LETTRES DU PAPE BONIFACE IV
Pallium praeterca, juxta antiquam consuetudinem, fraternitati tuae transmisiuius, quo ita uti memineris, sicut prsedeccssores nostri tuis priedecessoribus ' beati Trop li irai successoribus concesserunt , privilegiorum tuoruiu scilicet integritate servatâ. Cujus quoniam indumenti honos modcstâ actuum vivacitatc servandus est , hortamur ut ei morum tuorum ornamenta conveniant,quatenus, auctore Deo, rectè utrobique possis esse conspicuus. Cor ergo tuum neque prospéra, quae temporalitcr blandiuntur, extollant, neque adversa dejiciant; sed quidquid illud fucrit, virtute patientiae devincatur. Nullum apud te locuiu odia, nullum favor indiscretus inveniant. Benignum te boni sentiant ; diserctuin alii cognoscant. Insontem apud te culpabiiem suggestio mala non faciat ; nocentem gratia non excuset. Rernissum te delinquentibus non ostendas , ne, quod ultusnon fueris, perpetrari mala permittas. Sit in te et boni patrisdulcedo, et contra pravè ageutes judicis severa districtio, quatenus, Deo miserante, talis possis existerc quaiis esse sacra lectio testatur : Oportet enim episcopum irreprekensibilem esse. Sed his omnibus uti saluliriter poteris, si magistram charitatem babueris; quam qui sec ut us ruerit, à recto aliquando tfamite non recedet. Ecce, frater charissirae, inter multa vestimenta sacerdotum, istasunt onera Pallii ; quae si studiosè servaveris , quod foris accepisse ostenderis, intus liabebis.
Praecipuè autem observare nos convenit ut illud semper ad memoriam redeat quod veritas praecipit, dicens : Quod gratis accepistis, gratis date, quodquc idem Dorai nus noster et Redcmptor per semetipsum fecit, quando, ingressus templum, cathedras vendentium columbas evertit, et nuraulariorum effudit acs. Qui namque sunt qui in teraplo bodie columbas vendunt ? Nisi qui in ecclesiâ iinpositionera manuum ad pretium tribuunt; per quam videliect impositionem Spiritus sanctus desuper datur. Columba igitur venditur, quia manùs impositio, per quam Spiritus sanctus accipitur , ad pretium datur. Sed Redcmptor noster cathedras vendentium columbas evertit , quia negotiatorum sacerdotium destruit. Et bi quidem nonnunquam ante humanos oculos videri sanctos simulant , atquc apparere perversos in conspeetu interni arbitri non crubes» cunt. Sed veniet, veniet illa dies, nec longé est, in qua Pastor pastorum apparebit , et uniuscujusque facta in publicum deducet, atquc osteosa omnibus insatiabiliter daranabit. Unde et per semetipsum quasi flagcllum de resticulis fecit, et dedomo Dei pravosnegotiatores expulit, quia subditorum culpas plerumque pereos qui praesunt perculit, pastorum verô vitam postmodum per semetipsum ferit.
Admonendi itaque sunt qui boc agunt, ne per appetitum praeraiorum deorsum tendant, dura alios per offlcii sui niinistcriuin sursura raittunt; per ea quippesancta ministeria quae agunt, multosà peccatis suis diluunt, cosquead appetendam cœlestem patriam erudiunt, et ipsi per vitam reprobam ad inferni supplicia festinant. Cui ergo, cui taies sacerdotes similes dixerim, nisi aquae Baptismatis, quae, peccata baptizatorum diluens, illos ad regnum cœleste immittit, et ipsa in cloacant descendit? Vos itaque studium vestrae doctrine ostenditc, et à pastoribus vestrae diœceseos hacc, de quibus praefatus sura, damnosa lucra removete. Sermone vestro quotidie hi qui vobis cœlesti gratiA commissi sunt erudiantur, ut discant terrena despicere, coelestia a marc, ut in dilectione invisibilium ferveant , et ex bono vestro seminc, ante omnipotentis Dei oculos segetes suorum operum reddant, quatenus de ipsis ac de vobis impleatur quod scriptum est : Ubi plurimœ segetes, ibi manifesta est fortitudo boum. Sancta Dei Trinitasfraternitatemvestram gratiaesuae protectione circumdet, atque ita in timoris sui via nos dirigat, ut post vitae hujus amaritudinis curricula ad aeternam simul dulcedinem pervenire mercamur.
Praeterea patrimoniolum ecclcsiae nostrae in illis parti h us constitutum , quemadraodum olim habuisti in oraoibus commendatum, quaesumus ut in eo se fraternitas tua ampliùs comraendet. Deus te incolumem custodiat , reverendis sime frater. Datum X kalend. septembris , imper. DD. NN. piissimis Augustis Heraclio, anno III, post consulatura ejusdem II, et Heraclio Constantino novo fllio ejus , anno I , indictionc I.