Lettres · 10
Lugduni, Apud Gryphium, 1532.
Franciſcus Rabelæſus
D. Almarico Buchardo,
Conſiliario Regio, Libellorumque in Regia Magiſtro.
abes à nobis munus, Almarice clariſſime, exiguum ſanè, ſi molem ſpectes, quodque manum uix impleat : ſed (mea quidem ſententia) non indignum, quod, tum tuis, tum doctiſſimi cuiuſque in tui ſimilium oculis ſe ſe ſiſtat. Id eſt, L. illius Cuſpidii Teſtamentum ex incendio, naufragio, & ruina uetuſtatis, fato quodam meliore ſeruatum, quod hinc diſcedens eiuſce modi eſſe cenſebas propter quod uadimonium deſeri uel ad Caſſiani Iudicis Tribunal uocari poſſit. Neque uero tibi id uni priuatim manu deſcribendum putaui (quod tamen ipſum optare potius uidebare), ſed prima quaque occaſione excudendum in exemplaria bis mille dedi,… ne diutius neſciant qua priſci illi Romani, dum diſciplinæ meliores florerent, in condendis Teſtamentis formula uſi ſint… Exſpecto in dies nouum libellum tuum de Archicectura orbis, quem oportet ex ſanctioribus Philoſophiæ ſcrinijs depromptum eſſe… Lugduni, pridie Nonas Septembr. 1532.
françois rabelais a aymery bouchard,
conseiller du roi,
et maitre des requêtes du palais.