DE
UE
QE
filia istorum? » Qui in terra coram abbate suo prostratus respondit ei : « Pater, si placet, dicat nunc ipsa ea que deliqui ». Tunc illa : « Etiam ui me opprimens grauidasti ». Frater uero Marinus stans diutius cogitauit intra se, deinde secundo humi prostratus lacrimans et ingemiscens dixit abbati suo : « Peccaui, pater, miserere mei, peccaui et grauiter peccaui, confiteor tibi, pater, quod nimis Deum meum offendi, iccirco iubes ago penitentiam huius peccati, peto ut ores pro me ». Hoc autem audiens abbas prefatus ammotis omnibus secularibus qui illic aderant, iussit fratrem Marinum uehementer contunti et affligi et postea dixit ei : « In ueritate dico tibi, o miserrime, quia tu qui malum hoc operatus es non manebis amplius nobiscum in hoc monasterio ». Et ablato habitu iactauit eam extra fores monasterii.
Ipsa tamen nunquam alicui confessa est misterium suum, set abiens humiliter iactauit se ante monasterii fores, et ibi iacebat uirgo Christi in penitencia affligens se diebus ac noctibus tanquam si ipsa peccasset. Per aliquot uero dies mendicantes qui illic pro elemosina recipienda diatim conuenerant, dederunt ei de frangmentis reliquiarum quas illic acceperant aliquas buccellas. Quid plura? ΠΙᾺ uero sic fame cruciata non discessit alicubi, set humiliter ab introeuntibus et exeuntibus fratribus postulabat pro misericordia Dei, ut saltem vna ‘ buccella panis nigri daretur ei in die sicut et ceteris pauperibus peregrinis. Quod eciam magnis precibus uix obtinuit, et in tali statu silicet in fame et siti in frigore et nuditate pro Christi amore se gerens per tres annos no (sic) recessit de ante monasterium.
Inter hec autem, secundum quod tempus parturientium exivit, pandocis filia peperit filium masculum, et per duos menses tantum ablactauit, quibus finitis portauit infantem puelle iacenti ante fores monasterii et dixit ei : « Ecce, frater Marine, quomodo nosti, nutri filium tuum ». Et proiciens puerum in puelle gremio reliquit eum 10] et abiit.
Sancta autem uirgo Christi pacienter sussipiens illum tanquan proprium filium et de ipsa buccella panis quam aceipiebat ab introeuntibus et exeuntibus a monasterio, dabat diatim singulis pauperculis puero lactando, et de reliqua buccelle particula que ei dabatur nutricabat ut potuit tam corpus
LD or
suum proprium quam filium alienum. Factum autem est hoc per quinquennium.
Postmodum uero videntes fratres fratrem Marinum in sua penitencia sic perseuerantem misericordia compuncti ingressi sunt ad abbatem et flebiliter eum rogare ceperunt, ut fratrem Marinum reciperet in monasterium. Quam petitionem multociens ἃ fratribus repetitam abbas quasi non audiens dissimulauit. Deinde uero omnes vnanimiter dixerunt ei : « Abba pater, indulge et sussipe fratrem Marinum, ecce enim quinque anni sunt quod in penitentia ante ianuam monasterii iacet et non recessit unquam alicubi. Suscipe eum pater in penitentia tam humilem, sicut precepit dominus noster lesus Christus ».
Vix autem coegerunt eum et iussit eam ingredi et uocauit eam ad se et ait illi: « Audi, frater Marine, pater tuus fuit uir sanctus, quod etiam tu nosti, et paruulum introduxit te in hoc sancto monasterio ‘et non operatus est ipse aliquid mali inter nos quod tu cogitasti et fecisti, nec aliquis alius in hoc sancto monasterio ex quo fundatum fuit. Nunec autem tu per peticionem fratrum tuorum regressus es in domum istam tu cum filio tuo quem de adulterio iam habes. Vnde oportet te adhuc magis penitere, graue enim peccatum fecisti et graue scandalum per te incurrimus omnes. Et propter hoc tibi iubeo ut omnes mundicias huius monasterii tu solus sine iuuamine facias, et maxime aquam ad necessaria purganda tu solus portes, et calciaria omnibus fratribus tu solus per singulos dies quando ipsi indigent perficias, et in talibus operibus habere poteris meam gratiam ». Sancta uero uirgo Christi uersus abbatem humiliter inclinans et animo libenti suscipiens omne opus quod ei iussum fuerat, et honestissime suis pro uiribus perficiebat.
Contigit autem post hoc intra pauces dies ut hec ancilla Christi in faciendo opus sibi iniunctum obdormiret in Domino. Videntes autem hec fratres eius qui aderant et qualiter in laborando obisset, nunciauerunt abbati dicentes : « Pater, Marinus frater familiaris noster defunctus est ». Respondit autem eis abbas : « Videte, fratres mei, videte, tam grande enim fecit ipse peccatum, quod nec meruit inter nos perpenitere. Ite ergo et propter honorem ordinis eum lauate et sic ei habitum
ef 187).