ANNEXES
Num. I. — Avis de la faculté de théologie de Louvain sur une ordonnance du magistrat de Bruges, en réponse à une lettre de ïévêque de cette ville (1).
Reverendissimo Domino Episcopo Brugensk
Reverendissime Dne, non existimamus reverendissimam tuam dominationem a nobis aut requircre aut expectare ut grandem illam quaestionem de vitanda mendicatione, a quamplurimis doctis viris imo et publicis acadcmiis cum magna contentione olim agitatam et tractatam, nos quoque diffuse ac plenius tractandam suscipiamus. Quod vcro ad transmissum ad nos scriptum attinet (2) , quo aliqua capita comprehensa sunt, quibus constitutis ctobservatis existimat magistratus vester Brugensis mendicationem recte et sancte prohiberi possè , quid de hoc scripto
({) Extrait d'an MS. intitulé : Liber literarutn Facultutis taerœ theologiœ in Univertitate Lovanienri, fol. 43-45.
(1) Cet écrit et la lettre de l'évêque de Bruges ne se trouvent pas dans le registre cité.
deque suis capitibus nos pro nostro modulo sentiamus, paucis praestabimus.
Primum igitur non possumus non magnopere cornmendare charitatem et studium v es tri magistratus, quo studiose consilium quaerit, quo profligatis et exclusis validis mendicantibus , quos cum gravi reipublicae detrimentb et jactura hactenus conspeximus ociosa mendicatione vitam transigere, commodius consulatur veris pauperibus et egenis , ac temporalia subsidia ampliora colligantur, quibus nécessitâtes miserabilium et egentium personarum sublevari possint. Sanctum sane hoc studium ac Dco apprime gratum, quo provocari videtur christianus populus, ut non expectet, donec ab egentibus et mendicantibus rogetur, ut ipsorum nécessita tibus subveniatur, sed magna charitate tamquam collectas quasdam paratas curet, ex quibus sine mendicationis pudore ultro per certos et deputatos a populo commissarios egenis subveniatur.
Verum hic diligenter et sollicite advigilandum , ne
dum validi nebulones ab eleëmosynis merito exclu-
duntur et ad labores rcdiguntur, et alia quaedam
incommoda devitantur, vere pauperibus et egenis
necessaria ipsorum necessitatibus provisio non satis
procuretur , et populo christiano praesertim e vulgo
qui non habet certum aliquid quod in communem
collectam promittat aut conférât, habet tamen vel
residuum aliquid sui victus quotidiani , quod libenter
egenis impartiri solebat , occasio misericordiae proxi-
mo egenti praestandae adimatur, rursum ne refri-
gescat misericordia quae conspectis pauperibus in plerisque solet excitari (1).
Quid in rei veritate Brugensis vester magistratus repèrent per experientiam rerum magistram in hac mendicationis prohibitione effectum esse, et quid certae inopiae egentium subventum sit, reverendissima vestra dominatio plenius ab eo informari et discere potest.
Nobis certe per ordinationes exhibitas non videtur in universum egentium necessitati et pudori posse satis subveniri ; imo et in ipsis ordinationibus qusedam inesse putamus, quae si non prorsus impia certe parum christiano homine digna videntur.
Primum quod in ordinationibus constituitur., quod in singulis civitatibus , oppidis et pagis constituantur commissarii et praefecti publicis eleëmosynis et piis fundationibus, qui eas dispensent suas quisque civitatis, oppidi et pagi pauperibus, et hac ratione quseque civitas, quodque oppidum, quisque pagus suos pauperes studiose alat et sublevet, quis est qui
(1) L'avis de la Sorbonne contient à peu près les mêmes observations adressées au magistrat d'Ypres : Neque ob asrarii communU impositionem deobligati sunt divites pauperibus tubvenire, quos extrema norint seu propemodum extrema ùrgeri necetritate. Deinde per praeseriptam formant nullui de bonis suis pro sua devotUme pauperibnt clam aut palam donare prohibeatur sive impediatur ; neque imponatur pœna tel muleta his qui egenis opéra impendunt misericordia : ac potius frequenti eademque publica exhortatione moneatur popuhu de bonis a Domino collatis prompto et hilari animo in opibus supersrogando slargiri.
non videat firma ratione carere? Sunt enim civitates populosse, sunt et pagi habentes numerosam multitudinem in quibus aut parvus aut nullus viget opificiorum quœstus. Unde quœso in his civitatibus et pagis colligentur collectae , quibus refocillentur pauperes? Quodsi ad mensas S. Spiritus releges pagorum pauperes , notorium est plurimos esse pagos eosque admodum numerosos et populosos in quibus aut non sunt mensae pauperum aut admodum tenues , ut prorsus non sufficiant alendis suis pauperibus. Tenuium igitur harum civitatum et pagorum pauperes jubere esse contentos domesticis collectis, et mendicationem publicam eis etiam intra suorum pagorum aut oppidorum limites interdicere, quid est aliud quam eos ad famem redigere (1)?
Deinde quid, obsecro, pietatis aut aequitatis habet, quod interdicatur pauperi , habenti amicum aliquem pium virum, ne occulte illi suam egestatem indicet, et eam ei commendet, ut pro sua pietate dignetur
(4) La Sorbonne plaidait la même cause dans les termes suivants : A débita subvention nullatenus secludendi sunt pauperes vicinorum pagorum, quando tanta laborant inopia , ut ex bonis suis victum nequeant eomparare. Tum enim aut mendicatio Mis publica concedenda est, aut bursœ communia benefieio sunt alendi. Nec abs re. Nom et civitates pagiê et pagi civitatibus egent ; civitates quoqv# ipsœ aliœ aliarum opibus fulciuntur , et quœ modo opulentœ sunt, postmodum terrœ sterilitate aut alio quovis eventu fortuite ad inopxam vergunt; ideoque mutuis subsidiis necesse est eas juvan. Et humanitatis certe est, id aliis sponte ameedere quod velit sibi quts proutari ubi magnopere egeat.
eam sublevare, praesertim si ejusmodi pauper sit qui suam paupertatem non libcnter adhuc publicam faciat, confidens quod adjutus occultis subsidiis diligent! labore tandem e paupertate eluctabitur.
Simile omnino est illud, quod ordinatur ne pauperum quisquam collectamm eleëmosynarum particeps sit, nisi signum aliquod gestet, quo suam paupertatem veluti publicam profiteatur. Certe ea ordinatio prorsus inhumana nobis videtur, per quam in universum egentium honor aufertur. Non dubitamus quin multi sint vcre egentes, quibus tam charus est suus honor et fama , ut mortem potius obeant, quamvis non certe tam pudibundi sint, quam publica professione suam inopiam omnibus déclarent; et si taies non sint ut mori malint quam honorem perdere, impium tamen est eos qui et honori suo et necessitati occulta mendicatione consulerc possunt, aut certe absque signo mendicationis, ad honoris prostitutionem compellere. Hos igitur ab occultis eleëmosynis et mendicatione arccre, nobis non potest non videri inhumanum et impium.
Jam quod de peregrinis sive exteris pauperibus ordinatur, ut unam tantum noctem permaneant in hospitalibus publicis, quamquam priusquam recipiant eos praefecti hospitalium debeant obtinere consensum ab officiariis loci sive commissarirs qui publicis eleëmosynis praefecti sunt, et consensus ab eis obtenti tcstimonium aliquod praefectis hospitalium exhibere, an non est prorsus inhumanum et barbarum?
Primum enim , continget non raro , ut pauper percgrinus aut exterus in civitate veniat lassus et defatigatus ex itineré aut etiam œgritudinis molestia pressus; an non igitur prorsus inhumanum sive visceribus charitatis omnino contrarium est, quod sic affectum pauperem jubeas discurrere per civitatem, utquseratœdem aut offlciatorum aut commissariorum, priusquam refociliari possit?
fteinde, si peregrinus aut pauper quispiam ex provinciis , in quibus inhumanus est populus et durior ad charitatis officia, peregrinatur necessitatis suas sublevandae causa ad provincias, in quibus intelligat esse populum natura mitiorem et benigniorem; nonne inhumanum erit, illi publicam mendicationem interdicere et una tantum nocte exceptum alio extrudere, videlicet vel ad pagum aliquem, ubi nec hospitalia nec publicas collectas inveniat, vel ad oppidum relegare minus opulentum quod propter tenuiores collectas vix suis pauperibus sublevandis sufficit? Non sic sane gentes etiam a fide Christi aliénas pèregrinantem Abrahamum tractaverunt.
Quare, donec per publicam principum auctoritateirt provisum non est, ut unaquaeque regio, provincia, oppidum suos pauperes alat, et de modo quo possit îd suffîcienter prœstari certa ratio constituta sit, nimis inhumana et severa videtur circa miserabiles peregrinos et exteros pauperes ordinatio (1).
(4) La Sorbonne se préoccupait aussi des pauvres étraugers à la commune : Neque umquam indigetoœ aut advenœ sive exteri ad ex-
Et quia per hanc ordinationem caveri videtur, ne in unam aliquam civitatem tôt confluant exteri ut domesticis et exteris refocillandis non sufficiat, id aliqua clementiori ordinatione per prudentes gubernatores caveri poterit.
Postremo iniquum nobis videtur fondation es, quae certis locis et personis a piis viris justis de causis adstrictae sunt, conflare cum collectis eleëmosynis publicis et in unam collectam redigere, ut ex ea indiscriminatim quibuslibet civitatis aut oppidi aut pagi pauperibus subveniatur, praesertim si id fiât privata magistratus auctoritate (4). Ganones enim decernunt, quod pias voluntates defunctorum debeant curare exequi diœcesani episcopi, Can. Tua nobis, de Testamentis , et Clément 2. de religiosis domibtis, qua inquit Pontifex : Quœ ad certum usum largitione sunt destinata fidelium , ad illum debent non ad aliunt, salva quidem sedis apostolicœ auctoritate , converti.
Reverendissime Domine, videtur nobis ad paternam vestram sollicitudinem pertinere non ut pium affec-
tremam aut extremat propinquam necessitatem hujus provision** gratta redigantur.
(i) La Sorbonne s'exprimait ainsi à cet égard : Caveant sœculares magistratus, ne sub pietatis prcetextu aut sublevandorum inopum, aueu sacrilego eeelesiarum sive eeelesiasticorum proventus et bona quœcutnque surripere aut attrectare prœtumant; id quod non cathslicorum est virorum fidelium , sed impiorum heeretUarum Waldensium, ÏViclevistarum ac Lutheranorum. Nihilominus tamen non inficiamur ecclesiastieis pro suo officia maxime eompetere bonis operibuê deservire.
tum optimi magistratus aut damnes aut rejicias, sed ut in capitibus quibusdam , prœsertim quae jam subnotata sunt, aequam aliquam moderationem fieri procuret, qua et pudori miserabilium personarum et necessitati recte consulatur, et peregrini humanius tractentur. Bene et féliciter valeat reverendissima vestra domina tio.
Lovanii sexta martii anno XVe LXII (1).
Reverendissimae vestra dominationis decanus et magistri facultatis theologiae in Lovanio.
Num. II. — - Résumé historique de la dispute soulevée à Bruges par Wytsius et Villavicentio (2).
Senatus.... Brugensis qua semper in religionem catholicam fuit devotione, pauperum, quorum frequens concursus ad suam civitatem, divitiis, opibus et viris bonis maxime affluentem, concurrere solet, rationem sibi aliquam esse habendam intellexit. Cujus sanctissimae voluntatis non obscuram demonstrationem apud viros graves eruditos theologos non semel, qui primum locum in ejus civitatis publica administratione tenent , fecerunt. Mihi sane perinde ac aliis viris , qui eruditione, judicio ac singulari pietate valent, unice probabatur illud institutum , quod et nunc etiam probatur maxime, utpote quod eximiàm
(î) Extrait de l'épitre dédicatoire de Villavicentio, p. 17-19. Cette épttre porte la date do 40 août 1584.
quandam pietatem, religionem et politiam spiret. Verum cum ejus negotii consultatio in opus esset producendum, triginta et sex proponebantur articuli, senatus auctoritate tecti et muniti , circa illam paupemm œconomiam observandi , qui prorsus Scripturis Sacris,vetustisetlaudatissimisEcclesiae instituas, sacrorum canonum divin is regulis et constitutionibus, quas circa illa pauperum negotia per universas Belgarum ecclesias ' inpraesentiarum observantur , maxime adversari hominibus catholicis, eruditione et doctrina Claris , sunt visi (1). Hi mox sibi reclamandum duxerunt, senatumque incommodorum , quae inde gravissima in sua repubjica suborirentur, quas etiam ipsis erant extimescenda, per civitatis episcopum omnium patrem, pastorem, istarumque rerum primârium curatorem admonendum curarunt (2) Senatus vero qui semper non nisi consideratas solitus est actiones instituere, quique nihil prorsus quod in malam partem a quoquam rapi posset, prsesertim in re tam gravi vellet intentare, substitit, remqueadsupremum... Bruxellense consilium deferendam censuit, ex cujus auctoritate et sententia
(4) Villavicentio pousse l'exagération fort loin. L'avis des théologiens de Louvain , de 4563 , prouve que la partie la plus éclairée du clergé jugeait plus favorablement l'ordonnance de Bruges.
(5) C'est très-probablement à la suite de cette opposition que l'évêque de Bruges crut devoir consulter, en 4569, la faculté de theologia de Louvain.
r&s suroît et m •
institut (t). maxJmœ « Belgis soient discerni atque
E&o vero qui Dfi- h .
eP jscopum serenissimi"» Civitatis 'everendissimum natncis authoritateeTL /garetœ Belga™n guberf adonis ù, iiiai6 't2a,ndat0 J'us^ Ai meœ recla-
f on potui, quinsë'7"1 Ui6DS feci (2>. committere scnpto manda(a 7"f u« catholicUm prêter illa qua3
^Hi »)«tocwnaJ£l.^,e» exhi^eram, hujus II-
*te deprehendat Z"JUVarem> « quo, si velit famtermortaJes J"am œconomiam Christus, dura
«Iuam etiam **2 • «"Muerit atque observaverit , PosteritateminSr COnstab"iendam, ut eam ad . J^^negotiis retinendam transmit-
W ** recoor. ,„ „ '
*"£, 'a «■. *> 1^7™"»»»' »« P»att .voir eu Heu q»e
V) U réclamation j ,^Lett ''W-* à Mari"'08""0 COUtre ''ordonnance de Bru-
",0"M",,i»'^t,«liri * "**6"«- Cette piie présente «a d««»anc. ,„•, ' ?«'«' *> -ou, avoir conservé «n texte de l'or-
""•»«• «llaTicenu. Jt ™ tro™Pe • »» iamai. été imprimée «»' »ntra,tell, •*■« «»'vre chaque articie de se. obtervation. *"» <le <5m. «""««ment avec celles de. théologien, de Lou-
(*) Son ecK Ot or ** P"bU* «.ot l, T*""*** «ocra . etc., qui ne peut pa. avoir »">» doanéepa, fe /" tt mo\* *'«oût «64, puisque l'approba- •*»ili» «oji, °°Ten do Braxellea , Laurent Metaiiu . porta
( no )
lerent, a se forma tam reliquit. Unde etiamsi velint colligere nullo negotio possint, quid srbi in hac causa ex Sacris Scripturis atque consiliis vel divinis decretis intentare, et qua ratione, sit integrurn (i).
Num. III. — Avis de la faculté ée théologie de Louvain sur les écrits de FÎUavicentio et de Wytsius , en réponse à une lettre de lu gouvernante Marguerite de Parme (2). %