LYC
(Bibliothèque de l'Université de Cambridge : ms. Mm. vi. 4 (xiv* siècle), fo° 182-188").
*[F] uit in partibus Ytalie quidam cementarius Marinus nomine, et quamuis non multum diues tamen deum timens et diligens, qui manu et arte sua laborando uictus necessaria sibi adquisiuit. Hie autem accepit uxorem secundum statum suum similiter pauperculam, tamen sub fidei cristiane disciplina ualde deuotam et timoratam, que in breui mire pulcritudinis vnicam 5101 filiam parturiuit. Quam pater pre gaudio, licet pauper esset, in tantum dilexit ut nomine suo proprio sub feminino tamen genere in baptismate fecit nominari, silicet pro Marino Marinam eam vocans. Set nec multum post uxor eius uiam vniuerse carnis ingrediens fillam suam marito sub uberibus relinquens defuncta est. Videns uero Marinus tale sibi infortunium de morte coniugis sue tam subito euenisse miserabiliter die noctuque clamans et eiulans dixit : « Heu heu, Domine Deus quid facturus sum nescio », et adiecit : « Domine lesu Criste pauperum consolator et recreator, tu scis quia si infantem “dimisero et latenter ab ea fugero, in die iudicii ante tribunal tuum reus ero. Et quis hominum sine peccato perire