LÉON PALUSTRE
Groison, 10 mars i8yj.
ADAM
ORDO PEPRESENTACIONIS ADE.
Constituatur paradisus loco eminenciori ; circumponantur cortine et panni serici, ea altitudine ut persone que in paradiso r'uerint, possint videri sursum ab humeris. Cernantur odorir'eri Mores et frondes ; sint in eo diverse arbores et fructus in eis dependentes , ut amenissemus locus videatur. Tune veniat Salvator indutus dalmatica, et statuantur coram eo Adam et Eva. Adam indutus sit tunica rubea, Eva vero muliebri vestimento albo, peplo serico albo, et stent ambo coram Figura: Adam tamen propius, vultu composito, Eva vero parum dimissiori ; et sit ipse Adam bene instructus quando respondere debeat, ne ad respondendum nimis sit velox aut nimis tardus. Nec solum ipse, sed omnes persone sint. Instruantur ut composite loquantur; et gestum faciant convenientem rei de qua loquuntur, et, in rithmis, nec sillabam addant nec déniant, sed omnes fîrmiter pronuncient, et dicantur seriatim que dicenda sunt. Quicunque nominarunt paradisum, respiciant cum et manu demonstrent. Tune incipiat lectio : In principio creavit Deus cehun et terrant.... qua rinita, chorus cantet : r. Formavit igitur Dominas.... quo finito, dicat Figura :
Adam, i Qui respondeat : « Sire. »