UIT LE TEXTE ENTIER DES CONSTITUTIONS, ET LE BREF TERMINE \LNS
Cùm igitur noverimus ex hujusmodi sacerdotum Societale non médiocre bonum et commodum in spiritualem populorum salutem redundare, alacri libentique animo eisdem dilectis filiis morem gerendum duximus. Quae cùm ita sint , omnes el sin gulos, quibus hae Litterse favent, patemâ benevolentiâ prosequi volentes, et à quibusvis excommunicationis aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris, ac pœnis à jure, vel ab homine, quàvis occasione, vel causa latis, hujus tantùm rei gratiâ, si quas forte
1 II Petr. h, 19.
incurrerint, absolventes et absolutos fore censentes, motu proprio, ac certâ scientiâ, deque Nostrae Apostolicœ Potestatis plenitudine , Presbyterorum Societatem Misericordiae , sub litulo Beatœ Mariae in Conceptione suâ immaculat», ejusque Societatis leges hisce Litteris insertas omninô approbamus et confirmamus, ac singulos quosque defectus, si qui forsitàn in easdein leges condendas inciderint, supplemus, atque sanamus, easque perpétué Auctoritate Nostra Apostolica munitas servari prœçipimus, ac jubemus. Haec concedimus, volumus, statuimus, atque mandamus, decernentes has pressentes Litteras firmas, validas, et efficaces existera, et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri, et obtinere debere, et eorum ad quos spectat, et spectabit, in omnibus, et per omnia plenissimè suffragari, sicque in praemissis per quoscumque judices ordinaiios, et delegatos etiam causarum Palatii Apostolici Auditores judicari, et defmiri debere, ac irritum et inane si secùs super his à quoquam quâvis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari, non obstantibus Apostolicis, ac in universalibus, provincialibusque et synodalibus Conciliis editis generalibus vel specialibus Constitutionibus et Ordinationibus, caeterisque etiain speciali et individuâ mentione dignis in contrarium facientibus quibuscumque. Datum Romae , apud sanctum Petrum , sub annulo Piscatoris, die 18 mensis februarii mdcccxxxiv, Pontificatùs Nostri anno quarto.
Pro D° caidinali ALBANO
A. Picchioni , substitutiis.
Locus sigilli.