AD GUIDONEM LEGATUM, DE EODEM
Epistola cxcvi (ann. Chr. il 40).
Cavenilam ei familiaritatem ArnaUH de Brixia, ne sub]ejus auctoritate se» curius crrores suos disseminct.
1. Arnaldus de Brixia, cujus conversatio mel, et doctrina vcnenum, cui caput columbœ, cauda scorpionis est; quem Brixia evomuit, Borna exhorruit, Francia repulit, Germania abominatur, Italia non vult recipere; fertur esse vobiscum. Videte, quœso, ne vestra auctoritate plus noceat. Nam quum et artem habeat el voluntatem nocendi, si accesserit favor vester, erit funiculus triplex, qui difficile rumpitur, supra modum (ut vereor) nociturus. Et unum existimo de duobus (si tamen verum est quod vobiscum hominem habeatis), aut
, minus scilicet notum vobis esse illum, aut vos (quod est
credibilius) de ejus correctione confidere. Et utinam id non frustra! Quis det de lapide hoc suscitare filium Abrahse? Quam gratum munus susciperet mater Ecclcsia de manibus vestris vas in bonorem, quod tamdiu passa est in contumeliani ! Licct tcntarc ; sed vir prudens cautus erit non trans- Tim. s. 10. gredi prtcfmitum numerum ab Apostolo qui ait : « Hsereticum hominem post unam et sccundam correptionem devita, sciens quia subversus est qui ejusmodi est, et delinquit proprio judicio condemnatus. » Alioquin familiarem babere et fréquenter admiltcre ad coUoquendum, ne dicam ad convivandum, suspicio favoris est, et inimici hominis fortis armatura. Secure annunciabit et facile persuadebit quœ volet domesticus et contubernahs legati Apostolica? Sedis. Quis cnim a latere Domini Pap£e mali quippiam suspicetur? Sed etsi in manifesto perversa loquitur, quis se facile opponere audeat vestrocollaterali?
2. Dcinde vidctis quaUa post se, ubicunque habitarit, roliquit vesligia. Non sine causa vigor Apostolicus hominem Italia ortum transalpinare cocgit, repatriare non patilur. Quis vero extraneûrum, ad quos ejectus est, non cum onmimodis cuperet suis addidisse? Et cerle sic se habcre ad omnes,
ut omnibus odio habeatur, approbatio judicii est quod portât : ne quis dicat subreptum fuisse domino Papse. Quale est ergo summi Pontificis suggillare sententiam, et illam sententiam, cujus rectitudinem ejus ipsius, in quem data est, et si lingua dissimulât, vita clamât? Itaque favere huic, domino Papse contradicere est, etiam et Domino Deo. Per quemcumque enim justa sententia juste detur, ab illo certum est processisse, qui loquitur in Propheta : « Ego qui loquor justitiam ». Gonfido autem de vestra prudentia et isai. g3,i. honestate, quia visis his litteris de veritate certus, non abducemini a-modo quippiam adsentire in hac re, nisi quod vos deceat, et Ecclesiee Dei expédiât, pro qua legatione fungimini. Diligimus vos, et ad vestrum obsequium parati sumus.