DE TERTIO FACTA NAVIGATIONE
Me in Sibilia existente, et a pœnis atque laboribus. quos inter praememoratas pertuleram navigationes, paulisper requiescente, desideranteque post haec in perlarum terram remeare, fortuna, fatigationum mearum nequaquam adhuc satura, serenissimo illi domino Emanueli, Portugallia; régi, misit in cor, nescio ut quid, ut destinato nuncio litteras regales suas ad me transmitteret, quibus plurimum rogabat ut ad eum apud Lisbonam celerius me transferrem; pise etenim mirabilia mihi plurima faceret. Super qua re nondum tamen deliberavi : quinimmo et per eumdemmet nuncium me minus bene dispositum, et tune maie habere significavi ; verum si quandoque reconvalescerem et maiestati eius regiae meum forsan complaceret obsequium, omnia qucccumque vellet ex animo perficerem. Qui rex percipiens, quod me ad se tune traducere nequirem, Iulianum Bartholomœum locundum, qui tune in Lisbona erat, rursum ad me destinavit cum commissione, ut omnibus modis me ad eumdem regem secum perduceret. Propter cuius Iuliani adventum et preces coactus tune fui ad regem ipsum meare : quod qui me noverant omnes, malum esse iudicarunt. Et ita a Castilia, ubi honor mihi non modicus exhibitus extiterat, ac rex ipse Castiliae existimationem de me bonam conceperat, profectus sum, et quod deterius fuit, hospite insulatato ; ac mox coram ipso rege domino Emanuele meipsum obtuli. Qui rex de adventu meo non parvam visus est concepisse IcCtitiam, plurimum me interdum rogitans ut una cum tribus eius conservantiœ navibus quœ ad exeundum et ad novarum terrarum inquisitionem prjeparatae erant, proficisci vellem : et ita, quia regum preces prcEcepta sunt. ad eius votum consensi.
Igitur ab hoc Lisbonœ portu cum tribus conservantiœ navibus die Maii décima mccccc et primo abeuntes, cursum nostrum versus magnae Canarise insulas arripuimus, secundum quas et ad earum prospectum instanter enavigantes. idem navigium nostrum collateraliter secundum Africam occidentem versus sequuti fuimus. Ubi piscium quorumdam, quos Parghos nuncupant, multitudinem maximam in cequore prendidimus, tribus inibi diebus moram facientes. Exinde autem ad partem illam Aethiopiœ, quEe Besilicca dicitur, devenimus : qu^e quidem sub torrida zona posita est, et super quam quatuordecim gradibus se septemtrionalis erigit polus in climate primo : ubi diebus undecim nobis de lignis et aqua provisionem parantes restitimus. propter id quod Austrum versus per Atlanticum pelagus navigandi mihi inesset afifectus : Itaque portum Aethiopiœ illum post hœc relinquentes, tune per lebeccium ventum in tantum navfgavimus, ut sexaginta et septem infra dies insulas cuidam applicuerimus, quœ insula septingentis a portu eodem leucis ad lebeccii partem distaret. In quibus quidem diebus peius perpessi tempus fuimus, quam unquam in mari quispiam antea pertulerit,
386 QUATUOR AMERICI VESPUTII NAVIGATIONES
propter ventorum nimborumve impetus, qui quamplurima nobis intulere gravamina, es eo quod navigium nostrum lineas praesertim cequinoctiale continue iunctum fuit. Inibique in mense lunio hiems extat, ac dies noctibus îequales sunt, atque ipsa: umbrce nostrce continue versus meridiem erant. Tandem vero Omnitonanti placuit novam unam nobis ostendere plagan:, décima septima scilicet Augusti, iuxta quam leuca sepositi ab eadem cum média restitimus, et postea assumptis cymbis nonnullis in ipsam visuri si inhabitata esset, profecti fuimus. Quam et quidem incolas plurimos habitare reperimus, qui bestiis praviores erant, quemadmodum maiestas regia vestra post hxc intelliget. In hoc vero introitus nostri principio gentem non percepimus aliquam, quamvis oram ipsam per signa plurima quœ vidimus, populo multo repletam esse intelleximus. De qua quidem ora pro ipso serenissimo Castiliœ rege possessorium cepimus, invenimusque illam multum amœnam ac viridem esse et apparentice bonce. Est autem extra lineam a^quinoctialem, Austrum versus, quinque gradibus : et ita eadem die ad naves nostras repedavimus. Quia vero lignorum et aqune penuriam patiebamur, concordavimus iterum in terram altéra die reverti, ut nobis de necessariis provideremus : in quia quidem nobis extantibus, vidimus stantes in unius montis cacumine gentes qutc deorsum descendere non auderent, erantque nudi omnes, necnon consimilis efTigiei colorisque ut de superioribus habitum est. Nobis autem satagentibus, ut nobiscum conversatum accédèrent, non sic securos eos efificere valuimus, ut de nobis adhuc non diffiderent. Quorum obstinatione proterviaque cognita, ad naves sub noctem remeavimus. relictis in terra, videntibus illis, nolis speculisque nonnullis ac rébus aliis. Cumque nos in mari eminus esse prospicerent, omnes de ipso monte propter reculas quas reliqueramus descenderunt, plurima inter se admirationis signa facientes. Nec tune de aliquo nisi de aqua nobis providimus. Crastino autem effecto mane, vidimus e navibus gentem eamdem numéro quam antea majorem, passim per terram ignés fumosque facientem : unde nos existimantes, quod nos per hoc ad se invitarent, ivimus ad eos in terram, ubi tune populum plurimum advenisse conspeximus, qui tamen a nobis longe seipsos tenebant, signa facientes intérim nonnulla, ut cum eis interius in insulam vaderemus. Propter quod factum est, ut ex Christicolis nostris duo protinus ad hoc parati, periculo ad taies eundi semetipsos exponerent, ut quales gentes etedem forent, aut si quas divitias speciesve aromaticas ullas haberent, ipsi cognoscerent. Quapropter in tantum navium prœtorem rogitaverunt, ut eis quod postulabant annueret. Tum vero illi ad hoc sese accingentes, nec non plerasque de rébus suis minutis secum sumentes, ut inde a gentibus eisdem mercarentur alias, abierunt a nobis, data conditione, ut ad nos post quinque dies ad summum remeare expetaremus. Et ita tune iter suum in terram arripuerunt. atque nos ad naves nostras regressum cepimus, ubi spectando eos diebus sex perstitimus : in quibus diebus gens per multa nova dietim fere ad plagam ipsam adveniebat, sed nusquam nobiscum colloqui voluerunt. Septima igitur adventante die, nos in terram ipsam iterum tendentes, gentem illam mulieres suas omnes secum adduxisse reperimus. Quam vero primum illuc pervenimus, mox ex eisdem uxoribus
QUATUOR AMERICI VESPUTII NAVIGATIONES ^87
suis ad coUoquendum nobiscum quamplures miserunt, fœminis tamen eisdem non satis de nobis confidentibus. Quod quidem nos attendantes, concordavimus ut iuvenem unum e nobis qui validus agilisque nimium esset, ad eas quoque transmitteremus : et tune ut minus fœminae eœdem metuerent, in naviculas nostras introivimus. Quo egresso iuvene, cum seipsum inter illas immiscuisset, ac illœ omnes circunstantes contingerent palparentque eum, et propter eum non parum admirarentur : ecce interea de monte fœmina una vallum magnum manu gestans advenit : quae postquam ubi iuvenis ipse erat appropiavit, tali eum valli sui ictu a tergo percussit ut subito mortuus in terram concideret : quem confestim mulieres aliae corripientes, illum in montem a pedibus pertraxerunt, virique ipsi qui in monte erant, ad litus cum arcubus et sagittis advenientes, ac sagittas suas in nos conjicientes, tali gentem nostram affecerunt stupore, ob id quod naviculœ illœ in quibus erant arenam navigando radebani, nec celeriter aufugere tune poterant, ut sumendorum armorum suorum memoriam nemo tune haberet : et ita complures contra nos sagittas suas eiaculabantur. Tum vero in eos quatuor machinarum nostrarum fulmina, licet neminem attingentia, emissimus. Quo audito tonitruo, omnes rursum in montem fugerunt, ubi mulieres ipsae erant, quae iuvenem nostrum quem trucidaverant nobis videntibus in frustra secabant, nec non frustra ipsa nobis ostentantes, ad ingentem quem succenderant ignem torrebant, et deinde post haee manducabant. Viri quoque ipsi signa nobis similiter facientes, geminos Christicolas nostros alios se pariformiter peremisse manducasseque insinuabant : quibus, qui et utique vera loquebantur, in hoc ipso credidimus. Cuius nos improperii vehementius piguit, cum immanitatem quam in mortuum exercebant, oculis intueremur ipsi propriis. Quamobremplures quam quadraginta de nobis in animo stabiliveramus, ut omnes pariter terram ipsam impetu petentes, tam immane factum tamque bestialem ferociam vindicatum vaderemus. Sed hoc ipsum nobis navium prsetor non permisit : et ita tam magnam ac tam gravem iniuriam passi, cum malevolo animo et grandi opprobrio nostro, efficiente hoc navium praeceptore nostro, impunitis illis abseessimus. Postquam autem terram illam reliquimus, mox inter levantem et seroccum ventum, secundum quos se continet terra, navigare occœpimus, plurimos ambitus plurimosque gyros interdum sectantes : quibus durantibus gentes non vidimus, quae nobiscum practicare aut ad nos appropinquare voluerint. In tantum vero navigavimus, ut tellurem unam novam, quae secundum lebeccium se porrigeret, invenerimus. In qua cum capum unum cireuivissemus, cui Sancti Vicentii campi nomen indidimus, secundum lebeccium ventum post haec navigare occœpimus : distatque idem Sancti Vicentii campus a priori terra illa, ubi Christicolœ nostri extiterunt interempti, centum quinquaginta leucis ad partem levantis : qui et quidem campus octo gradibus extra lineam aequinoctialem versus austrum est. Cum igitur ita vagantes iremus, quadam die copiosam gentium multitudinem, nos naviumque nostrarum vastitatem miranlium, in terra una alia esse conspeximus, apud quos tuto in loco mox restitimus, et deinde in terram ipsam ad eos ex naviculis nostris descendimus. Quos quidem mitioris esse conditionis quam priores reperimus : nam
388 QUATUOR AMERICl VESPUTIl NAVIGATIOXES
etsi in edomandis illis diu elaboravimus, amicos tamem nostros eos tandem effecimus : cum quibus negotiando practicandoque varie quinque mansimus diebus, ubi cannas fistulas virides, plurimum grossas, et etiam nonnullas in arborum cacuminibus siccas invenimus. Concordavimus autem, ut ex eadem gante duos, qui nos eorum linguam edocerent, inde traduceremus. Quamobrem très ex eis, ut in Portugalliam venirent, nos ultro comitati sunt. Et quoniam me omnia prosequi ac describere piget, dignetur vestra nosse maiestas, quod nos portum illum linquentes per lebeccium ventum et in visu terrœ semper transcurrimus, plures continue faciendo scalas pluresque ambitus, ac interdum cum multis populis loquendo, donec tandem versus austrum extra Capricornii tropicum fuimus. Ubi super horizonta illum meridionalis polus triginta duobus sese extollebat gradibus, atque minorem iam perdideramus ursam, ipsaque maior ursa multum infima videbatur, fere infine horizontis se ostentans : et tune per stellas alterius meridionalis poli nosmetipsos dirigebamus, quae multo plures multoque maiores ac lucidiores quam nostri poli stellce existunt : propter quod plurimarum illarum figuras confinxi, et pracsertim earum quœ prioris ac maiores magnitudinis erant, una cum declinaiione diametrorum quas circa polum austri efFiciunt, et una cum denotatione earumdem diametrorum, et semidiametrorum earum, prout ia meis Quatuor Diœtis sive navigationibus inspici facile poterit. Hoccine vero navigio nostro, a campo Sancti Augustini incepto, septingentas percurrimus leucas, videlicet versus ponentem centum, et versus lebeccium sexcentas ; quas quidem dum peragraremus, si quis quce vidimus enumerare vellet, non totidem ei papyreae chartce sufficerent. Nec quidem interdum magni commodi res invenimus, demptis infinitis cassiœ arboribus, et pariter plurimis quae laminas certas producunt, cum quibus et miranda alia permulta vidimus, quce fastidiosa recensitu forent. Et in hac quidem peragratione decem fere mensibus extitimus. In qua, cognito quod mineralia nulla reperiebamus, convenimus una, ut abinde surgentes alio per mare vagaremur. Quo inito internes consilio, mox edictum fuit ac in omnem cœtum nostrum vulgatum, ut quidquid in tali navigatione prsecipiendum censerem, idipsum integriter fieret. Propter quod confestim edixi, mandavique ubique, ut de lignis et aqua pro sex mensibus munitionem omnes sibi pararent. Nam per navium magistros nos cum navibus nostris adhuc tantumdem navigare posse indicatum est. Qua quidem quam edixeram facta provisione, nos oram illam linquentes, et inde navigationem nostram per serocum ventun initiantes, Februarii décima tertia videlicet, cum sol œquinoctio iam apropinquaret et ad hoc septemtrionis hemisphasrium nostrum vergeret, in tantum pervagati fuimus, ut meridianum polum super horizonta illum quinquaginta duobus gradibus sublimatum invenerimus, ita ut nec minoris ursse nec maioris stellae amodo inspici valerent. Nam tune a portu illo, a quo per seroccum abieramus, quingentis leucis longe iam facti eramus, tertia videlicet Aprilis. Qua die tempestas ac procella in mari tam vehemens exorta est, ut vêla nostra omnia colligere, et cum solo nudoque malo remigare compelleremur, perfllante vehementissime lebeccio, ac mari intumescente et acre turbulentissimo extante. Propter quem turbinis
QUATUOR AMERICI VESPUTH NAVIGATIONES SSq
violentissimum impetum nostrates omnes non modico afTecti fuerunt stupore. Noctes quoque tune inibi quammaximit erant. Etenim Aprilis septima, sole circa arietis finem extante, ipsae etedem noctes horarum quindecim esse repertae sunt : hiemsque etiam tune inibi erat, ut vestra satis perpendere potest maiestas. Nobis autem sub hae navigantibus turbulentia, terrain unam. Aprilis secunda vidimus, pênes quam viginti eirciter leucas navigantes appropiavimus : verum illam omnimodo brutalem et extraneam esse eomperimus, in qua quidem nec portum quempiam, nec gentes aliquas fore conspeximus, ob id, ut arbitror, quod tam asperum in ea frigus algeret, ut tam acerbum vix quisquam perpeti posset. Porro in tanto periculo, in tantaque tempestatis importunitate nosmet tum reperimus, ut vix alteri alteros prve grandi turbine nos videremus. Quamobrem demum eum navium prœtore pariter concordavimus ut eonnavitis nostris omnibus terram illam linquendi, seque ab ea elongandi et in Portugalliam remeandi signa faeeremus. Quod eonsilium sanum quidem et utile fuit, eum si inibe nocte solum adhuc illa perstitissemus, dispcrditi omnes eramus : nempe eum hinc abiissemus, tam grandis die sequenti tempestas in mari excitata est, ut penitus obrui perdite metueremus. Propter quod plurima peregrinationum vota, nec non alias quamplures caerimonias, prout nautis mos esse solet, tune feeimus. Sub que tempestatis infortunio quinque navigavimus diebus, demissis omnino velis. In quibus quidem 'quinque diebus ducentas et quinquaginta in mari penetravimus leucas, linea interdum œquinoctiali, neenon mari et auriE temperatiori semper appropinquando, per quod nos a praemissis eripere periculis Altissimo Deo placuit. Eratque huiuscemodi nostra navigatio ad transmontknum ventum et grœeum, ob id quod ad Aethiopiee latus pertingere cupiebamus, a quo per maris Atlantiei fauces eundo, mille tercentum distabamus leueis. Ad illam autem per Summi Tonantis gratiam Mail bis quinta pertigimus die. Ubi in plaga sua ad latus austri, qute Serraliona dieitur, quindecim diebus nos ipso refrigerando fuimus. Et post hœc cursum nostrum versus insulas Lia^ori dictas arripuimus : quae quidem insulse a Serraliona ipsa septingentis et quinquaginta leueis distabant, ad quas sub lulii finem pervenimus, et pariter quindecim inibi nos reficiendo perstitimus diebus. Post quos inde exivimus, et ad Lisbonœ nostra; reeursum nos accinximus, a qua ad oecidentis partem tercentum sepositi leueis eramus, et cuius tandem deinde portum M. D. II eum prospéra salvatione ex Gunctipotentis nutu rursum subivimus eum duabus duntaxat navibus, ob id quod tertiam in Serraliona, quoniam amplius navigare non posset, igni eombusseramus. In hae autem nostra tertio cursa navigatione, sexdecim eirciter menses permansimus : e quibus undecim absque transmontanoî stellse neenon et maioris ursas minorisve aspeetu navigavimus, quo tempore nosmetipsos per aliam meridionalis poli stellam regebamus. Qute superius commemorata sunt, in eadem nostra tertio facta navigatione relatu magis digna conspexi.
Reliquum autem est, ut quae in quarta navigatione nostra perspexerimus edisseram. Quia vero iam prœlonga narratione fatiseo, et quia haec eadem nostra navigatio ad speratum a nobis finem minime perdueta est, ob adversitatem infortuniumve quoddam, quod in maris Atlantiei
3qO QUATUOR AMERICI VESPUTII NAVIGATIONES
nobis accidit sinu, idcirco brevior fiam. Igitur ex Lisbonae portu cum sex conservantia? navibusexivimus, cum proposito insulam unam versus horizontem positam invisendi, quœ Melcha dicitur, et divitiarum multarum famosa, necnon navium omnium, sive a Gangetico sive ab Indico mari venientium, receptus sive statio est, quemadmodum Caliucia receptus sive hospitale omnium navigantium est, qui ab oriente in occidentem et e converso vagantur, prout de hoc ipso per Calicutiae viam fama est. Quse quidem insula Melcha plus ad occidentem, Calicutia veto ipsa plus ad meridiem respicit. Quod i dcirco cognovimus, quia ipsa in aspectu triginta trium graduum poliantarctici sita est. Décima ergo Maii die M. D. III nobis unde supra egredientibus, cursum nostrum ad insulas Virides nuncupatas primo dereximus : ubi rerum necessariarum munimina, necnon et plura diversorum modorum refrigeramina sumentes et duodecim interdum inibi diebus cessantes, per ventum seroccum post hxc enavigare occœpimus, cum Navidominus noster tanquam pra;sumptuosus capitosusque prteter necessitatem et omnium nosirum unanimitatem, sed solum ut sese nostri et sex navium prœpositum ostentaret, iussit ut in Serralionam australem Aethiopiœ terram tenderemus. Ad quam nobis accelerantibus, et illam tandem in conspectu habentibus, tam immanis et acerba suborta tempestas est, ac ventus contrarius et fortuna adversa invaluit, ut in ipsam quam nostris ipsi videbamus oculis, per quatriduum applicare non valuerimus : quinimmo coacti fuerimus, ut illa relicta ad priorem navigationem nostram regrederemur : quam quident nos per suduestium, qui ventus est inter meridiem et lebeccium, reassumentes tercentum per illam maris arctitudinem navigavimus leucas. Unde factum est, ut nobis extra lineam a^quinoctialem tribus pêne gradibus iam tune existentibus, terra quedam a qua duodecim distabamus leucis, apparuerit : quœ apparitio non parva nos atlecit admiratione. Terra etenim illa insula in medio mari multum alta et admirabilis erat, quae leucis duabus longior, et una dilatatior non existebat : in qua qui dem terra nunquam quisquam hominum aut fuerat aut habitaverat, et nihilominus nobis infelicissima fuit. In illa enim per stolidum consilium suum et regimen, prtefectus navium noster navem suam perdidit : nempe illa a scopulo quodam elisa, et inde propter hoc in rimas divisa Sancti Laurentii nocte, quae Augusti décima est, in mari penitus submersa extitit, nihil inde salvo manente, demptis tantummodo nautis : eratque navis eadem doliorum trecentorum, in qua nostras totius turbœ totalis potentia erat. Cum autem omnes circa illam satageremus, ut si forte ipsam e periculo subtrahere valeremus, dédit mihi in mandatis idem navium prœfectus, ut cum navicula una in receptum quempiam bonum, ubi puppes nostras secure omnes recipere possemus, apud insulam eamdem inventum pergerem : nolens tamen ipse idem prœfectus, ut navem meam, qute novem nautis meis stipata, et in navis periclitantis adjutorio intenta foret, mecum tune traducerem, sed solum ut edixerat portum unum inquisitum irem, et in illo navem meam ipsam mihi restitueret. Qua iussione recepta, ego, ut mandaverat, sumpta mecum nautarum meorum medietate, in insulam ipsam, a qua quatuor distabamus leucis, properans, pulcherrimum inibi portum, ubi classem nostram omnem tute suscipere possemus, inveni. Quo comperto, octo ibidem diebus
QUATUOR AMERICI VESPUTII NAVIGATIONES 3gi
eumdem navium praefectum cum reliqua turba expectando perstiti. Qui cum advenirent, moleste non parum pertuli : atque qui mecum erant sic obstupescebant, ut nulle consolari modo vellent. Nobis autem in hac existentibus augustia, ipsa octava die puppim unam par aequor adventare conspeximus, cui, ut nos percipere possent, mox obviam ivimus, confidentes sperantesque una quod ad meliorem portum quempiam nos secum ducerent. Quibus dum appropinquassemus, et vicissim nos resalutassemus, retulerunt illi nobis, ejusdem prœfecti nostri navem in mari penitus, demptis nautis, perditam extitisse. Quce nuncia, ut contemplari vestra potest regia maiestas, me non parva affecerunt molestia, cum a Lisbona, ad quam reverti habebam mille longe existens leucis, in longo remotoque mari me esse sentirem : nihilominus tamen fortunée nosmet subiicientes ulterius processimus, reversique imprimis fuimus ad memoratam insulam, ubi nobis de lignis et aqua in conservantiae meae navi providimus. Erat vero eadem insula penitus inhospitata inhabitataque, multa aqua vivida et suavi in illa scaturiente, cum infinitis arboribus innumerisque volucribus marinis ^t terrestribus marinis et terrestribus, qute adeo simplices erant, ut sese manu comprehendi intrépide permitterent. Propter quod tôt tune prendidimus, ut naviculam unam ex illis adimpleverimus. In ea autem nulla alia invenimus animalia prœterquam mures quammaximos et lacertas bifurcam caudam habentes, cum nonnuUis serpentibus, quos etiam in ea vidimus. Igitur parata nobis inibi provisione, sub vento inter meridiem et lebeccium ducente perreximus, ob id quod a rege mandatum acceperamus, ut qualicumque non obstante periculo, praecedentis navigationis viam insequeremur. Incepto ergo huiuscemodi navigio, portum tandem unum invenimus, quem Omnium sanctorum abbatiam nuncupavimus, ad quem prosperam annuente nobis auram Altissimo, infra XVII pertigimus dies : distatque idem portus tercentum a prœfata insula leucis. In quo quidem portu nec prœfectum nostrum nec quemquam de turba alium reperimus, etsi tamen in illo mensibus duobus et diebus quatuor expetaverimus : quibus effluxis, viso quod illuc nemo veniret, conservantia nostra tune et ego concordavimus, ut secundum latus longius progrederemur. Percursis itaque ducentis sexaginta leucis, portui cuidam in alio applicuimus, in quo castellum unum erigere proposuimus : quod equidem profecto fecimus, relictis in illo vigmti quatuor Christicolis nobiscum existentibus qui ex praefecti nostri puppe perdita collecti fuerant. Porro in eodem portu prœfatum construendo castellum, et bresilico puppes nostras onustas efficiendo, quinque perstitimus mensibus, ob id quod pra; nautarum perpaucitate et plurimorum apparatuum necessitate longius progredi non valebamus. Quibus superioribus ita peractis, concordavimus post haec in Portugalliam reverti, quam rem per graecum transmontanumque ventum necesse nobis erat eflicere. Relictis igitur in castello proefato Christicolis viginti quatuor, et cum illis duodecim machinis ac aliis pluribus armis una cum provisione pro sex mensibus sufficiente, necnon pacata nobiscum telluris illius gente, de qua minima fit mentio, licet infinitos inibi tune viderimus, et cum illis practicaverimus. Nam quadraginta fere leucas cum triginta ex eis in insulam ipsam penetravimus. Ubi interdum plurima perspeximus,
3g2 QUATUOR AMERICI VESPUTII NAVIGATIONES
quas nunc subticescens libello meo Quatuor navigationum reservo. Estque eadem terra extra lineam aequinoctialem ad partem austri octodecim gradibus, et extra Lisbonoe meridianum ad occidentis partem triginta quinque, prout instrumenta nostra monstrabant. Nos navigationem nostram par nornordestium, qui inter graecum transmontanumque ventus est, cum animi proposito ad banc Lisbonee civitatem proficiscendi initiantes, tandem post multos labores multaque pericula in hune eiusdem Lisbonae portum infra lxxvii dies, xxvm lunii mdiv cum Dei laude introivimus. Ubi honorifice multum et ultra quam sit credibile festive suscepii fuimus, ob id quod ipsa tota civitas nos in mari disperditos esse existimabat, quemadmodum reliqui omnes de turba nostra per praifecti nostri navium stultam prtesumptionem extiterant. Quo superbiam modo iustus omnium censor Deus compensât. Et ita nunc apud Lisbonam ipsam subsisto, ignorans quid de me serenissimus ipse rex deinceps efïicere cogitet, qui a tantis laboribus meis iam ex nunc requiescere plurimum peroptarem, hune nuncium maiestati vestrœ plurimum quoque interdum commandans. Americus Vesputius In Lisbona.
LETTRE DU i8 JUILLET i5oo