DONT IL ÉTAIT LE SUPÉRIEUR
Reverendissimi Domini et Confratres amantissimi,
Funiculus triplex difficile rumjpitur. Haec verba a Spiritu Sancto prolata figurate nobis indicant animorum conjunctionem atque concordiam^ viam esse tutissimam, certissimamque, ut quodvis negotium ad suum optatum finem conducatur, Huic doctrinae concordant régula nostrae (cap. xii, paragr. 7) : « Omneset singuli... semper in doctrina, in dictis et in scriptis, quoad fieri poterit, convenient, ita ut, juxta apostolum, omnes idem^sapere et sentire ac etiam idem dicere possimus. » Si haec animorum concordia in quovis opère necessaria sit, a fortiori in supernaturali negotio, quod respicit ad salutem animarum; quorum regimen a sancto Gregorio ars artium nuncupatur. Ut autem concordia liac obtineatur, qua déficiente, oves etiam nostrae inter se dividentur, et, suum naturalem sensum sequentes, uni potius quam alteri sacerdoti adhasrebunt, dicentes sicut in ipsomet Ecclesias exordio : Ego sum Pauli, ego autem Apollo, egovero Cephœ; bonum judicavi, quamdiu in hoc corpore versor, et mors certe properat me educere ex hoc saeculo, ut me sistat coram nimis tremendo Judice, ut reddam rationem villicationis meae, dare confratribus meis, quorum cura utcumque mihi, licet indigno et renitenti commissa est, quasdam monita ut omnes concordes simus et unanimes in dirigendis ovibus nostris, quas sic vere sint iinum ovile sicut est unus pastor, nempe Ghristus Dominus. Cum autem in immensum cresceret hœc epistola, si ea omnia involveret, quae ad plenam inter nos unanimitatem necessaria sunt; hic solummodo mentionem faciam de quibusdam praxibus quae mihi apiiores visas sunt ad fovendam pietatem, extirpandam ignorantiam, excitandum christianorura zeium in baptizandis pueris infidelium et plures abolendos abusus.
Enixe igitur rogo omnes meos in vinea Domini collaboratores, ut per suam curam et vigilantiarn in singulis districtibu s introducantur et fideliter observentur praxes infra scriptae.
I» Ut provideatur ignorantiae mysteriorum Dei et doctrinae christianas, praescribatur ut in singulis diebus dominicis et aliis festis de praecepto legatur non praecipitanter, sed clare et distincte, quinta pars catechismi qui inscribitur Ching-seouen-ta^ secundum formam sinicis characteribus descriptam, cum parvulis, uno interrogante, altero respondente, aliis aurem attentam praebentibus. Ne autem genua nimis fatigentar, legenteset audientes stantes erunt.Cum autem. jus non habeamus propria auctoritatemutandi catechismum antiquis tempo ribus apud nos légitime introductum, cam prseterea ille ca techismus plurima contineat quae in novo desiderantur; ideo retineatur antiquus hic caiechismus, et singulis diebas dominicis et festis, alta voce, sicut olim, recitetur... ad hoc implendiim constituantur quatuor ad minus christiani, duo utriusque sexus.
Item cum non raro errent christiani circa festorum ac jejuniorum observantiam, ipsis prasscribere juvat, ut, post recitationem catechismi, legatur calendarium hebdomadae cuivis respondens, ut sic sint in violandis festis et jejuniis inexcusabiles.
Et ut a radice toUatur ignorantia, omnium vitiorum parens, in quovis districtu constituantur duo saltem catechistae utriusque sexus, qui prassideant examini doctrinae, quod fieri débet singulis mensibus, nempe erga pueros prima dominica, et erga puellas secunda cujuslibet lunae, et ut major sit inter examinandos asmulatio, huic examini subjiciantur a septimo aetatis anno usque ad decimum septimum vel decimum octavum aetatis annum; quas régula eo melior et convenientior est, quod non ita raro contingat eos, qui pervenerunt ad decimum octavum aetatis annum, de rébus ad salutem omnino necessariis non satis instructos reperiri. Parentes autem qui notabilité r négligentes inventi fuerint in conducendis vel saltem mittendis pueris suis ad hoc examen subeundum, judicandi sunt bénéficie ab-
solutionis indigni, uptote salmis puerorum suorum incuriosi ; nisi habeant aliquam omissionis hujus officii legitimam excusationem, quae tamen non ita facile praesumi potest.
2" Quoniam a multis annis christiani valde parum zelosi sint in procuranda aeterna salute pueris infidelium periclitantibus per lavacrum regençrationis, et ego non parum defuerim in excitando christianorum zelo ad hoc tam excellens pietatis etcharitatis opus, rogo vos per misericordiam Dei, ad meas et etiam vestrae conscientiae levamen, ut omnes nervosadhibeatis, ut in posterum christiani promptiores et alacriores se exhibean^ in baptizandis infidelium pueris in periculo mortis versantitibus. Ad promovendum hoc opus, exaratae sunt amplae instructiones sinicis characteribus, in quibus clare exponitur christianorum obligatio in his pueris baptizandis, et quomodo sese gerere debeant in variis casibus qui occurrere possunt in baptismale infantium ex parentibus christianis vel infidelibus ortorum. Nihil hic igitur addere juvat, nisi ut sollicite urgeamus christianos in executione earum instructionum, hortando eos opportune, importune ; eos docendo ne ita facile peccati exemptos se putent, si non utantur omnibus ques sese offerunt occasionibus, ad baptizandos hos pueros in periculo mortis versantes ; immo si occasiones non quaerant eos baptizandi : unde in tribunali pœnitentias interrogandi veulent christiani utrum huic officio non defuerint. Ut autem huic sancto operi faveatur, in quovis districiu constituendi sunt ad minus duo christiani utriusque sexus, quibus hoc munus specialiter incumbat, sicut pro aliis officiis, et hoc sub invocatione sancti Vincentii, sicut, verbigratia, examen puerorum est sub invocatione sanctorum Angelorum. Caveant tamen alii christiani ne se hujus muneris obeundi putent exemptos sub prastextu quod alii sint ex officio ad hoc constituti : nam, ut ait Spiritus sanctus : Unicuique mandavit Deus de proximo suo. Insuper ut efficacius et multiplicius promoveatur hoc opus, hortari juvat ut in quovis districtu saltem unus aut alter utriusque sexus discant artem medendi infantium morbis : sic enim aperitur aditus in domos infidelium, et sub praetextu sanandi morbos
corporis, mortiferus animas morbus per lavacrum regenerationis sanatur. Quod si unicuique incumbat obligatio hos pueros, saltem data occasione, baptizandi, unicuique etiam urget obligatio addiscendi modum baptismatis conferendi. Quapropter, in quantum fieri poierit, nemo admittatur adconfessionem nisi prius fuerit edoctus de accurato baptizandi modo ab eo qui sacerdotem comitatur. Cum autem aliquando contingat deficerevas quodlibet undeeffundaturaqua super caput infanlis, vel circumstantias non permittere, ut usus fiât alicujus vasis, christiani a sacerdote edocendi sunt quomodo légitime et valide uti possint gossipio vel alia quadam materia molli ed baptizandum. Tandem praescribatur catechistis ad hoc constitutis, ut fréquenter edoceant christianos ad baptizandum, et si vix obtineri possit ut hoc fiatsingulis mensibus saltem hoc officium non omittatur impleri quatuor aut quinque vicibus in anno.
3" In sinicis conviviis, prassertim occasione nuptiarum, viget flebilis et intolerabilis abusus, quem sub silentio praeteriri religio non sinit. Abusus ille est importuna valde provocatio ad hauriendum vinum; ita ut viri etiam ad sobrietatem assueti, vix sese eximere [valeant a necessitate ipsis imposita transiliendi limites temperantiae : et quod pejus est, haec provocatio fit per quasdam formulas verborum perversorum et indecentium, quibus trahuntur incauti ad ebritatem : unde in iis conviviis non ita raro contingunt rixae, jurgia, verberationes et etiam lites. In conviviis vix uti licet vino moderato. Qui volunt continere se et alios contineri infra limites christianae temperantiae, sicut inurbani et rustici traducuntur. Missionarii munus est fortiter reclamare contra hos mores paganismum redolentes ; ut si christiani non corrigantur, quod absit! saltem certo sciant ispsos inexcusabiles fieri, et non possint suam circa hune abusum ignorantiam praetexere. Christus dixit : Ego sum veritas; non dixit : Ego sum consuetudo : non praetendant igitur se excusare super hujus consuetudinis vetustate. Utinam omnino et absolute prohiberi possent illae nuptiarum solemnitates, illi strepitus, in quibus
fit valde numerosus convivarum concursus, qui per .accidens fomes est et radix malorum quas infauste nimis nuptias sinicas comitantur ! Sed quod Ecclesia non prohibet, nec nos omnino prohibere prassumimus ; saltem de munere est sacerdotum fortiter hortari christianos ut suas nuptias célèbrent sine magno strepitu et apparatu, sine numeroso nimis convivarum concursu, sed e contra in timoré Dei, iri simplicitate et modestia, exemplum sibi sumentes juniorem Tobiam, cum, adhortante Raphaële archangeio, piam Saram sibi matrimonio junxit. Sed quoniam vix adigi poterunt plures christiani ad hanc nuptiarum pietatem quae omnia peccata prascavet, adigantur saltem ad observantiam regularum sinicis characteribus exaratarum, circa convivia diversa, praesertim occasione nuptiarum, in quibus magis ibi praescribitur usus vini moderatus, et prohibetur usus quarumdam formularum facile trahentiumincautos ad ebrietatem. Contra praevaricantes diversae imponuntur pœnae vel mulctse, quas sacerdos poterit moderare, vel in alias mutare pro sua prudentia et reorum facultate.
4° Tandem traduntur plurimae regulae ad recte, pie, uno verbo, christiane vivendum. Hae omnes regulae summatim continentur in his perpaucis Prophetae verbis : Déclina a malo et fac bonum. Ideoque i° plurimi prohibentur abusas, qui saltem plerique ita in consuetudinem devenerunt, ut, prae cascitate, vix peccaminosi videantur. Sacerdos légat eos sinicis characteribus descriptos, exponat eorum malitiam, et urgeat eorum abolitionem. 2' Praescribuntur plurimae praxes quarum executio christianos, nimis honorando nomine quod gerunt, dignos efficiet. Si christiani observent eos, agnoscent dignitatem suam, et erubesceni induere mores paganismum redolentes : agnoscent se esse, ut ait sanctus Petrus, genus electum, regale sacerdotium, populum acquisitionis , ut virtutes annuntient ejus qui de tenebris vocavit eos in admirabile lumen suum... Conversationem suam inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detrectant de eis, tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus eos considérantes, glorifi-
cent Deum in die visitationis... Ita ut.nemo eorum patiatur ut homicida, aiit fur^ aut alienorum appetitor. Si autem^ ut christiania non erubescant ; et sic in omnibus honorificetur Deusper Jesum Christum.
Hae omnes regulœ hic in quatuor foliisexposit3e,veniunt legendaein quovis christianorum districtu ; in quo unumexemplar tradi débet catechistae. Ne autem auditorum fatigetur attentio , ita divisae sunt ut singulis diebusdominicis septima pars lega tur, et sic intra septem dominicarum lapsum integrae lectae fuerint, nec ea lectio diebus dominicis omittatur, donec alio modo de hoc disposuerit missionarius.
Gaeterum hœc omnia et alia quaevis documenta parum vel nihil proficient, nisi nos exhibeamus ovibus nostris sicut Dei ministros et dignos dispensatores mysteriorum Dei, ita ut unusquisque nostrum possit ipsis dicere sicut sanctus Paulus : Imitatores mei estote^ sicut et ego Christi. Recordemur ver borum : Qui sibi nequam, cui bonus erit? Caveamus ergo ne sub praetextu zeli maie ordinati, ministerium nostrum erga alios totum nostrum tempus absorbeat ; sequamur vestigia Apostolorumquidicebant : Nosvero orationiet ministerio verbi instantes erimus : sectemur pietatem quas, ut ait Apostolus, ad omnia utilis est, habens promissiones vitœ quce nunc est etfuturœ. Eam fovebit fidélités nostra exercitiis spiritualibus quse in usu sunt in nostra Congregatione, qualia oratio mentalis, examen particulare, lectio novi Testamenti , lectio libri alicujus spiritualis, et singulis annis exercitia spiritualia, etc. Haec enim sunt quasi promptuaria ex quibus extrahimus ea omnia quaecumque ad animarum directionem aptiora sunt. Non simus (est comparatio beati Bernardi) sicut canales, qui totam quam recipiant aquam effundunt, sed sicut fontes qui non dant nisi de sua superabundantia. Tandem simus exemplum fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate; pascamus qui in nobis estgregem Dei, forma facti gregis ex animo, et cum apparuerit princeps pastorum, percipiemus immarcescibilem glorias coronam.
Haec ultima verba continent sincera mea pro vobis vota, et
pro me, qui sum cum summa veneratione et animo devotissimo.
Dominationum Vestrarum
Humillimus et obsequentissimus servus,
CLET, i. s. cong. M.