‹ Vie et correspondence de Pierre de la Vigne ministre de l'empereur Frédéric IIChapitre 245 sur 264 · LETTRE DU CHAPITRE DE CAPOUE A PIERRE DE LA VIGNE · texte numérisé non relu

LETTRE DU CHAPITRE DE CAPOUE A PIERRE DE LA VIGNE

Imprimée dans Pétri de Vin. Epist. , lib. III, cap. xliii, édition

de Schardius.

Utinam in magnis a nobis gratiam sentiretis, quam in minimis ex innata vobis benevolentia memoratis. Bonarum quippe mentiuin est, non quid fiat, sed quo animo fiat attendere, et obsequentium debitum gratiam reputarc. O quantum debet vobis Ecclesia! O quantum vobis eivitas Capuana tenetur, quia non a civitate vel provincia laudem, sed civitati et provinciae laudis titulum acquisistis; ut jam non Petrus a Capua, sed a Petro Capua latius agnoscatur! Félix radix quae fructiferum protulit palmitem, felix vinea quae vinum praecipuum germinavit! Grates ergo vobis rcferimus quod a nobis requiritis gratiam, et quod mandastis impie vimus gratiose ; rogantes ut Eeclesiae, matris vestrae, non sitis iminemores, cujus vos in sacramentis ecclesiasticis ubera lactaverunt.

Page 1