‹ Americ Vespuce, 1451-1512; sa biographie, sa vie, ses voyages, ses découvertes, l'attribution de son nom à l'Amérique, ses relations authentiques et contestéesChapitre 186 sur 199 · LE MUNDUS NOVUS SOQ · texte numérisé non relu

LE MUNDUS NOVUS SOQ

sunt que notabiliora apud illos cognoui. fj Aer ibi valde temperatus est, & bonus et, vt ex relatione illorum cognoscere potui, nunquam ibi pestis aut egrotatio aliqua que a corrupto prodeat aère. & nisi morte violenta moriantur longa vita viuunt : credo quia ibi semper perflant venti australes & maxime quem nos eurum vocarnus : qui talis est illis, qualis nobis est aquilo. Sunt studiosi piscature : & illud mare piscosum est, & omni génère piscium copiosum. Non sunt venatores. puto quia cum ibi sint multa animalium siluestrium gênera : et maxime leonum & ursorum «Se innumerabilium serpentum. aliarumque horridarum, atque deformium bestiarum >fc etiam cum ibi longe lateque pateant silue^ et immense magnitudinis arbores : non audent nudi, atque sine tegminibus : et armis tantis se discriminibus exponere.

•j Regionum illarum terra valde fertilis est et amena : multisque collibus & montibus & infinitis vallibus atque maximis fluminibus abundans. &. salubribus fontibus irrigua, «Se latissimis siluis et densis vixque penetrabilibus omnique ferarum génère plenis copiosa. Arbores maxime ibi sine cultore perveniunt. Quarum multe fructus faciunt gustui delectabiles. et humanis corporibus vtiles, nonnulle vero contra, & nulli fructus ibi his nostris sunt similes. Gignuntur & ibi innumerabilia gênera herbarum & radicum, ex quibus panem conficiunt & optima pulmentaria. Habent et multa semina his nostris omnino dissimilia. NuUa ibi metallorum gênera habent prêter auri : cujus regiones illi exubérant, licet nihil ex eo nobiscum attulerimus in hac prima nostra nauigatione. Id nobis notum fecere incole qui affirmabant in mediterraneis magnam esse auri copiam, & nihil ab eis extimari vel in precio haberi. Abundant margaritis vti alias tibi scripsi. Si singula que ibi sunt commemorare. et de numerosis animalium generibus eorumque multitudine scribere vellem res esset omnino prolixa «& et immensa. Et certe credo quod Plinius noster millesimam partem non attigerit generis psitacorum reliquarumque auium, necnon & animalium que in iisdem regionibus sunt, cum tanta facierum atque colorum diuersitate. quod consumate picture artifex Policletus in pingendis illis deficeret. Omnes arbores ibi sunt odorate : et singule ex se gummim vel oleum vel liquorem aliquem emittunt. Quorum proprietates si nobis note essent non dubito quin humanis corporibus saluti forent. «Se certe si paradisus terrestris in aliqua sit terre parte, non longe ab illis regionibus distare existimo. Quarum situs (vt dixi) est ad meridiem in tanta aeris temperie quid ibi neque hiemes gelide neque estâtes feruide vnquam habentur. *! Celum et aéra maxima parte anni serena sunt, et crassis vaporibus inania pluuie ibi minutim decidunt & tribus vel quattuor horis durant, atque ad instar nimbi euanescunt. Celum speciosissimis signis & fîguris ornatum est. in quo annotaui stellas circiter vigenti tante claritatis quante aliquando vidimus Venerem et Jovem. Harum «Se et motus «Se circuitiones consideravi earumque peripherias et diametros geometricis methodis, dimensus fui. easque maioris magnitudinis esse deprehendi. Vidi in eo celo très canopos, duos quidem claros, tertium obscurum. Polus antarticus non est figuratus cum Ursa maiore, et minore, vt hic noster videtur articus, nec juxta eum conspicitur aliqua clara Stella, & ex his que circum eum breuiore circuitu feruntur très sunt habentes

3lO LE MUNDUS NOVUS

Trigoni Orthogoni Schéma : quarum dimidia périphérie diametrus gradus habet nouem semis. Cum his orientibus a leua conspicitur vnus Canopus albus eximie magnitudinis que cum ad médium celum perueniunt hanc habent figuram :

Figure (i)

Post has veniunt alie due, quarum dimidia périphérie diametrus gradus habet duodecim semis : et cum eis conspicitur alius Canopus albus. His succedunt alie sex stelle formosissime & clarissime inter omnes alias octaue sphère, que in firmamenti superficie dimidiam habent périphérie diametrum graduum trigenta duorum cum his peruolat vnus canopus niger immense magnitudinis, conspiciuntur in via latea. et hujus modi figuram habent quando sunt in meridionali linea :

Figure (i)

•] Multas alias stellas pulcherrimas coguoui, quarum motus diligenter annotavi, et pulcherrime in quodam meo libello graphice descripsi in hac mea nauigatione. Hune autem in presentiarum tenet hic Serenissimus Rex quem mihi restiturum spero. In illo hemispherio vidi res philosophorum rationibus non consentientes. Iris alba circa mediam noctem bis visa est, non solum a me sed etiam ab omnibus nautis. Similiter pluries novam lunam vidimus eo die quo soli coujungebatur, singulis noctibus in illa celi parte discurrunt innumeri vapores et ardentes faces. * Dixi paulo ante in illo hemispherio : quod tamen proprie loquendo non est ad plénum hemispherium respectu nostri quia tamen accedit ad hujusmodi formam sic illud appellari licuit.

•1 Igitur ut dixi ab Olysippo, unde digressi sumus, quod ab linea equinoctiali distat gradibus trigintanouem semis nauigavimus vitra lineam equinoctialem per quinquaginta gradus qui simul juncti efficiunt gradus circiter nonaginta, que summa eam quartam partem obtineat summi circuli, secundum veram mensure rationem ab antiquis nobis traditam, manifestum est nos nauigasse quartam mundi partem. Et hac ratione nos Olysippum habitantes citra lineam equinoctialem gradu trigesimo nono semis in latitudine septentrionali sumus ad illos qui gradu quingentesimo habitant vitra eandem lineam in meridionali latiudine angulariter gradus quinque in linea transuersali : et vt clarius intelligas : Perpendicularis linea que dum recti stamus a puncto celi imminente vertici nostro dependet in caput nostrum : illis dependet in latus vel in costas. Quo fit vt nos simus in linea recta : ipsi vero in linea transuersa, et species fiât trianguli orthogoni, cujus vicem linee tenemus cathete ipsi autem basis et hipotenusa a nostro ad illorum pretenditur verticem : vt in figura patet. Et hec de cosmographia dicta sufficiant.

(i) Ces figures représentant des groupes d'étoiles n'ayant aucun sens, on les a supprimées.

LE MUNDUS NOVUS 3ll

Figure (i)

^ Hec fuerunt notabiliora que viderim in hac mea vltima navigatione quam appelle diem tertium. Nam alij duo dies fuerunt due alie nauigationes quas ex mandate Serenissimi Hispaniarum Régis feci versus occidentem in quibus annotaui miranda ab illo sublimi omnium creatore deo nostro perfecta rerum notabilium diarium feci, vt si quando mihi ocium dabitur possim omnia hec singularia atque mirabilia colligere. et vel géographie, vel cosmographie librum conscribere : vt mei recordatio apud posteros viuat. & omnipotentis dei cognoscatur tam immensum artificium in parte priscis ignotum, nobis autem cognitum. Oro itaque clementissimum deum quod mihi dies vite proroget vt cum sua bona gratia atque anime salute hujus mee voluntatis optimam dispositionem perfîcere possim. Alios duos dies in sanctuariis meis servo. & restituente mihi hoc Serenissimo Rege diem tertium patriam & quietem repetere conabor. vbi & cum peritis conferre : & ab amicis id opus proficiendum confortari et adjuvari valeam.

^ A te veniam posco si non vltimam hanc meam nauigationem sen potius vltimum diem tibi non transmisi : vti postremis meis literis tibi poUicitus fueram. Causam nosti quando necdum ab hoc serenissimo rege Archetipum habere potui. Mecum cogito adhuc efficere quartum diem, & hoc pertracto : & jam mihi duarum nauium cum suis armamentis promissio facta est : vt ad perquirendas novas regiones versus meridiem a latere orientis me accingam per ventum qui Africus dicitur. In quo die multa cogito efficere in dei laudem, & hujus regni vtilitate & senectutis mee honorem, et nihil aliud expecto nisi hujus serenissimi Régis consensum. Deus id permittat quod melius est : quid fiet intelliges.

^ Ex Italica in Latinam linguam iocundus interpres hanc epistolam vertit, vt latini omnes intelligant quam multa miranda in dies reperiantur, et eorum comprimatur audacia qui celum et majestatem scrutari : & plus sapere quam liceat sapere volunt. quando a tanto tempore quo mundus cepit ignota sit vastitas terre, et que contineantur in ea,

Laiis Deo.

(i) Cette figure représentant des groupes d'étoiles n'ayant aucun sens, on les a supprimés.

BELLE ISOLE NUOVAMENTE TROVATE IN QUATRO

Page 1