BREF DE CLÉMENT XI A M. APPIANI
DILECTO FILIO LUDOVICO APPIANI SACERDOTI CONGREGATIONIS MISSIONIS ET MISSIONARIO APOSTOLICO IN REGNO SINARUM
Clemens pp. XI
Dilecte Fili, salutem, etc. Multoram, qui ex istis partibus hue remigrarunt, sermone, praesertim vero Dilecti Filii nostri Garoli Thomae, S. R. E. Gardinalis de Tournon, gravissimo testimonio certiores abunde facti sumus, Te magnam partem subiisse procellse in ipsum Gardinalem suscitatag, et post plurimas vexationes; adhuc isthic in aspera custodia et carcere detineri. Non secus profecto, ac debuimus, animo commoti, vehementer tuis aerumnis ac doloribus condolui-
mus ; sed cum compertum habeamus , Te propter justitiam in eas, quas pateris angustias incidisse, non mediocriter dolorem nostrum ea consolatio levavit, quod Te, quem Redemptor noster beatum appellat, nos miserum agnoscere, aut nominare non possumus. Quomodo enim dicendus es miser, qui ut Omnipotentis Dei cultum in amplissimis istis regionibus propagares, tôt labores suscipere, tôt adiré pericula non dubitasti? Qui propter Religionis catholicae singulare studium, tôt molestias et calamitates perpessus es? Qui demum ob praestitam praedicto cardinali, et in ejus persona Nobis ipsis, et huic Sanctae Sedi debitam obedientiam ac fidem, durum carcerem et vincula tamdiu et adhuc sustines ? Quae quamvis tristia, difficilia atque liorrida sensus ipse noster liumanus experiatur; tamen haec omnia divini honoris amor, qui supra omnia dulcis est, dulcia reddere potest. Id porro tibi ipsi contingere certo credimus, dum, ut allatum ad nos est, in tribulationibus gloriaris, et exultas, quod dignus habitus sis pro Ghristi causa contumeliam pati ac impavido fortique amino illam perferens, summopere gratum, atque jucundum Deo, et hominibus spectaculum exhibes. Ut ejusmodi sensus sacerdotali pectore, ac [Instituto, quod profiteris, plane dignis* simos constanter tueri, certamque ac firmam fiduciam in Domino, qui in se sperantes confundi non patitur, habere pergas, Te vehementer hortamur. Nos quidem, quantum situm in nobis erit, nullo loco deerimus virtuti tuae ; quanquam etsi deessent omnes, pro explorato tamen habemus Deum Optimum Maximum causse suse, constanti tu£e in ipsum fidei, assiduis accuratisque precibus nostris, bonorum denique omnium votis minime defuturum. Cujus rei in auspicium tibi, Dilecte Fili, apostolicam benedictionem, paternae etiam, qua te complectimur, benevolentias testem amanter impertimur.
Datum Romae apud S. Mariam majorem, sub annulo Piscatoris, die vigesima secunda Augusti 171 1. Pontificatus nostri anno undecimo.