‹ Anciennes descriptions de ParisChapitre 13 sur 14 · LUTETIA PARISIORUM · texte numérisé non relu

LUTETIA PARISIORUM

UTETIA Parisiorum, fertilissimi regni francici caput atque metropolis, magnitudine incredibili nobilium, mercatorum, civium et studiosorum frequentiâ, aedificiorum et publicorum et privatorum splendore, non modo universae Galliae, sed maximis totius Europae civitatibus praefertur. Haec à Paride, qui à Japhetj filio Noë, successive descendit, et i8Celticae Galliae rex historiarum monumentis declaratur, primum fiindata, à quo et nomen sortita fuit. Posteàquam vero plateâ lapidum pavimento stratae non essent, has autem ingens hominum multitudo contereret, ob magnitudinem luti, Lutetia denominata dicitur. Alii tamen ab albedine murorum, quam Xeuxgttiç Graeci, Lutetiam vocari existimant. Eam Iulius César usque adeo aedificiis adauxit, tamque for ti ter mœnibus cinxit, ut Julii civitas à Boetio, lib. de Disciplina scholarum, vocetur. Celeberrimam hanc civitatem Sequana duplici amne dividens, tripartitam constituit, quarum prior Universitas, altéra Civitas, tertia Urbs nominatur. Illam Carolus magnus Alcuini praeceptoris sui instinctu, anno à Christo nato 796 ex Romanâ fundavit, et permultis prasrogativis, privilegiis et immunitatibus splendidissimè exornavit. Quas Musarum, disciplinarum liberalium et

*o BRAUN.

humanitatis, quasi domicilium, fons et origo omnium scientiarum, mater et seminarium doctissimorum virorum semper fuit. Quatuor vero firmissimis columnis innititur : Théologie, Medicine, Juris et Artium facuL tatibus, quarum priores decanum et Pedellos binos, sive ostiariosTiabent. Postrema autem magnificum dominum Rectorem tertio quoque mense eiigit, cui facultates omnes relique, tanquam supremo capiti, parent. Universitate quatuor hominum nationibus singulares designantur patroni : Francise, Picardie, Normandie, atque Germanie, cui natio anglica jungitur. Universitas rei sacre dicatas edes magnifiée cultas continet 17, monasteria 14, xenodochia 4, sacella 3, collegia publica 20, privata (que amplissimorum hominum cultoribus victus et studiorum necessaria elargiuntur) 30.

Civitas, inter Universitatem et Urbem média, huic quidam tribus, illi vero duobus conjungitur pontibus, qui utrinque edium constructione, non pontium, sed platearum formam referunt. In hac Parisiorum parte Palatium à Philippo Pulcro edificatum et in eo sacellum sanctum stupendo artificio constructum, magnificumque Béate Virginis fuium continetur, quod quidem ob elegantiam forme, magnitudinem et artificiosissimorum signorum prestantiam, totius Gallie miraculum habetur. Crocodilus vivus in Palatii fundamento inventus fuit, eu jus exuvium hodierno etiam die in magna palatii aulâ exhibetur. Reliqua civitatis templa numerantur 20, xenodochia 1, sacella 5.

Tertia, que et maxima Parisiorum pars, Urbis nomen obtinet, habitatoribus et pulcherrimis edificiis adeo frequeiis, ut ea sola maximis totius Gallie civitatibus annumerari queat. Templa habet 31, monasteria 10, xenodochia 4, sacella 6. Quam plurima autem, tam Civitatis, quam Universitatis et Urbis fana, Regum ac ducum ornatissimis sepulturis et epitaphiis, prestan-

tis&imisque sanctorum reliquis nitent. Que tain accuraté JEgidius Corrozet in suo de hac civitate libro annotavit, nihil ut studiosus lector amplius desiderare queat. Lutetia Parisiorum portas 14 habet, pontes 5, fontes 16, suburbia io. Undique in hanc civitatem tanta annonae defertur copia, nihil ut hic infinitae hominum multitudini ad vit* necessarium desit. Mirati sunt fréquenter Germani, qui studiorum causa hue veniunt, omnium rerum, quae hominum necessitati desserviunt, ingentem abundantiam. Maxima et lata Lutetia habet suburbia, ut pleraque cum magnis Franci» civitatibus certent. S. Dionysius, D. Pauli discipulus, primus Parisienses christianâ doctrinâ imbuit, quam non modo sermone, sed et sanguinis efFusione fortissimè confirmavit. Irrigata innocentissimi viri sanguine civitas jucundissimos f rue tus fidei cœpit proferre.

Pharamundus, Galliae rex, christianam fidem professus, inclytis et augustissimis fanis, ingenti sumptu constructis, Parisiensem civitatem illustravit. Anno salutis 1572, augusti 24, maxima Vgonotarum strages hâc in urbe est édita, quantam, ab hominum memoriâ post Hierosolymitarum excidium, nulla historiarum monumenta prodiderunt. In quâ complures etiam viri docti sunt caesi. De hac autem caede, variorum nunc commentarii extant.

Eu8tathius à Knobeldorf, Prutenus, Parisiorum magnificentiam carminé conscripsit. Item singulari libelle jtgidius Corrozet. Pyrrhus vero et Jacobus Capellus, oratione solutâ prasstiterunt. Franciscus vero Bellefortius, uti postremo, ita omnium accuratissimè Lutetianam hanc urbem descripsit.

Page 1