DOCUMENTS EXTRAITS DE PLATINA ET DE TRITHEIM
Hoc quoque anno inclarescere cœpit Arnoldus de Brixia, Pétri Abœlardi quondam disciptilus, egregius divini verbi concionator, sed forte nimis audax ac temerarius. Dnm enim Romae in luxum et divitias sacerdotum et cardinalium invehitur, palam et publiée mores eorum carpit, vivendique rationem insectatur, apud Honorium Papam hœreseos nomine siispectus insimulatur et damnatur. De eo scribit Platina :
« Verum suis (id. e. Honorii) temporibus accidit quod nequaquam probandum est. Arnulphus enim Ghristianae religionis prsedicator egregius clericorum insidiis Romse necatur, quod acerbe nimium in eorum lasciviam et libidinem inveherelur, quodque eorum pompam et in comparandis divitiis nimium studium improbaret, paupertatem Ghristi et integerrimam vitam ad imitationem omnibus proponens. Hune multi ex nobilitate Romana tanquam verum Ghristi discipulum et prophetam sequebantur. Hune laudibus ad cœlum tollebant. Hinc odium, hinc irœ in perniciem bene sentientis usque ad necem excitatae. Fueritne hic smictissimus vir prcsbyter, an monachus, an eremita, haud satis constat. Sunt qui scribunt Honorio ipsi id admodum displicuisse, non tamen tanti facinoris auclores inventos. »
(Vid. Bulaeum, Hist. imiv. Paris. Tom. II, pag. 105.
Paris, 1633.)
riiEiM. His temporibus sub Ilonoiio Papa 2 venit Romam quidam
iVairiiir- prcsbyter Arnolphus, vir niagn;u devolionis et prœdicator L(i. 1 i;iiic- cfrref;ius, qui quum intcr aiinimliaiKhim vcrbum Dei, clericoniiii lasciviam, libidincm, avaritiam et nimium fastum reprohcndoiet, et paiiperlatcm Christi et apostolorurn ejus intcgeiriniamque vilam ad iniitalioncm omnibus proponeret, a Romana quidem nobilitate ut ver us Christi discipulus laudatus est : sed cardiualium et clericorum odio nimium est habitus, a quibus et noctu caplus, occulte est interfectus. Hoc suum martyrium antea, quum adhuc esset in eremo, divinilus sibi fuit revelatum, quum per angelum ad prsedicandum Romam mitterelur, undc et publiée dixit :
« Scio quod animam meam quasritis, scio quod me brevi clam occidetis. Sed quarc? Veritatem vobis dico, fastum, supei'biam, avaritiam, luxuriam, nimiumque studium quod comparandis diviliis miseri impenditis reprehendo, propterea vobis non placeo. Ego testeminvoco cœlum et terram quod annuntiaverim vobis ea quae mihi Dominus prœcepit. Vos autem contemnitis me et creatorem vestrum qui vos per unigenitum filium suum redemit. Nec mirum si hominom me peccatorem vobis veritatem annuntiantem morli tradiluri estis, quum, etiam si S. Petrus hodie resurgeret, et viia vestra, quœ nimis muUiplicata sunt, reprehenderet,ei minime parceretis. »
Quum biec alta voce clamasset, subjunxit : « Ego quidem mortem subire pro veritate non timeo : vobis autem in verbo Domini prcedico, quod omnipotens Deus non parcet impuritatibus vestris. Vos enim omni spurcitia pleni plebem vobis commissam praeceditis ad infernum. Deus vindex est. »
Quumque odium cleri propter veritatem in eum saevire cœpisset, corum insidiis captus et submersus est.
GEROHI
In Lil». 1 (le investigatione Antichristi hfec leguntur :
... « Pra^sules earum (ecclesiarum) non sint episcopi, qucmaduiodum quidam nostro tempore, Arnoldus nomine,
dogoiatizare ausus est, plèbes a taliuinepiscoporum obedientia dehortatus; pro qua etiam doctrina non solum ab Ecclesia Dei anathematis mucrone separatus, insaper etiam suspendio neci traditus : quin et post mortem incendio crematus atque in Tyberim prcTjectus est, ne videlioet Romanus populus, quem sua doctrina illexerat, sibi eum martyrem dedicaret. Quem ego vellem pro tali doctrina sua, quamvis prava, vel exilio, vel carcere, aut alia pœna prœter mortem punitumesse, vel saltem taliter occisum, ut Romana Ecclesia seu curia ejus necis quiestione careret. Nam si, ut aiunt, absque ipsorum sententia et consensu aprœfecto urbis Romse sub eorum custodia, in qua tenebatur, ereptus, ac pro speciali causa occisus ab ejus servis est, maximam siquidem cladem ex occasione ejusdcm doctrinse idem prœfectus a civibus romanis perpessus fuerat, quare non saltem ab occisi crematione et submersione ejus occisore meruerunt, quatenus a domo sacerdotalisanguinis qufestio remota esset : sicut David quondam honestas Abner exsequias providit, atque ante ipsas flevit, ut sanguinem fraudulenter effusura a domo et throno suo removeret. Sed de his ipsi viderint. Nihil enim super his nostra interest, nisi cupere matri nostrœ sanctae Romanœ Ecclesise, id quod bonum, justum et honestum est. Sane de doctrina et nece Arnoldi idcirco inserere prsesenti loco volui, ne vel de doctrina ejus prava, qu8e etsi zelo forte bono, sed minori scientia, prolata est, vel neci ejus perperam actse videar assensum praebere. »
OTTONIS FRISINGENSIS
De gestis Frid. Imp. Lib. II, cap. xx. (basileœ, 1569.)
.... Rex ad Urbem tendens circa Viterbium castra metatur. Quo Romanus antistesAdrianuscumcardinalibussuisveniens, ex debito of'iicii sui honorifice suscipit; gravique adversus populum suum conquestione utens reverenter auditus est.
Prcodictus cnim popnlus, ex quo Scnatorum ordinem renovare statuit, miillis nialis Ponlifices suos affligere temeritatis ausu non formidavit. — Accessit ad hujus seditiosi facinoris argumcntum, quod Arnoldus quidam Brixicnsis, de quo supra dictum est, sub typo religionis, et, ut evangelicis verbis utar, « sub ovina pelle lupum gercns » , Urbem ingressus, ad factionem istam rudis populi animis prœmoUi dogmate ad animositatem accensis, innumeram post se duxit, imo seduxit multitudinem. Arnoldus iste ex Italia civitate Brixia oriundus, ejusdemque Ecclesiae clericus, ac tantum lector ordinatus, Petrum Abailardum pra^ceptorem habuerat. Vir quidem naturse non hebetis, plus tamen verborum proJluvio quam sententiarum pondère copiosus. Singularitatis amator, novitatis cupidus ; cujusmodi hominum ingénia ad fabricandas hsereses schismatumquc perturbationcs sunt prona. Is a studio aGalliis initaliam revertens,religiosumhabitum, quo amplius decipere posset, induit^ omnialacerans, omnia rodens, nemini parcens. Clericorum ac Episcoporum derogator, monacborum persecutor, laicis tantum adulans : dicebat enim nec clericos proprietatem, nec Episcopos regalia, nec monachos possessiones liabentes, aliqua ratione salvari posse; cuncta hœc principis esse, ab ejusque beneficientia in usum tantum laicorum cedere oportere. Prseter bsec de sacramento altaris, baptismo parvulorum, non sane dicitur sensisse. His aliisque modis, quos longum est enumerarc, dum Brixensem Ecclesiam perturbaret, laicisque terrœ iilius prurientes erga clerum aures habentibus, Ecclesiasticas malitiose exponeret paginas, in magno concilio Roma?, sub Innocentio habito, ab Episcopo civitatis iilius virisque religiosis accusatur. Romanus crgo Pontifex, ne pcrniciosum dogma ad plures serperet, imponendum viro silenlium dccornit. Sieque lactum est. Ita homo ille, de Italia fugiens, ad Transalpina se contulit; ibique in oi)pido AlcmanniieTurcgo, oflicium doctoris assumens, perniciosuni tlogina aliquot diebusseminavit. Gomperta vero morte Innocenlii, circa principia pontificatus Eugenii, Urbem ingressus, quum eam contra Ponlilicem suum in seditiouem excilatam invcnissct, viri sapienlis baud sectalus eonsilium,
de hujusmodi dicentis : « Ne in ejus ignem ligna struas, » amplius eam in seditionem excitavit, proponens antiquorum Romanorum exempla, qui ex Senatus maturitatis consulto, et ex juvenum animorum fortitudinis ordine et integritate, totum orbem terrée suum fecerint. Quare reœdificandum Capitolium, renovandam dignitatein Senatoriam, reformandum equestrem ordinem docuit : nihil in dispositione Urbis ad Romanum spectare pontiQcem, sufficere sibi Ecclesiasticum judicium debere. In tantum vero hujus venenosse doctrinae cœpit invalescere malum, ut non solum nobilium Romanorum seu cardinalium diruerentur domus, et splendida palatia, verum etiam de cardinalibus reverendce personœ, inhoneste sauciatis quibusdam, a furenti plèbe tractarentur. Hsec et his similia quum multis diebus, id est, a morte Gelestini usque ad beec, ab eo incessanter et irreverenter agerentur, tempora ; quumque sententia pastorum juste in eum et canonice prolata, ejus judicio, tanquam omnino auctoritatis vacua contemneretur, tandem in manus quorumdam incidens, in Tusciœ flnibus captus, principis examini reservatus est, et ad ultimum a prsefecto Urbis ligno adactus, ac rogo in pulverem redacto funere, ne a stolida plèbe corpus ejus vénération! baberetur^ in Tyberim sparsus.