STATUTUM PONTII ABBATIS CLUNIACENSIS
Ex Miscellaneis Steph. Baluzii, t. VI, p. 497.
In nomine sanftae & individu» Trinitatis. Noverint omnes fratres & filii sanfti Cluniacensis cœnobii présentes & futuri quia ego frater Pontius peccator, abbas indigne vocatus, perpendens qualiter beatus Odilo sanfto distante spiritu omnium fidelium defunftorum generalem statuent memoriam, qualiterque pius antecessor noster domnus Hugo abbas fratrum suo tempore defunftorum per aliquot annos celebraverit anniversarium, primo anno nostrae ordinationis communi decrevi consilio & in capitulo Cluniacensi coram omnibus per praesentem paginam confirmavi, ut cunftorum fratrum atque sororum congregationis nostrae ab ipsius loci fundatione defunélorum deinceps in vigilia Sanftorum omnium universalis memoria solemniter recolatur. Quod idcirco maxime in vigilia San-
ftorum omnium constituimus» quia illa generalis cunftorum fidelium defundorum commemoratio statim secutura est, recUimque nobis videtur ut prius nostronim specialis recordatio pio inter nos agatur afleétu, sicque postmodum & pro nostris & pro omnibus fidelibus defundis universalis intercessio subsequatur. Hac etiam de causa ut iidem omnes sanéti & eledi Dei , quorum festivitas prsevenitur & honoratur, isto fratemse pietatis officio divinse majestati eorumdem fratrum animas sua sanda interventione commendare dignentur. Hanc igitur memoriam tali tenore prsecepimus observari ut non solum Cluniaci, verum etiam in cundis abbatiis nostris, prioratibus, atque cellis, nunc & quandiu Cluniacense cœnobium in sanda religione perstiterit, annuatim in eodem die sollempne officium cum missa secundum locorum fratrumque convenientiam dévote peragatur, fratresque omnes juxta ordinem suum, prout Deus unicuique gratiam dederit, missas psalmosque fratribus suis defundis hilariter persolvant, quatinus per ignorantiam vel negligentiam defundis per annum fratribus redditum non fuerit, totum ad laudem Dei recompensetur. Quod ut devotius complere satagant, adjunximus huic misericordise parentes & consanguineos defundos omnium fratrum nostrorum, orantes ut Deus omnipotens horum & ceterorum bonorum congregationis nostrae participes eos faciat. Prima vero pro fratribus oratio dicatur : Deus venue largitor; secunda pro sororibus : Quœsumus Domine; tertia pro parentibus : Inclina Domine. Quando autem vigilia acciderit die dominica, fiât haec defundorum fratrum celebritas prsecedenti sabbato sive feria sexta. Ad cujus etiam institutionis beneficium dignum fore duximus ut sicut divinae majestati pro defundorum requie pia repraesentabitur intercessio, ita etiam vivis tam ad corporum quam animarum salutem fraterna impendatur misericordia. Statuimus igitur ut ego per me quoad vixero nostrique per saecula successores die illo, vigilia scilicet omnium Sandorum, generalem conventui Cluniacensi in omnibus refedionem de nostro amministremus, dieque subséquent! , festivitate videlicet Sandorum omnium, pro unoquoque fratrum qui Cluniaci tune praesentes fuerint, très pauperes pane & carne reficiamus. Quod si festivitas sexta acciderit feria , fiat ipsa pauperum refedio de pane & came sabbato sequenti vel dominica. Quam itidem pauperum refedionem per omnia loca nostra fieri mandamus, ut scilicet abbates vel priores seu decani diligenter provideant qualiter pro singulis fratribus quos secum in locis suis habuerint tribus pauperi-
bus refeftio secundum temporjs & loci oportunitatem exhibeatur. Cujus misericordiae constitutio non illis gravis videatur, quam Christus Jésus, qui se ipsum pro nostra dédit salute, hoc a nobis quasi proprium exigit, ut si eum placabilem habere volumus, in pauperibus & egenis illum reficiamus. Locus etiam noster semper Deo miserante bonis sanftorum patrum institutionibus crevit in melius. Ipsi denique fratres & ad spirituale & ad temporale officium promptiores erunt atque devotiores, cum recogitaverint tantam sibi misericordiam annuatim quasi ex debito persolvendam. Unde & magna erit caritas, si abbates vel priores atque decani sub hac generali memoria aliquam die illo fratribus suis specialem exhibuerint refeétionem , quatinus diligentibus Deum omnia cooperentur in bonum. Agatur igitur diei hujus memoria, sicut diximus, in psalmis, missis, orationibus &elemosinis; ut Deo annuente, cunftisque intercedentibus sanftis, & vivi ad beatum finem pervenire & defunfti aeternis gaudiis perfrui mereantur, mihique peccatori in hac injunfta obedientia virtus detur & gratia, nobisque omnibus in magni judicii die inter sanftos defunAos misericordia concedatur. Amen.
PRIVILEGIUM LEONIS PAPyï IX.
Ex Bullario Cluniacensi, p. 12.
Léo episcopus servus servorum Dei, dileftissimo in Christo filio Hugoni abbati Cluniacensis monasterii nostri, in honorem beatorum Apostolorum Pétri & Pauli fundati, tuisque successoribus abbatibus, perpetuam in Domino salutem. Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, & petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Ex hoc enim lucri potissimum praemium a conditore omnium Deo in sydereis arcibus promerebimur, si venerabilia loca nostro tempore, aut ad meliorem statum fuerint perduda, aut ne unquam in aliquo minuantur corroborata. Quapropter inclinati precibus tuis, dileftissime fili, ipsi monasterio nostro Cluniacensi,.cui Deo authore prse-
esse videris, per hoc nostrae Apostolicae authoritatis privilegium, sicut& fecerunt privilegiis suis antecessores nostri, confirmamus atque corroboramus quidquid rerum & facultatum modo habet & Dsque in perpetuum est habiturum ; ne ab aliqua humana temeritate aliquid u(iquam exinde mutiletur, sed in sua integritate omnia custodiente Deo permaneant in usum & salarium fratrum ibidem nunc servientium & per secula serviturorum. In qua Apostolicae munitionis tuitione locum etiam ipsum antiqua & per praedecessores nostros ei concessa libertate donamus, non nova facientes, sed vetera confirmantes. Ne scilicet uUus mortalium, sive sit Imperator, sive Rex, sive Dux, sive Marchio, vel archiepiscopus vel episcopus» aut aliqua alia humana potestas super idem Cluniacense Monasterium aliquam in aliquo potestatem exercere prasumat. Nec post solutionem tui corporis aliquem ibi praferre & ordinare audeat, sed in arbitrio semper & eleftione fratrum consistât quemcumque de sua Congregatione secundum Deum & secundum Regulam sanfti Benedifti, sibi preferre & imponere Abbatem voluerint : cujus consecratio non a constituto Episcopo sed a quolibet, quicumque ipsi congregationi placuerit, expetatur, non aliquo pretio redimenda, sed gratis nccipienda. Quod etiam de omnibus ecclesinsticorum graduum ordinationibus, & altarium sive Ecclesiarum consecrationibus precipimus, & confirmamus, ut liceat vobis vestrisque successoribus a quocumque ea velitis Episcopo gratis exposcere, nuUusque vobis audeat contradicere. Quam praerogativam a praedecessoribus nostris Monasterio vestro concessam, & a nobis merito confirmatam idcirco èidem contribuere decrevimus, ut sicut haftenus sub Apostolico jure tantum & ditione constitit, ita amodo semper consistât nec aliorsum respiciat ; quatenus sub Apostoliœ defensionis umbraculo positum semper crescat, semper augescat, nullam pravorum hominum tyrannidem, nullam humanam potestatem metuens, ut quotidiana Deo obsequia dévote, ut soient, & quiète ibi agantur, nec agentes in aliquo per aliquem sollicitentur, molestentur, inquietentur. In qua prserogativa etiam chrismatis libéra receptio a quoquo velitis Episcopo consistit. Quas omnia sicut praemisimus, quemadmodum a pradecessoribus nostris sancita reperimus, ita quoque nos stabi lire & confirmare decrevimus. Statuentes Apostolica censura, sub divini judicii obtestatione, ut nulla unquam magna parvaque persona spirituali vel seculari dignitate praedita, omnive dignitate privata, contra hoc nostras authoritatis privilegium venire, aut in
quoquam illud infringere {>ertentet. Quod quicumque ausu temerario impiaque priesumptione contra Deum & sanftum Petrum, contraque animam suam fecerit, in tune tantum se noverit nostrse Apostoiicœ malediftionis aculeo transpunftum, nostrîe Apostoliae excommunication is telo perfossum, nostri etiam Apostolici anathematis gladio transverberatum, nec nlsi per dignam satisfactionem saluti pristinx reparandum. Qui vero se ab hoc observaverit, & inviolatum hoc nostrum priviiegium permanere laudaverit, hic benediftionem, grattam, & omne bonum a retributore omnium bonorum Deo, & in prœsenti seculo consequatur, & in futuro.
Datum IV Id. Junii per manus Pétri Diaconi, Bibliothecarii ac Cancellarii san^s Apostolica Sedis, anno Domini Leonîs IX Papie primo, Indift. II.