‹ Les Œuvres de François RabelaisChapitre 315 sur 409 · Lettres · 11

Lettres · 11

S. P.

A Ieſu Chriſto Seruatore.

eorgivs ab Arminiaco, Rutenenſis Epiſcopus Clariſſimus, nuper ad me miſit Φλαουίου Ἰωσήφου ἱστορίαν Ἰουδαιϰὴν περὶ ἁλώσεως ; rogauitque, pro ueteri noſtra amicitia, ut, ſi quando hominem ἀξιόπιστον nadus eſſem, qui iſtuc proficiſceretur, eam tibi prima quaque occaſione reddendam curarem. Lubens itaque anſam hanc arripui, & occaſionem tibi, Pater mi Humaniſſime, grato aliquo officio indicandi, quo te animo, qua te pietate, colerem. Patrem te dixi, matrem etiam dicerem, ſi per indulgentiam mihi id tuam liceret. Quod enim utero gerentibus uſui uenire quotidie experimur, ut quos nunquam viderunt fœtus alant, ab aërisque ambientis incommodis tueantur, αὐτὸ τοῦτο σύγ᾽ ἕπαθες, qui me tibi de facie ignotum, nomine etiam ignobilem, ſic educaſti, ſic caſtiſſimis diuinæ tuæ doctrinæ uberibus uſque aluiſti, ut quidquid ſum & valeo, tibi id uni acceptum, nî feram, hominum omnium qui ſunt, aut aliis erunt in annis, ingratiſſimus ſim. Salue itaque etiam atque etiam, Pater amantiſſime, Pater decuſque Patriæ, litterarum adſertor ἀλεξίϰαϰος, ueritatis propugnator inuictiſſime. Nuper reſciui ex Hilario Berthulpho, quo hîc utor familiariſſimè, te neſcio quid moliri aduerſùm calumnias Hier. Aleandri, quem ſuſpicaris ſub perſona factitij cuiuſdam Scaligeri, aduerſùm te ſcripſiſſe. Non patior te diutiùs animi pendere, atque hac tua ſuſpicione falli. Nam Scaliger ipſe Veronenſis eſt, ex illa Scaligerorum exſulum familia, exful & ipſe. Nunc verò Medicum agit apud Agennates, uir mihi bene notus οὐ, μὰ τὸν Δι’ εὐδοϰιμαθεῖς, ἔστι τοίνυν διάϐολος ἐϰεῖνος, ὡς συνελόντι φάναι, τὰ μὲν ιατριϰὰ οὐϰ ἀνεπιστήμων, τ’ ἀλλὰ δὲ πάντῃ πάντως ἄθεος, ὡς οὐϰ ἄλλος πώποτ’ οὐδείς. Eius librum nondum uidere contigit, nec huc, tot iam menſibus delatum eſt exemplar ullum ; atque adeo ſuppreſſum puto ab ijs, qui Lutetiæ bene tibi uolunt. Vale ϰαὶ εὐτυχῶν. Lugduni, pridie Cal. Decem. 1532.

Tuus quatenus ſuus,

Franciscvs Rabelæsvs,

Medicus.

Tres aut quatuor hoc in orbe sunt, qui
Mendacem faciunt probantque Erasmum,
Quorum nomina clariora luce.
Nostin Cortesiumque Dampetriumque ?
Cognostin Dionysium ? (tacebo
Te) ; nostin Pyladem Salinacumque ?
Ii sunt monachi, pii, periti,
Passim jam celebres…

a bernard salignac salut profond,
en jésus-christ, sauveur.

« François Rabelais, médecin. »