Lettres · 9
Clariſſimo doctiſſimoque viro
D. Gotofredo ab Eſtiſſaco
Malleacenſi epiſcopo
Franciſcus Rabelæſus medicus,
S. P. D.
vm anno ſuperiore Monſpeſſuli aphoriſmos Hippocratis, & deinceps Galeni artem medicam frequenti auditorio publice enarrarem, Antiſtes clariſſime, annotaueram loca aliquot, in quibus interpretes mihi non admodum ſatisfaciebant. Collatis enim eorum traductionibus cum exemplari græcanico, quod, præter ea quæ uulgo circumferuntur, habebam uetuſtiſſimum, literiſque Ionicis elegantiſſime caſtigatiſſimeque exaratum, comperi illos quamplurima omiſiſſe, quædam exotica & notha adieciſſe, quædam minus expreſſiſſe, non pauca inuertiſſe uerius quàm uertiſſe. Id quod ſi uſquàm alibi uitio uerti ſolet, eſt etiam in medicorum libris piaculare. In quibus uocula unica, uel addita, uel expuncta, quin & apiculus inuerſus, aut præpoſtere adſcriptus, multa hominum milia haud raro neci dedit. Neque uero hæc a me eò dici putes, uelim, ut uiros bene de literis meritos ſuggillem, εὐφήμει γάρ. Nam eorum laboribus & plurimum deberi arbitror, & me non leuiter proſeciſſe agnoſco. Sed ſicubi ab eis erratum eſt, culpam totam in codices, quos ſequebantur eiſdem neuis inuſtos, reijciendam cenſeo. Annotaciunculas itaque illas Sebaſtianus Gryphius calcographus ad unguem conſummatus, & perpolitus, cùm nuper inter ſchedas meas uidiſſet, iamdiuque in animo haberet priſcorum medicorum libros, ea qua in cæteris utitur diligentia, cui uix æquiperabilem reperias, typis excudere, contendit à me multis uerbis, ut eas ſinerem in communem ſtudioſorum utilitatem exire. Nec difficile fuit impetrare, quod ipſe alioqui ultrò daturus eram. Id demum laborioſum fuit, quod quæ priuatim nullo unquàm edendi conſilio mihi excerpſeram, ea ſic deſcribi flagitabat, ut libro adſcribi, eoque in enchiridij formam redacto, poſſent. Minus enim laboris, nec pluſculum fortaſſe negocij fuiſſet, omnia ab integro latine reddere. Sic quia libro ipſo erant quæ annotaueram altero tanto prolixiora, ne liber ipſe deformiter excreſceret, uiſum eſt loca duntaxat, ueluti per tranſennam, indicare, in quibus Græci codices adeundi iure eſſent. Hic non dicam qua ratione adductus ſim, id quicquid eſt laboris, tibi ut dicarem. Tibi enim iure debetur quicquid efficere opera mea poteſt : qui me ſic tua benignitate uſque fouiſti, ut quocunque oculos circumferam, οὐδὲν ἢ οὐρανὸς ἠδὲ munificentiæ tuæ ſenſibus meis obuerſetur : qui ſic pontificiæ dignitatis, ad quam omnibus Senatus Populique Pictonici ſuffragijs aſſumptus es, munia obis, ut in te, tanquàm in celebri illo Polycleti canone, noſtrates epiſcopi abſolutiſſimum probitatts, modeſtiæ, humanitatis exemplar, ueramque illam uirtutis ideam habeant, in quam contuentes, aut ad propoſitum ſibi ſpeculum ſe, moreſque ſuos componant, aut (quod ait Perſius) uirtutem uideant, intabeſcantque relicta. Boni itaque omnia conſule, & me, quod facis, ama. ἔρρωσω, ἀνὲρ εὐδοϰιμώτατε, ϰαὶ εὐτυχῶν διατέλει.
Lugduni Idibus Iulij, 1532.
« a très illustre et très docte seigneur
godefroid d’estissac, évêque de maillezais,
françois rabelais, médecin, salut.