Lettres · 26
De Garo item
carmen.
Quod Medici quondam tanti fecere priores
Ignocum noſtris, en tibi mitto Garum.
Vini addes acidi, quantumuis, quantum olei uis :
Sunt, quibus eſt oleo plus ſapidum bucyrum,
Deiectam, aſſiduus Libris dum incumbis, orexim
Nulla tibi melius pharmaca reſituent.
Nulla & Aqualiculi mage detergent pituitam :
Nulla aluum poterunt ſoluere commodius.
Mirere id potius, quantumuis dulcia ſumpto
Salſamenta Garo nulla placere tibi.