LETTRE A LAURENT DI PIER FRANCESCO DE MEDICIS
[Lisbonne i5o3].
Texte latin de la première édition datée Augsbourg i5o4.
Avec les variantes de l'édition Jehan Lambert Paris ri5o3-i5o5].
(Sources : Chapitre 1 et Nos 1-69).
5'! Albericus Vespuccius Laurentio Pétri de Medicis salutem plurimam dicit.
îl Superioribus diebus satis ample tibi scripsi de reditu meo ab novis illis regionibus quas et classe et impensis et mandate istius serenissimi Portugalie Régis perquisivimus & invenimus. Quasque Novum Mundum appelare licet. Quando apud maiores nostros nulla de ipsis fuerit habita cognitio & audientibus omnibus sit nouissima res. Et enim hec opinionem nostrorum antiquorum excedit : cum illorum maior pars dicat vitra lineam equinotialem et versus meridiem non esse continentem, sed mare tantum quod Atlanticum vocauere et si qui eorum continentem ibi esse affirmauerunt^ eam esse terram habitabilem multis rationibus negaverunt. Sed hanc eorum opinionem esse falsam et veritati omnino contrariam, hec mea vltima navigatio declarauit, cum in partibus illis meridianis continentem invenerim frequentioribus populis & animalibus habitatam quam nostram Europam, seu Asiam vel Africam, et insuper aerem magis temperatum et amenum quam in quauis alla regione a nobis cognita : prout inferius intelliges vbi succincte tantum rerum capita scribemus, et res digniores annotatione et memoria que a me vel vise vel audite in hoc nouo mundo fuere : vt infra patebit.
•j Prospero cursu quartadecima mensis maii millésime quingentesimo primo recessimus ab Olysippo mandante prefato régi cum tribus nauibus ad inquirendas nouas regiones uersus austrum & viginti mensibus continenter nauigauimus ad meridiem (i). Cujus nauigationis ordo talis est*
(i) Abeundo terras perlustrando et redeundo (Edition de Ringman, i5o5)t
3o6 LE MUNDUS NOVUS
Nauigatio nostra fuit per insulas fortunatas, sic olim dictas, nunc autem appellantur insuie magne Canarie que suntin tertio climate : & in confinibus habitati occidentis. Inde per oceanum totum littus africum : et partem ethiopici percurrimus usque ad promontorium ethiopicum sic a Ptolomeo dictum : quod nunc a nostris appelatur caput viride. & ab ethiopicis Beseghicc. et regio illa Mandingha gradibus 14. intra torridam zonam a linea equinoctiali versus septem'trionem que a nigris gentibus «Se populis habitatur. Ibi resumptis viribus & necessariis nostre nauigationi extulimus anchoras, & expandimus vêla ventis. et nostrum iter per vastissimum oceanum dirigentes versus Antarticum parumper per occidentem infleximus per ventum, qui vulturnus dicitur et 3 die quo recessimus a dicto promontorio duum mensium et trium dierum spacio nauigauimus antequam vUa terra nobis appareret. In ea autem maris vastitate quid passi fuerimus, que naufragi pericula, & que corporis incommoda sustinuerimus : quibusqueanxietatibus animi laborauerimus existimationi eorum relinquo qui multarem rerum experienta optime norunt quid sit incerta querere et que an si sint ignorantes inuestigare. & vt vno verbo vniuersa perstringam, scies quod ex diebus sexagintaseptem quibus nauigauimus conlinuos quadraginta quattuor habuimus cum pluuia, tonitruis & coruscationibus : ita obscuros vt neque soîem in die. neque serenum celum in nocte nunquam viderimus. Quo factum est vt tantus in nobis incesserit timor : quod pêne jam omnem vite spem abieceramus. In his autem tôt tantisque procellis maris : &. celi placuit altissimo nobis coram monstrare continentem & nouas regiones ignotumque mundum : Quibus visis tanto perfusi fuimus gaudio quantum quisquam cogitare potest solere his accidere. qui ex varijs calamitatibus & aduersa fortuna salutem consecuti sunt. Die autem septima Augusti millesimo quingentesimo in ipsarum regionum littoribus submisimus anchoras, gratias agentes deo nostro solemni supplicatione. atque vnius misse cantu cum celebritate. Ibi eam terram cognouimus non insulam. sed continentem esse, quia & longissimis producitur littoribus non ambientibus eam. & infinitis habitatoribus repleta est. Nam in ea innumeras gentes & populos & omnium siluestrium animalium gênera : que in nostris regionibus reperiuntur inuenimus. & multa alia a nobis nunquam visa de quibus singulis longum esset referre. Multa nobis dei clementia circumfulsit quando illis regionibus applicuimus nam ligne defecerant & aqua. paucisque diebus in mari vitam perferre poteramus. Ipsi honor & gratia tSc gratiarum actio.
f Consilium cepimus nauigandi secundum huius conîinentis littus versus orientem nunquam illius aspectum relicturi. Moxque illud tamdiu percurrimus quod peruenimus ad unum angulum : vbi littus versuram faciebat ad meridiem & ab eo loco vbi primus terram attigimus vsque ad hune angulum fuerunt circa trecenta leuce in hujus nauigationis spacio pluries descendimus in terram, & amicabiliter (i) cum ea gente conversati fuimus, vt infra audies. Oblitus fueram tibi scribere quod a promontorio capitis viridis vsque ad principium illius continentis sunt circa septingente leuce : quamvis existimem nos nauigasse plus quam
(i) Conversati fuimus. Edition Lambert.
LE MUNDUS NOVUS Soy
mille octingentas, partim ignorantia locorum ^Vc naucleri : parlim lempestatibus & ventis impedientibus nostrum rectum iter et impellentibus ad fréquentes versuras. Quod si ad me socii animum non adiecissent. cui nota erat cosmographia nullus erat nauclerus seu dux noster nauigationis. qui ad quingentas leucas nosceret vbi essemus. Eranius enim vagi >St errantes & instrumenta tantummodo altitudinum corporum celestium nobis ad amussim veritatem ostenderunt & hi fuere : quadrans et astrolabium : vbi omnes cognouere. Ilinc deinceps me omnes multo sunt honore prosecuti. Ostendi enim eis quod sine cognitione marine carte nauigandi disciplina magis callebam quam omnes naucleri totius orbis. Nam hi nullam habent noticiam nisi eoruni locorum que sepe navigauerunt. Ubi autem dictus angulus terre monstrauit nobis versuram littoris ad meridiem conuenimus illud prêter nauigare. ^^ inquirerc quid in illis regionibus esset. Nauigauimus autem secundum littus, circa sexcentas leucas, et sepe descendimus in terram : ^; colloquebamur & conuersabamur cum earum regionum colonis. et ab eis paterne recipiebamur. .ïv: secum quandoque morabamur quindecim vel viginti dies continues amicabiliter et hospitabiliter. vt inferius intelliges. *! Noue istius continentis pars est in torrida zona vitra lineam equinoctialem versus polum Antarcticum, nam eius principium incipit in octauo gradu vitra ipsam lineam equinoctialem. Secundum huius littus tandiu nauigauimus quod pretergresso capricorni tropico inuenimus polum Antarcticum (i)illo eorum orizonte altioremquinquaginta gradibus. Fuimusque prope ipsius Antarctici circulum ad gradus decem septem semis. & quid ibividerim«Sv; cognouerim de natura illarum gentiumdeque earum moribus et tractabilitate, de fertilitate terre, de salubritate aeris, de dispositione celi, corporibusque celestibus, & maxime de stellis fixis octaue sphère nunquam a maioribus nostris visis : aut pertractatis deinceps narrabo. ^ Primum igitur quo ad gentes. Tantam in illis regionibus gentis multitudinem inuenimus : quantam nemo dinumerare poterat (vt legitur in Apocalipsi) gentem dico mitem atque tractabilem. Omnes vtriusque sexus incedunt nudi. nullam corporis partem operientes. & vti ex ventre matris prodent, sic vsque ad mortem vadunt. Corpora enim habent magna quadrata bene disposita ac proportionata. & colore declinantia ad rubedinem. Quod eis accidere puto, quia nudi incedentes tingantur a sole. Habent & comam amplam & nigram. Sunt in incessu & ludis agiles & libérales (2), atque venusta facie. quam tamen ipsimet sibi destruunt. Perforant enim sibi gênas & labra et nares «Se aures. Neque credas foramina illa esse parua, aut quod vnum tantum habeant. Uidi enim nonnuUos habentes in sola facie septem foramina. quorum quodlibet capax erat vnius pruni. Obturant sibi hec foramina cum pétris ceruleis, marmoreis, cristallinis & ex alabastro pulcherrimis. et cum ossibus candidissimis, & alijs rébus artificiose elaboratis secundum eorum vsum. Quod si videres rem tam insolitam & monstro similem. Hominem scilicet habentem in genis (3) solum, et in labris septem
(i) Cum. Edit. Lambert.
(2) Liberali. Edit Lambert.
(3) Sive maxillis. Edit. Lambert.
3o8 LE MÙNDUS NOVUS
petras, quarum nonnulle sunt longitudinis palmi semis, non sine admiratione esses. Sepe etenim consideraui et indicaui septem taies petras esse ponderis vnciarum sexdecim prêter quod in singulis auribus trino foramine perforatis tenent alias petras pedentes in annulis, & hic mos solus est virorum. Nam mulieres non perforant sibi faciem. sed aures tantum. Alius mos est apud eos satis enormis, & prêter omnem humanam crudelitatem. Nam mulieres eorum cum sint libidinose, faciunt intumescere maritorum inguina in tantam crassitudinem, vt deformia videantur & turpia : et hoc quodam earum artificio, et mordicatione quorundam animalium venenosorum. Et hujus rei causa multi eorum amittunt inguina que illis ob defectum cure fracescunt, & restant ennuchi. Non habent pannos neque laneos neque lineos neque bombicinos, quia nec eis indigent, nec habent bona propria, sed omnia communia sunt, vivunt simul sine rege. sine imperio. et vnusquisque sibipsi dominas est. Tôt vxores ducunt quot volunt : et filius coit cum matre et frater cum sorore. & primus cum prima. & obvius cum sibi obuia. Quotiens volunt matrimonia dirimunt, .S^ in his nuUum servant ordinem. Preterea nullum habent templum et nullam tenent legem, neque sunt idolâtre. Quid vitra dicam? Vivunt secundum naturam, & epicuri potius dici possunt quam stoici. Non sunt inter eos mercatores neque commertia rerum. Populi inter se bella gerunt sine arte, sine ordine. Seniores suis quibusdam concionibus iuuenes flectunt ad id quod volunt, et ad bella incendunt, in quibus crudeliter se mutuo interficiunt, et quos ex bello captiuos ducunt non eorum vite, sed sui victus causa occidendos servant, nam alij alios, et victores victos comedunt, & inter carnes humana est eis communis in cibis. Hujus autem rei certior sis quia jam visum est patrem comedisse filios & uxorem et ego hominem noui quem iSc allocutus sum qui plusquam ex trecentis humanis corporibus edisse vulgabatur. Et item steti vigintiseptem diebus in vrbe quadam, vbi vidi per domos humanam carnem salsam contignationibus suspensam, vti apud nos moris est lardum suspendere & carnem suillam. Plus dico : ipsi admirentur cur nos non comedimus inimicos nostros, & eorum carne non vtimur in cibis, quam dicunt esse saporosissimam. Eorum arma sunt arcus et sagitte, et quando properant ad bella nullam (sui tutandi gratia) corporis partem operiunt : adeo sunt et in hoc bestiis similes. Nos quantum potuimus conati sumus eos dissuadere, & ab his pravis moribus dimouere, qui & se eos dimissuros nobis promiserunt. Mulieres (vt dixi) et si nude incedant & libidinosissime sint. Earum tamen corpora habent satis formosa à: munda : neque tam turpes sunt quantum quiuis forsan existimare posset : quia (quoniam carnose sunt) minus apparet earum turpitudo. que scilicet pro maiori parte a bona Corporature qualitate operta est. Mirum nobis visum est quod inter eas nulla videbatur que haberet vbera caduca, & que parturierant vteri forma & contractura nihil distinguebantur a virginibus et in reliquis corporum partibus similia videbantur que propter honestatem consulto pretereo. Quando se christianis jungere poterant : nimia libidine puise omnem pudiciciam contaminabant atque prostituebani. Vivunt annis centumquinquaginta & raro egrotant, & si quam adversam valitudinem incurrunt, seipsos cum quibusdam herbarum radicibus sanant. Hec