OTTON. FRISING
De gest. Fritl. Irap. Lib. II, cap. xxii.
De legatis Romanorum et eorum legatione et quale responsum a principe acceperint, item qualiter hortatii summi Pontificis Leoninam Urbem et Ecclesiam sancti Pétri Princeps occupari fecerit.
At Romanorum cives de principis adventu cognoscentes, prôetentandum ipsius animum legatione adjudicarunt. Ordinatis ergo legatis industriis et litteratis, qui eum inter Sutrium et Romam adirent, accepto prius de securitate viatico, sicque praesentatis regalis excellentise consistorio viris, taliter adorsi sqnt :
« Urbis legati nos, Urbis non parvum momentum, rex op-
tiiiic, ad liiam a Senatu Populoqiie Romano destinali sumus Excellentiam. Audi scrcna mente, benignis auribus, quae libi ab aima orbis domina deferuntur Urbe, cujus in proximo, adjuvante Deo, futurus es princeps, imperator et dominus. Pacificus si venisti, imo quia, ut arbitrer, vcnisti, gaudeo. Orbis imperium affectas; coronam praîbitura gratanter assurgo, jocanter occurro. Cur enim suum visitaturus populum non pacifice adveniret, non gloriosa munificentia respiceret, qui indebitum clericorumexcussurus jugum, ipsius magna ac diiitina exspectatione praestolatus est adventum? Revertantur opto pristina tempera, redeant rogo inclytic Urbis privilégia, orbis Urbs sub hoc principe recipiat gubernacula, refrenetur hoc Iniperatore, ac ad Urbis reducatur monarchiam orbis insolentia. Talis rector, Augusti sicut nomine, sic induatur et gloria. Scis quod Urbs Romana ex Senatoria?. dignitatis sapientia, ac equestris ordinis virtute et disciplina, a mari usque ad mare palmites extendens, non solum ad terminos orbis dilatavit; quin etiam insulas extra orbem positas orbi adjiciens, principatus illic propagines propagavit. Non illos procellosi fluctus aequorum, non hos scopulosse et inaccessibiles rupes Alpium tueri poterant : Romana virtus indomita cuncta perdomuit. Sed exigentibus peccatis, longe positis a nobis principibus nostris, nobili illo antiquitatis insigni, Senatum loquor, ex inerti quorumdam desidia neglectui dato, dormitante prudentia, vires quoque minui necesse fuit. Assurrexi tuœ ac divœ Reipublicae profuturum gloria?, ad sacrosanctum Urbis Senatum, equestremque ordinem instaurandum, quatenus hujus consiliis, illius armis, Romano Impcrio tuaeque personœ antiqua redeat raagnificentia. Numquid hoc placere non debebit tmc nobiiitati? Nonne etiam renumerabile judicabitur tam insigne facinus, tamque tuœ competens auctoritati?Audi ergo, princeps, patienter etclementerpauca de tuaac de mea justitia, prius tamen de tua quam de mea. Etenim
Ab Jove principium...
llospes eras, civem feci. Advena fuisti ex transalpinis partibus, principcm constitui. Quod meum jure fuit, tibi dedi.
Debes itaque primo ad observandas meas bonas consuetudines legesque antiquas, mihi ab anlecessoribus tuis imperatoribus idoneis instrumentis firmataS;, ^ne Barbarorum violentur rabie, securitatem praebere : officialibus meis, a quibus tibi in Gapitolio acclamandum erit, usque ad quinque millia librarum expensam dare, injuriam a Republica etiam usque ad effusionem sanguinis propellere, et haîc]omnia privilegiis munire, sacramentique interpositione propria manu confirmare. »
Ad beec rex tam superbo quam inusitato orationis tenore, justa indignationeinflammatus, cursum verborum illorum de suse Reipublicee ac Imperii juslitia, moreltalico, longa continuatione periodorumque circuilibus sermonem producturum interrupit, et cum corporis modestia orisque venustate regalem servans aninuim, ex improviso non improvise respondit :
« Multa de Romanorum sapientia seu fortitudiae hactenus audivimus, magis tamen de sapientia. Quare satis mirari non possumus, quod verba vestra plus arrogantiœ tumore insipida, quam sale sapientiœ condita sentimus. Antiquam Lues proponis Urbis nobilitatem, divœ tuse Reipublicee veterem statum ad sidéra sustollis. Agnosco, agnosco, ut et tui scriptoris verbis utar : a Fuit, fuit quondam in hac Republica virtus. » Quondam, dico, atque o utinam tam veraciter quam libenter a nunc » dicere possemus ! Sensit et Roma tua imo et nostra vicissitudines rerum. Sola evadere non potuit seterna lege ab auctore omnium sancita cunctis sub lunari globo degentibus sortem. Quid dicam? Glarum est qualiter primo nobilitatis tute robur ab hac nostra Urbe translatum sit ad Orientis urbem regiam, et per annorum curricula, ubera deliciarum tuarum Greeculus esuriens suxerit. Supervenit Francus, vere nomine et re nobilis, eamque, quœ adhuc in te residua fuit,ingenuitatem fortiter eripuit. Vis cognoscere antiquam tuae Roma? gloriarn, Senatoria3 dignitatis gravitatem, tabcrnaciilorum disposilionem, equestris ordinis virtutem et disciplinam, ad conflictum procedentis intemeratam ac indomitam audaciam; nostram inluere Rempublicam.
Pênes nos cuncta hœc sunt. Ad nos simul omnia haec cum Imperio demanarunt. Non cessit nobis nudum Imperium, virtute sua aniictum vcnit, ornamenta sua sccum traxit. Pênes nos sunt consules tui, pênes nos est senalustuus, pênes nos est miles tuus. Proceres Francorura ipse te consilio regere, équités Francorum ipsi tuam ferro injuriam propcllere debebunt. Gloriaris me per te vocatum esse, me per te primo civem, post principem factura, quod tuum erat a te suscepisse. Quse dieti novitas quam ratione absona, quam veritate vacua sit, a?stimationi tua? prudentiumquerelinquatur arbitrio ! Revolvamus modernorum Imperatorum gesta, si non Divi nostri principes Carolus et Otto, nuUius benefîcio tradilam, sed virtute expugnatam, Grsecis seu Longobardis Urbem cum Italia eripuerint, Francorumque apposuerint terminis. Docent haec Desiderius et Berengarius, tyranni tui, in quibus gloriabaris, quibus tanquam principibus innitebaris. Eos a Francis nostris non solum subactos et captos fuisse, sed et in servitute ipsorum consenuisse, vitam finisse, vera relatione didicimus. Cineres ipsorum apud nos reconditi evidentissimum hujus rei représentant indicium. Sed dicis : Vocatione mea venisti. Fateor, vocatus fui. Ab hostibus pulsabaris, nec propria manu Grcecorumve mollitie liberari poteras. Francorum virtus invitatione adscita est.
Implorationem potius quam vocationem banc dixerim. Implorasti misera felicem, debilis fortem, invalida validum, anxia sccurum. Eo tenore vocatus, si vocatio dicenda est, veni. Principem tuum mililem meum feci, teque deinceps usque in prœsenliarum in meam ditionem transfudi. Legitimus possessor sum. Eripiat quis, si potest, clavam de manu Herculis. Siculus in quo conlidis forte ha^c faciet? Ad priora respiciat exempla. Nondum facta est Francorum sive Teutonicorum manus invalida. Dco largiente, vitaque comité, et ipse temcritatis suit quandoquc capere poteril expérimenta. — Justitiam tuam, quam tibi debeam, exquiris. Taceo quod principem populo, non populum priucipi leges prœscribere oporlcat. Prœlermilto quod quilibct possessor possessionem suam ingressurus, nullum conditionis pnejudicium pati de-
beat. Ratione contendamus. Proponis, utmihi videtur, trium sacramentorum exactionem. De singulis respondeo. Dicis me debere jurare, ut leges antecessorum meorum imperatorum eorum privilegiis tibi firmatas et bonas consuetudines tuas observem. Apponis etiam, quod patriae, usque ad periculura capitis, tuitionem jurem. Ad ista duo simul respondeo. Ea quse postulas, aut justa sunt aut injusla. Si injusta sunt, nec tuum erit postulare, nec meum concedere. Si justa, recognosco me hœc et debendo velle, et volendo debere. Quare superfluum erit voluntario debito et débitas voluntati sacramentum apponere. Quomodo enim tibi tuam justitiam infringerem, qui quibuslibet infîmis etiam quod suum est servare cupio? Quomodo patriam, et . praecipue imperii mei sedem, usque ad periculum capitis non defenderera, qui et ipsius terminos non sine ejusdem periculiœstimatione, quantum est in me, restaurare cogitaverim?Expertaest hoc Dania nuper subacta, Romanoque reddita orbi; et Portasse plures provincise pluraque sensissent régna, si praesens negotium non impedisset. — Ad tertium venio capitulum. Affirmas pro pecunia quadam juramentum prceberi a mea deberi persona. Proh nefas! a tuo Roma exigis principe quod quilibet lixa potius petere deberet ab institore. A captivis haec pênes nos exiguntur. Num in captivitate detineor? num vinculis hostium urgeor? Nonne multo et forti stipatus milite inclytus sedeo ? Cogetur princeps Romanus contra suam voluntatem cujuslibet prœbitor esse, non largitor? Regaliter et magnifiée hactenus mea cui libuit, et quantum decuit, et praecipue bene de me meritis dare consuevi. Sicutenim a minoribus debitum rite expetitur obsequiuni, sic a majoribus merilum juste rependitur beneficium : hune quem alibi a Divis parentibus meis acceptum servavi morcm, civibus cur negarem? Urbemqae meo introitu hetam non facerem? Sed merito non justa injuste petenti cuncta juste negantur.»
Haec dicens et non sine condigna mentis indignatione orationem terminans, conticuit. Porro quibusdam ex circumstantibus inquirentibus ab his qui missi fuerant, an plura
dicere vellent, paulisper délibérantes in dolo rcsponderiint, (( se prius ea (pia^ audicrant ctncivibus suis rcferre, et tune demum ex consilio ad i)rincipcin redire vclle. » Sic accepto commcalu, a curia egredientes ad Urbem cum festinalione reverluntur. Rcx dolum priesentiens consulendum super hoc negotio patrem suum Romanum Pontificcm deccrnit. Gui ille : « Romana3 plebis, fili, adhuc melius experieris versutiam. Cognosces enim in dolo eos venisse, et in dolo redisse. Sed Dei nos adjuvante clementia dicentis : « Comprehendam sapientes in astutia sua, » prœvcnire eorum poterimus versutas insidias. Maturato igitur prœmittantur fortes et gnari de exercitu juvenes, qui ecclesiani beati Pétri, Lconinumquc occupent castrum. In prœsidiis équités nostri ibi sunt, qui eos, cognita voluntate nostra, slatim admittent. Praelerea Octavianum cardinalem presbyterum, qui de nobilissimo Romanorum descendit sanguine,- fidelissimum tuum, eis adjungemus. »
Sicque factum est. Eliguntur proxima nocte pœne usque ad millia armatorum equitum lectissinii juvenes, summoque diluculo Leoninam intrantes urbem, ecclesiam beati Pétri, vestibulum et gradus occupaturi observant. Redeunt ad castra nuncii hœc la:'ta reportantes.
OTTONIS FRISINGENSIS
de gest. Frid. Inip. Lib. 11, cap. xxn.
Quomodo rex in eadem ecclesia sancti Pétri coronam Iinperii acceperit e de excursu Romanorum et clade ac Victoria Imperatoris.
Sole orto, transacta jam prima hora, prœcedenle cum cardinalibus et clericis Summo Pontifice Adriano, ejusque advcnlum in gradibus pra\stolante, Rex castra movens, armatus cum suis per declivum montis Gaudii descendens, ea porta quam Aurcam vocanl, Leoninam urbem, in qua Beati Pctri Ecclesia sita noscitur, intravit. Yideres niilitem tam armorum splcndore fulgontem, tam ordinis integritatc deccnter incedcntem, ut rccte de illo dici possel : « Terribili
ut castrorum acies ordinata, » et illud Macabseorum : cant. 6. « Refulsit Sol in clypeos aureos et œreos, et resplendue- Mac. i. 6. runt montes ab eis. » Mox princeps ad gradus Ecclesiœ Beati Pétri veniens, a summo pontifice honorifice susceptus, ac usque ad confessionem Beati Pétri deductus est. Débine celebratis ab ipso Papa missarum solennibus, armato stipatus rex milite, ciim benedictionc débita coronam accepit anno regni sui iiij mense Junio, xiiij kalend. Julii, cunctis, qui aderant, cum magna laititia acclamantibus, Deumque super tam glorioso facto glorificantibus. Intérim a suis pons, qui juxta Castrum Crescentii ab urbe Leonina usque ad ingressum ipsius extenditur Urbis, ne a furente Populo celebritatis hujus jucunditas interrumpi posset, servabatur. Peractis omnibus, Imperator cum corona solus equum phaleratum insidens, eeeteris pedes euntibus, per eamdem qua introierat portam, ad tabernaeula, quse ipsis mûris adhasrebant, revertitur, Romano pontifice in palatio, quod juxta ecclesiam habebat, rémanente.
Dura hœc agerentur, Romanus Populus cum senatoribus suis in Capitolio convenerat. Audientes autem Imperatorem sine sua]"adstipulatione coronam Imperii accepisse, in furorem vcrsi, cum impetu magno Tyberim transeunt; ac juxta Ecclesiam Beati Pétri procurrentes, quosdam ex stratoribus, qui remanserant, in ipsa saerosancta Ecclesia necare non timuerunt. Glamorattollitur. Audienshœc Imperator, militem, ex œstus magnitudine sitisque ac laboris defatigatione recreari cupientem, armari jubet. Festinabat eo amplius quo timebat furentem plebem in Romanum Pontificem cardinalesque irruisse. Pugna conseritur ex una parte juxta Castrum Crescentii cum Romanis, ex altero latere juxta piscinam cum Transtyberinis. Videres nunc hos istos versus castra propellere, nunc hos illos ad pontem usque repellere. Adjuvabantur uoslri, quod a Castro Crescentii saxorum ictibus, seu jaculolum non lœdebantur spiculis : mulicribus etiam quœ in spectaculis stabant, suos (ut aiunt) adhortantibus, ne propter inerlis plebis tcmeritatem tam ordinalum equitum decus. ab bis (jui in arce erant, preedictis modis sauciaretur. Dubia
itaque sorte dum diu ab ulrisque decerlarelur, Romani tandem, atrocilateni nostrorum non ferentes, coguntur cedcre. Cerneres nostros tani imnianiler quam audacter Romanos eaedendo sternere, slernendo cœdere, ac si dicerent : « Accipe niinc, Roma, pro auro Arabieo Teutonicum feri'um. Haec est pecunia quani libi priuceps tuus pro lua offert corona. Sic emitur a Francis Imperium. Talia tibi a principe tuo redduntiir commercia, talia priestantur juramenta. » Prœlium hoc a décima psene diei hora usqiie ad noctem protraclum est. Cœsi fuerunt ibi, vel in Tyberi mersi pœne mille, capti ferme ducenti, sauciati innumeri, cœteri in fugam versi, uno tantum ex nostris (mirura diclu!) occiso, uno capto. Plus enim nostros intempéries cœli, œstusque illo in tempore maxime circa Urbem immoderatior, quam Romanorum la3dere poterant arma.
GUNTH. LIGURINI Lib. ni et IV. (Basile», 1569.)
Inde caput mundi Romam petit, atque Viterbum Contigit, excelsa non lougius Urbe remolum Quam quantum biduo tardus valet ire viator. Sedis Apostolicîe pra^sul, summusque sacerdos Tune Adrianus erat : qui fama lœtus eadem, Protiuus, eximia cleri stipante corona, Occurrit, magnasque viro tristesque querelas, Multaque facta suae crudelia pertulit Urbis : Contemni sese referens, populique furentis Jurgia, probra, minas, risus, eonvicia, rixas Sœpe pâli, clerumque suum, ceu vindice nullo Expositum probris, crebras perferre rapiuas, Pulsari grassante manu, ferrove lacessi.
Sic patcr invalidus, nato post longa reverso Tem'ijora, seu castris, scu de regione rcmota, Quem pênes et rorum jus est, et tota regendie Cura domus, noxas et facta protcrva suorum, Contemptiisque suos, et (]uos, absente, labores
Pertiilit, eversamque domum, numerosaque damna Commémorât, multumque minas ultoris acerbat.
Cujus origo mali, tantœque voraginis auctor, Exstitit Arnoldus, quem Brixia protulit ortu Pestifero, tenui nutrivit Gallia sumptu, Edociiitque diu : tandem natalibus oris Redditus, assumpla sapientis fronte, diserto Falîebat sermone rudes, clerumque procaci Insectans odio, monachorum acerriraus hostis, Plebis adulator, gaiidens popularibus auris, Pontifices ipsumque gravi corrodere lingua Audebat Papam, scelerataque dogmata vulgo Diffundens, variis implebat vocibus aures. Nil proprium cleri, fundos et prœdita nulle Jure sequi monachos, nulli fiscalia rura Poiitiflcum, nulli curœ popularis honorem Abbatum, sacras referens concedere leges. Omnia principibus terrenis subdila, tantum Committenda viris popularibus, atque regenda : mis primitias, et quae devotio plebis Offerat, et décimas castos in corporis usus, Non ad luxuriam, sive oblectamina carnis Concedens, mollesque cibos, cultusque nitorem, lUicitosque jocos, lascivaque gaudia cleri, Pontificum fastus, abbatum denique laxos Damnabat penitus mores, monachosque superbos : Veraque multa quidem, nisi tempora nostra fidèles Respuerent monitus, falsis admixta monebat.
Et, fateor, pulcbram l'allendi noverat artem, Veris falsa probans : quia tantum falsa loquendo Fallere nemo potest; veri sub imagine falsum Induit, et l'urtim deceptas occupât aures. Articulos etiam Fidei, certumque tenorem, Non salis exacta stolidus pietate fovebat, Impia mellilluis admiscens toxica verbis. nie suam vecors, in clerum pontifîceœque, Atque alias plurcs adeo commoverat urbes,
Ut jam ludibrio sacer exlremoquc pudori Clerus haberctur : quod adhuc (ni fellor) in iila Gentc nocet, multumquo sacro dotruncat honori, Mox in concilio Romaî damnatus, ab illo Prœsule, qui numéros vetitum contingcre noslros, Nomen ab innocua ducit laudabile vita, Tenitus et miserîe confusus imagine culpaî, Fugit ab urbe sua, Transalpinisque receptus, Qua sibi vicinas Alemauuia suspicit urbes, Nomen ab Alpino ducens, ut fama, Lemanno, Nubile Turregum, doctoris nomine falso Insedit, totamque brevi sub lempore terram Perfidus, impure fœdavit dogmatis aura : Unde venenato dudum corrupta sapore, Et nimium falsi doctrina vatis inhccrens, Servat adhuc uvœ gustum gens illa paternee. Ast ubi de medio sublato praesule summo, Eugenius sacrœ suscepit jura cathedrse, 111e Pétri solidam cupiens convellere petram, Ut caput infirmum per cœtera membra dolorem Diffundit, Romana petit temerarius ausu Mœnia sacrilego, totamque nefarius Urbem Inficit, impuri corruptam semine verbi : Et populi tantas in clerum concitat iras, Ut penitus nuUum summo deferret honorem Pontifici, clerumque odio vexaret iniquo. Et si quis, cui mens gequi et reverentior esset, Et meliora pio flagrarent viscera voto, Forte refragari seu dissuadere furorem Ausus erat, seseque novis opponere monstris. Omnibus ereptis, subversa funditus œde, Gorporis afllictu, seu tandem sanguine fuso, Glericus aut etiam popularis lacla luebat. (Juin etiam titulos Urbis renovarc vetustos, Patricios recreare viros, prisoosque Quirites Nomine Plebeio, secernere nomen Equestre, Jura Tribunorum, sanctum leparare Senatum,
Et senio fessas mutasque reponere leges, Lapsa ruinosis et adhuc pendentia mûris Reddere primsevo Capitolia prisca nitori, Gonsiliis armisque suœ moderamina summfe Arbitrio tractare suo, nil juris in hac re Pontifiai summo, modicum concedere Régi, Suadebat Populo. Sic laesa stultus uterque Majestate, reum géminée se fecerat aulse. Unde etiam tandem (neque enim reor esse silendum, Née de funesto repetatur postea sermo), Judicio cleri, nostro sub principe victus, Adpensusque cruci, flammaque cremante solutus, . In cineres, Tyberine, tuas est sparsus in undas ; Ne stolidse plebis, quem fecerat improbus, error, Mart)Tis ossa novo cineresve foveret honore.
Jamque Ravennatis defunclo prsesule sedis, Hanc rex Anshelmo, Grœca de gente reverso, Contulit, emeriti ceu prœmia grata laboris, Curia ssepe suos cathedrse transmittit alumnos : Sic gemini proceres, veluti duo maxima mundi Lumina, conjunctis aliquanto tempore castris, Hinc pater, inde patris devotus filius almi, Ille sacerdotum celeberrimus, ille regentum. Hic regni gladio meluendus, at ille superno, Dulcia colloquii tandem consortia nacti, Insatiata pio carpebant gaudia voto.
Quumque petens Romam Sutrii jam mœnia Red or' Parva reliquisset, magnœque accederet Urbi, Occurrere viri patriœ mandata ferentes Gonspicuo sermone quidem phalerata, sed astu Et lacitis perplexa dolis : nec protinus ausi, Ni prius indulto regalis fœdere pacis, Ut liceat quiecumque lerant impune profari. Tune ita composais ficto moderamine verbis, Prsemeditala diu molimina protulit unus :
« Ducit in adventu felicia gaudia, princeps, Roma potens, inviolé, tuo, devotaque pandit
Msenia, matcrnosque sinus aperire potenti, Quem sibi Rcctorem delcgit, gaiidet amico, Imperiumque tibi, atque Augusti nominis ultro, Ouo nihil in terris majus, promittit honorcm; Si modo pace venis, si pristina jura lideli Ac bene promeritce conservas intégra matri.
« Aspiee qua3 fuerit priscis sub regibus Urbis Gloria, qufe populi libertas, quanta senatus Majestas, praetoris honos, et consul uterque Annuus, et gemini plebis tutela tribuni, Gratia quœ morum, castarum sanctio legum, Pace ténor juris, justis audacia bellis, Quantus amor laudis, patientia quanta laboris : Ilœc sunt quœ nostram longis proventibus Urbem, Ex illa tenui nascentis origine fati, Ex laribus parvis et primi régis asylo,! Stramineisque casis, et sparso sanguine sulco, Ad célèbres titulos et tanti culmen honoris Extulerant, ubi nil, nisi sidéra sola super se Cerneret : his gaudens populos regesque per orbem Gonsiliis, validisqiie sibi subjecerat armis. Tune populus régi, belli mandata domlque, Non populo rex ulla dabat, passuraque nullura Urbs erat hœc regem, nisi quem regnare juberct; Ut patriœ mitis, non segre visa ferendo Jussa daret populis et magna? Regibus Urbis. Tune hujus populi mandata minasque timebat Ortus, et oceiduo tellus subcincta profundo Et Notus, et gelidi Boreas sub cardine mundi. Ast ubi, Fortuna) vitio, populique paventis Desidia, prisci perierunt signa decoris, Justitioque silenl longo jam tempore leges Suppressa), tanlo rctrocessit Roma rclapsu, Ut vix ad deciinum lapidem, linesquc propinquus, Audeat ipsa sui protendere nominis umbram.
« Vilis apud gentes, in se maie iirma, née uUo Robore l'ulta sui ; quam seditione Irequenti,
Atque intestinis lacérât discordia bellis. Nullus amor juris, nulla est reverentia morum, Nec jam libertas, nec libertatis imago.
Nusquam patricii, nusquam sacer ordo senatus, Nusquam cum gemino consul prœtorve tribuno : Quumque ruinosis procumbimt mseiiia mûris, Majorera morum patiraur, querimurque ruinam. Hoc ideo nobis usu venit, optime princeps, Hic disponendi populus moderamina regni, Et totum priscis frœnandi legibus orbem Non habet arbitrium : majestas regia dudum Abstulit, et priscum populi mutilavit honorera, Ex quo Teutonicos adraisit Roma tyrannos. Tu procul a nobis absens, et in orbe remoto, Rarus in Italia, sed in bac rarissimus Urbe Esse soles, et rege meo mihi notior hospes. Sic neque nos nobis, nec tu satis, inclyte rector, Gonsulis, et cura raiseri fraudaraur utraque Expositi cunctis nullo sub vindice fatis.
((Respice nos anirao tandem vultuque benigno, Atque ipsara deflere puta tibi talia Romara. Si te cura mei tangat, si gratia matris Ulla raovet, si Teutonica de gente vocatura Imperii summa gaudens in sede locavi, Redde vicem meritis et dignos gratus honores ; Longos pelle situs, antiqua refloreat œtas, Prisca vetustorura redeant insignia raorura : Patricios, cives, priscos arcesse Quirites, Noraine plebeio secedat nobilis ordo.
Da libcrtatem, sancturaque repone Senatum : Jam redeat senior, rcdeat cum consule prœtor, Et redeant geraini cum dictatore Tribuni. Guria respiret, Capitolia lapsa resurgant, Pulchra vetustorura redeant insignia morum. Gaude, quod tanti dudum sit gloria facli Teraporibus scrvala tuis : felicior illo Advenias, cujus pariter nomenque locumque
Suscipis Augiisto, Trajano mitior adsis, Ou.Tquo alii regcs jurando fœdera mecum Tempus ad usque tuum pepigerunt, lu quoquc jura : Ne conccssa mihi, priscorum munere regum, Vel resecare vclis, vel tollere : neve salutis Pro me, proque mea fugias discrimina plèbe, Largaque Romanœ persolvas munera plebi, Ut tibi festivum celebret devola triumphum. » Dixit : at ille dolos, infectaque verba veneno Comperit, et contra regali concitus ira, Dissimulare gravem contemnens voce dolorem : « Quantum Roma meo, non Roma, sed incola Romae Gaudeat adventu, sécréta? consona menti Verba satis fecere palam : commercia certe Non satis œqua mihi faciunt, dum vendere nobis Nostra volunt, veluli plenis cum follibus emptum Adveniam, pretioque novos sumpturus honores, Quos sibi jam proprios effecit Francona virtus. Non emimus fasces, non, si credamus emendos, Prœter virlutem, pretium quod detur habemus. Hoc mihi vel nullo vcnient commercia pacto : Non turget loculis inferta pccunia nostris : Nec multis opibus, scd lauile venimus onusti. Non est Teutonico cumulata pccunia cordi, Nec sibi quœrit opes, sed pulchrœ laudis honores. Non habet ille suum, sed habentibus imperat anrum. Quanto Romanus studio cupidissimus icra Congerit, et magno vigilans incumbit acervo, Tanto Teutonicus vel adhuc majore, paratas Fundit opes, nitidasque manus erugine turpi Fœdari scelus esse putat, dignumque pudore. Invigilent opibus cupidi, mihi sola potestas Suiticit, et cunclis dare jura potentia terris. Ouo mihi divitias? Gui servit gloria mundi, Quem possessor opum cum paupere dives adorât. Quidquid habet locuples, quidquid custodit avarus, Quidquid in occultis abscondit terra cavernis,
Jure quidem nostrum, populo concedimus usum. Rege figuratam, régis patet esse monetam Gœsaris, et domino sub Csesare fulget imago. Quo mihi divitias? cui quteque potissima reges, Ac populi célèbres non cessant mittere dona. Semper habet veteres, semper videt aula récentes Undique legatos, et ab omni principe missos : Semper ab ignotis veniunt nova munera terris. Ergo pudet, populo quasi débita cogar avaro Solvere, cui magni solvunt indebita reges.
<( Miror ab antiquo famosam moribus Urbem Tam fœdum sperasse nefas, ut rege coacto Erueret pretium, veluti jam carcere vasto Inclusum duris adstrinxerit illa catenis, Ergone, Roma, tuo legem vis ponere régi, Quum potius regem deceat te subdere legi? Millia quinque tibi librarum débita poscis; Poscenti debere nego : largilio reges Non extorta decet ; captivos ista reosque Sors premit, extortis i-edimant sua tempora numniis. Munera magnorum Iseta atque ultronea regum Esse volunt : ut dans plus gaudeat accipiente. Hoc estgratuilum quod possum dicere solum, Quo plus ille dato, quam gaudeat isle recepto.
« Hune mihi munifici morem liquere parentes, Hune retinere libet : nec plebem munere largo Laetiflcare tuam renuo, sed pacta recuso. Nil nisi gratuito manus hsec dare novit, et ultro. Juramenta petis? Rcgem jurare minori Turpe reor, nudo jus et reverentia verbo Régis inesse solet, quovis juramine major. Non decet in labiis versari lubrica régis, Non decet ore sacro mendacia cudere regem : Sancta et plena suo sunt regia pondère verba, Dicta semel nuUum patiuntur jure recursum. Ergo quod instigas jurandojure pacisci, Pone metum curœ, vel non juratus habebo.
(( Adde, quod hoc ipsiim nostris est utile rébus Ouod petis, et nobis luiUo suadcnte gcrendum : Juravetustii fcram, potiussupplere paratus, Quam minuisse bonis aliquid de moribus Urbis. Te mihi vel summo non conservabo periclo ! Dum mea non esses, summo discrimine jussi Esse meam : nunc quum nica sis jam facta, relinquam?
« Namque quod imperium, te, Roma, vocante, receptura Adseris, et meriti peragis prœconia tanti. Non magni reputare libet : venisse vocatum Confiteor, sed quai fucrittibi causa vocandi, Ne multum te forte putes meruisse, videndum est. Hostibus infestiset belli pressa tumultu Undique, nec propriis ultra tutanda, nec illis Quas tibi tentaras precibus consciscere vires, Desperata diu, cunctisque relicta jacebas. Nunc ubi, Roma, tuœ vires? ubi perfidus ille Grceculus?et Siculœ vindex tuus arbiter aula?, Quem tibi tutorem timeas? licet ore fateri. Mente tamen tractas. Fortassis sentiet ille, Roma, tuus vindex: veniant modo congrua rerum Tempora, Teutonici vires et pondéra regni, Tandem consilio, sicut patet, usa salubri.
« Francorum vires, invictaque signa rogasti. Affuit immensi domitorfortissinms urbis Garolus, et magna miseram virtutedomavit : Ereptumque manu mediis ex hostibus, in se Transtulit imperium, bellique tenore recepta H;ec tua Francorum sociavit mœnia regno. Nunc âge collatos nobis, tua munera, fasces, Et quasi graluita primum bonitate vocatos, Magnifico serraone refer : sed verius illud Implorarefuit, sic paupcr ad ostia clausa Sa?pius implorans, qiiorulo vocat ore potentem.
« Namque Beringerum Desyderiumque tyrannos, Roma, tuos, quibns attonilum cervice subacta Subdidenis miseranda caput, quis nesciat armis
Francorum victos, captosque eeternaque passos Exilia, in nostro per tempora plurima regno Victori servisse suo, tardaque senecta Tandem servili pressisse cadavere terram? nia dies uno tua pristina jura triumpho, Si qua tibi Graiœ fortuna reliquerat urbis, Transtulit in Francos : non sunt exstincta, sed exstant Imperium comitatasuum; quod débita secum Ornamenla trahens, nudum vacuumque decoris Non poterat transire sui. Mea respice castra; Omnia, qufe dudum quereris sublata, videbis Nomine mutato sub eadem vivere forma.
Hic eques, hic prœtor, hic cousulis atque tribuni Imperiosus honos, et publica cura Senatus. Aspice Teutonicos proceres, equitumque catervas. Hos tu Patricios, hostu cognosce Quirites, Hune tibi perpetuo dominantem jure Senatum : Hi te, Roma, suis (nolis licet ipsa) gubernant Legibus, hi pacis bellique negotia tractant. Sed libertatis titulos, antiquaque legnm Tempora commémoras ; quas leges, improba, prceter Teutonicas, aut quae, prseter mea, jura requiris? Quaî tibi libertas poterit contingere major, Quam régi servi re tuo? » — Sic fatur et acres Ingenuo vultu regaUter excitât iras.
Audierant stupidoque metu prœcordia pressi Obticuere viri, multisque rogantibus, anne Plura loqui vellent? nihil ultra vocibus ausos Addcre prœmissis, tantum dixisse pigebat. Tantus eis tristes irato principe viiltus Cernere terror erat ! mallent siluisse, nec unquam Suscepisse suîb peragenda negotia Romse ; Securosque petunt in mœnia tuta regrcssus, Orsa relaturi metuendi priucipis Urbi.
At rex colloquium solo cum prsesule miscens Principibusque viris, quod nunc sibi restet agendum, Quamve dolo plebis versutœ providus artem
Opposuisse qiicat, solerti consulit astu : Et simul interna fcrvens ex<iestuat ira. Cui Pater eximias lœso, solatia menti Addcre blanda volcns : « Non est, ait, optime (ili, Hac in gente novum, nec res miranda vidctur Fraudibus occultis blande palpare potentes, Principibusque suis argutam ostendere vulpem : Hoc vitium gentile tenet; sicvivitur istic. Jam partim sensisse doles, sed verius illud A-modo concipies, et adhuc majora videbis. Me quoque non longo residentem tempore miiltis Est aggressa dolis, indignaque multa relatu Tarn mihi quam sacro plcbs intiilit improba clero : Yerum contemptus minor est injuria nostri, Quos manus imbellis nulloque armatapotestas Sanguine, sed tantum divino fulta timoré, Spernendos, impune viris exponit iniquis. Te, quem terreni metuenda potentiaregni, Quemscelerum vindex gladius facit esse verendum Romanis, qua fronte dolis ambire laboret Mirandum satis est : sed justo parce dolori. Et nobis (auctore Deo) gens improba justas Et tibi maturo persolvet tempore pœnas.
Tu modo belligero delectos agmine fortes, Instructos telis, instructos omnibus armis, Occulto prajmitte gradu ; qui sacra beati Gorripiant posita formidine limina Pétri, Atque Leoninae munimina fortiter urbis.
Sunt ibi prjrsidii causa sub numine nostro Prœstantes animijuvenes, qui mœnia tradent, Admittentque tuos, aderitqui mœnia tradi Impcret, cgregius romande stirpis alumnus, Sedis Apostolicaî comes, eximiusque sacerdos, Et tibi prœ cunctis Octavius iste fidelis. »
Desierat pn^sul; placuit laudabile cunctis Consilium, sincera tides et plana volunlas.