N« IX
Réponse du P. Fontatha^ Secrétaire de la Congrégation (les ajffairvs ecclésiastiques extraordinaires , aux questions proposées par M. l'abhé dAstros ^ dans son mémoire consultatif.
Ad Illust. D. AsTRosiVM , Vicarium capitularcm
Parisiensem.
Illustrissime Domine ,
Datam mihi ad te rescribendi provinciam lubentissimè suscipio, quae nedùm grata mihi succedit , et perjucunda pro singulari nostrâ conJHuctione et benevolentiâ , sed et multô honeslissimâ , quippè quae potestatem facit, ut pontiGcio noraine te alloquar, constantemque erga te ipsius Pontificis volunt^lem signifîcem. Placuit enim Sanctissimo Domino nostro , referri ad Patres Cardinales negoliis totius Ecclesiae praepositos ea omnia , quae tuis litteris, de re sacra Parisiensi, nunciasti, ac praesertlm de cardinali Maurio , qui in eam per manifestam sacrorum canonum infractionem irrupit, necnon de iis, quae tecum gesta sunt, postquàm, é Salmuriensi Castro Parisios, ad tuum munus convolasti.
Enim verô mirari satis non potuere , eâ te ratione habitum fuisse à sodalium ordine , qui strcnuè praeliatus praelia Doroini , tôt, tantisque nominibus cunctorum in te amorem , venerationem , et gratiam conciliaveras. Haud tamen dissimulare debeo aegrè ipsos tulisse, quod tu, etiam cardinali Feschio, istius sedis procurationem à Canonicorum collegio committendam curaveris , dùm ad eam nominatus fueral. In quo tuam aliquam culpam agnoverunt , ignoscendam tamen ; necdùm enim tune didiceras , ut ipse ingénue fateris , quod posteà non didicisti solùm , sed prae- Claris factis , et doctissimis scriptis luculenter demonstrasti , à Lugdunensis Concilii Patribus illud diserte daranari , ac frustra é Gallicani Cleri monuraentis rei defensioncm pcti , quae nonnisi