PREMIÈRE LETTRE
Rkverendissimo fratri Floriano coepiscopo Bonifacius servus servorum Dei. Multùm, frater cbarissime, sinceritatis tua bono congaudeo, quod gravitatem, quâpraxiitumtedudumaudieram,praecellcntissimorum regum atque electionis tu* epistolae, necnon dilectissimi tilii nostri Candidi près by ter i testimonium conflrmavit, qui tantô latiùs quanta in te sollicitudo ecclesiastica sit ordinis, quantaque cura rectitudinis sit, indicabant; unde etsi corporaliter te nescio, charitate tamen et opère scio, quia, nisi in te Omnipotentis gratia flagraret, usque ad me vitae tuae opinio minime pervenisset : quâ de re ab eodem omnipotente Deo, quantis valeo precibus , exoro ut sua te manu protegat , et cœlestis in te gratiae dona multiplicet , quatenus in aeternum pcrflciat dona quae in te temporaliter ostendit. Officium enim sacerdotis assumere, si interiori vigilantià perpendamus, plus est oneris quàm honoris; quippequi propria curare non sufficit , nisi et salubriter gesserit aliéna. Nam si pastores ovium soient, geluque, pro gregis sui custodiâ, die ac nocte ferre contemnunt , et, ne qua ex eis auterrando pereat, aut ferinis laniata morsibus rapiatur, occulis sempcr vigilantibus circumspectant ; quanto sudore, quantâque sollicitudine debemus esse pervigiles , nos qui pastores an i m arum dicimur ? Attcndamus , et susceptum officium cxbibereerga custodiam dominicarum ovium noncessemus, ne deinde post dcsidiam nostram ante summum Pastorcm negligentiae reatus excruciet, undemodè honoris rcvcrentiâ sublimiorcs inter caeteros judicamur. Sic itaque nos oportet esse sollicitos , ut callido antiquoque humani gcneris inimico aditom praecludamus, et totis contra ejus voracitatem viribus obsistamus, ne nostrâ, ut diximus, forte desidiâ,rabidâ,quodabsit, quemquam famé deglutiat , et ejus ad nostram non immérité pœnam applicetur pcrditio , qui commissos sollicita custodire cautelâ negleximus. Exhibeamus ergo quod dicimur, et quibus divini dispensatione consilii praeesse noscontigit, prodesse, quantùm possumus, festinemus, ut dum creditor rationes nobiscum positurus advenerit, Incrum fecisse reperiat, et suâ nos, sicut promisit,remuneratione laetificet ; scriptum namque est : Mundamini , qui fertis vasa Domini ; Domini etenim vasa ferunt , qui proximorum animas ad œterna sacraria in conversationis suae exemplo suscipiunt. Apud semetipsum ergo quantùm debeat mundari conspiciat , qui ad œternitatis templum vasa viventia in sinu pro prise conversations portât. Hinc divinâ voce praecipitur ut in Aaron pectore pationale judicii vittis ligantibus imprimatur, quatenus sacerdotale cor nequaquam cogitationes fluxae possideant , sed ratio sola constringat ; nec indiscretum quid vcl inutile cogitet , qui ad exeraplum aliis constitutus , ex gravitate vitae semper débet ostendere quanta m in pectore ranonem portet.
Haec itaque, frater cbarissime, totâ virtute considéra, et locum quem adeptus es, non ad requiem, sed ad laborem te suscepisse cognosce. Adhortationis ope fidelium corda corrobora , infidelium verô couverte. Quod ut faciliùs assequi mcrearis , praedicationem tuam vita commendet ; ipsa eis instructio, îpsa magistra sit praedicatio; ad desiderium aeternae vitae te docente suspirent, tuo viventes exemplo perveniant , quia ideo divinft gratift suffragante, ad hoc honoris culmen vocatus es , ut fraternitatis tuae doctrina, quae soli tibi utilis prlùs inter caeteros latebat , jam nunc in altum ducta multis proficiat, et divinae sapientiae radios spargat. Sed hfte de re omnipotenti Deo magnas gratias agimns, cujus pia dispensatio illos ad sollicitudinem curae pastoralis provehit, qui episcopatum non honorem sed onus existimant , ut quantùm m altiori fuerint loco, tantùm humiliùs vivant ; et hic semetipsos in labore exerceant , quatenus •d honorem solidum alibi pertingant.