Hoc etiam tibi postremum donum offero
Quae jam ad portas inferi quam proxime accessi ; Hoc, inquam, divinum donum, lignum scilicet vitae : In quo spiritum tuum Patri commendasti, Et laborum, quos constanter tuleras, finem fecisti.
2. Quia labores abstulisti, quibus damnata fueram , Ac nobis pœnas constanter tolerare suasisti ; Hoc tibi ultimum donum tribuo,
Mox moritura et laborum nactura finem.