæ expertes : quippe imperium agebatur, in tam paucorum virtute atque fortuna positum. Itaque erecti suspensique in minime gralum spectaculum animo intenduntur. Datur signum : infestisque armis, velut acies, terni juvenes magnorum exercituum animos gerentes concurrunt. Nec bis, nec illis periculum suum sed publicum imperium , servitiuntque observatur animo, futuraque ea deinde patriæ fortuna, quam ipsi fecissent. Ut primo statim concursu iucrepuere arma, micantesque fulsere gladii , horror ingens spectantes perstringit, et neutro inclinata spe, torpebat vox spiritusque. Consertis deinde manibus,cum jam non motus tantum corporum, agitatioque anceps telorum armorumque, sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent, duo Romani , super alium alius, vulneratis tribus Albanis, expirantes corruerunt. Ad quorum casum cum clamasset gaudio A Iba nus exercitus, Romanas legionesjam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice unius, quem très Curiatii cireumsteterant. Forte is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic adversus singulos ferox. Ergo ut segregaret pugnam eorum, capescit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere affectum corpus sineret. Jam aliquantum spatii ex eo loco , ubi pugnatum est, aufugerat, cum respiciens videt magnisintervallis,sequentes,unum haud procul ab sese abesse, in eum magno impetu rediit. Et dum Albanus exercitps inclamat Curiatiis, uti opem ferant fratri , jam Horatius cæso boste, victor secundam pugnam petebat. Tune clamore (qualis ex insperato faventium solet) Romani adjuvant militent suum : et ille defungi prælio

HORACE

festiuat. Prias itaque quam alter, qui nec procul obérât , consequi posset, et alterum Curiatium conficit. Jamque arquato Marte singuli snpererant, sed nec spe, nec viribus pares : alterum intactum ferro corpus, et geminata Victoria ferocem iu certamen tertium dabaut, alter fessum vulnere, fessum cursu trahens corpus, victusque fratrum ante se strage, victori objicitur hosti. Nec illud prælium fuit. Romanus exsultans, « Duos, inquit, fratrum manibus dedi, tertium causæ belli

• bujusce, ut Romanus Albano imperet, dabo. » Male sustinenti arma gladium superne jugulo deligit, jacentem spoliât. Romani ovantes ac gratulantes noratium accipiunt : eo majore cum gaudio, quo propius metum res fuerat. Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur : quippe imperio alteri aucti, alteri ditiouis aliéna; facti. Sepulcra estant, quo quisque ioco cecidit ; duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana , Romam versus; sed distantia lotis, et ut pugnatum est.

Priusquam inde digrederentur, roganti Metio ex foedere icto, quid imperaret, imperat Tullus, uti juventutem in armis babeat, usurnm se eorum opéra, si bellum cum Vejentibus foret. Ita exercitus inde domos abducti. Princeps Horatius ibat tergemina spolia præ se gerens, cui soror virgo, quæ desponsata uni ex Curiatiis fuerat, obviam ante portant Capenam fuit ; cognitoque super humeros fratris paludainento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines, et débiliter nontine spousum mortuum appellat. Movet feroci juveni animum comploratio sororis in Victoria sua, tantoque gaudio publtco. Stricto itaque gladio, simul verbis increpans, transfigit puellam. « Abi bine cum immaturo « amore ad sponsum, inquit, oblita fratrum mortuorum, vivique, < oblita patriæ. Sic eat, quæcumque Romana lugebit hostem. » Atrox visum id facinus patribus, plebique, sed recens meritum facto obstabat : tamen raptus in jus ad regem. Rex, ne ipse tam tristis ingratique ad vulgus judicii , aut secundum judicium supplicii auctor esset, concilio populi advocato: » Duumviros, inquit, qui Horatio perduellionem judi- « cent secundum legem, facio. Lex horiendi cartninis erat , duum-

• viri perduellionem judiceot. Si a duumviris provocarit, provocatione « certato , si Vincent, caput obnubito , infelici arbori reste suspendito, « verberato, vel intra pomœrium, vel extra pomœrium. » Uac lege duumviri creati , qui se absolvere non rebantur ea lege ne innoxium quidem poSse. Cum condemnassent , tum alter ex his, « P. Horati, « tibi perduellionem judico , iuquit : I , lictor, colliga, mauus. » Accetserat lictor, injiciebatque laqueum : tum Horatius, auctore Tullo, tiemente legis interprète : Provoco , inquit. Ita de provocatione certatum ad populum est. Moti homines sunt in eo judicio, maxime P. Horatio pâtre proclamante se filiam jure cæsam judicare : ni ita esset, patrio jnre in filium animadversurura fuisse. Orabat deinde; ne se, quem paulo ante cum egregia stirpe conspexissent, orbum liberis facerent. Inter hæc senex juvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco,

HORACE

qui nunc Pila Horatia appellatur, ostentans : « lluuccine, aiebat, quem « modo decoratum, ovantemque Victoria, incedentem vidistis, Quirites, « eum sub furca vinctura inter verbera et cruciatus videre potestis ?

• quod vix Albanorum oculi ta ni déformé spectaculum ferre possent. « 1 , lictor, colliga manus , quæ paulo ante annatæ, imperium populo « Romano pepererunt. I , caput obnube liberatoris urbis bujus : arbori « infelici suspende : verbera , vel intra pomœrium , modo inter ilia

• pila et spolia hostium : vel extra pomœrium, modo inter sepulcra « Curiatiorum. Quo euim ducere hune juvenem potestis, ubi non sua

• décora eum a tanta fœditate supplicii vindieent ? » Non tulit poputus nec patris lacrymas, nec ipsius parem in omni periculo animum : absolveruntque admiratione magis virtulis, quam jure causæ. Itaque ut cædes manifesta aliquo tamen piacuio lueretur, imperatum patri, ut filiuin expiaret pecunia publica. ls quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quæ deinde genti lioratiæ tradita sunt, transmisso per viam tigillo, capite adoperto, velut sub jugum misit juvenem. Id hodie publiée quoque semper refectum manet : sororium tigillum vocant. Horatiæ sepulcrum, quo loeo eorruerat icta, constructum est saxo quadrato.

JWlo* ptnn i Morel *c

Page 1