RAS RS
suum tradite, tamen ἃ monasterio nostro longius eum sepelite. »
Euntes autem fratres ut lauarent fratrem Marinum, congnouerunt eam in lauando quia mulier esset. Tune ceperunt omnes flendo et eiulando emittere uoces et tundentes pectora sua lamentando clammabant, et ualde admirabantur quod talis conuersatio et patientia sancta inuenta est in ea cuius etiam misterium nullus mortalium congnouit, et sic ab eis afflicta fuisset. Videntes autem hec ibant festinantes cum lacrimis et dicunt ‘abbati : « Abba pater, ne pigriteris uenire nobiscum uidere fratrem Marinum ». Qui dixit eis : « Quid est hoc, fratres? » Dicunt eum (sic) iterum : « Veni cito, pater, et vide mirabilia Dei, et tunc penitens cogitabis quid de te acturus es ». His autem auditis abbas ualde perterritus est, et pergens cum fratribus uenit ad sanctissimum corpus. Et ülli leuantes pallium unde uirgo Christi fuerat cooperta, uidit abbas quia mulier esset et mox cecidit ille capud suum percutiens in terra et vociferabat dicens : « O sancta Marina, coniuro te per Ihesum Christum Dominum nostrum, pro cuius amore tot dolores et langores, tot obprobria et tot labores per me sustinuisti, nee me condempnes ante conspectum Dei eo quod afflixerim te, quia ignorans feci. Tu, domina, non dixisti misterium tuum et ego non congnoui in ueritate sanctam conuersationem tuam ». Deinde surrexit abbas a terra et iussit sanctissimum corpus Marine uirginis infra monasterium in oratorio maximo cum honore reponi.
Eodem autem die puella que crimen adulterii imposuit Marine uirgini, arrepta est a demonio et ductu ligata ueniens ad monasterium prefatum publice confitebantur (sic) peccatum suum quod admiserat dicens etiam de quo milite concepisset. Cum uero fere ebdomadam tam diebus quam noctibus laborasset illa peccatrix in infirmitate sua detenta coram sepulero uirginis Marine, septima die silicet repausationis eius in Domino ibi in oratorio coram omnibus fratribus liberata est puella ἃ demonio.
Audientes autem omnes qui erant in ipso empurio et omnia uicina monasteria mirabilia que facta fuerant, accipientes cruces et cereos cum ymnis et canticis et psalmis sollempnem processionem agentes benedixerunt Dominum, et venerunt uisitare uirginis ‘ sepulcrum. Et statim ut ingressi fuerunt ad
or
locum ubi corpus beate marine uirginis requiescebat, curati sunt in presentia omnium qui aderant ceci tres et claudi duo super quo miraculo benedixerunt Dominum. Vbi usque modo Deus meritis sancte Marine uirginis sue multa facit miracula. Explicit vita sancte Marine virginis.
Jacobus de Voragine : Legenda aurea de Sanctis. Chap. Lxxxtv (79) (Texte donné par les meilleures éditions).
De Sancta Marina (1) Virgine.
Marina virgo unica erat patri suo. Cum autem pater quoddam monasterium intrasset, mutavit habitum filiae suae ut non femina sed masculus videretur, rogavitque abbatem et fratres ut fillum suum unicum reciperent. Quibus ejus precibus annuentibus in monachum est receptus, et frater Marinus ab omnibus appellatus. Coepit autem valde religiose vivere et valde obediens esse. Cum autem esset xxvI1 annorum et pater eius se morti appropinquare sentiret, filiam suam vocavit et ipsam in bono proposito confirmans praecepit ne alicui revelaret quod mulier esset. Ibat igitur frequenter cum plaustro et bobus et ligna monasterio deferebat. Consueverat autem hospitari in domo cuiusdam viri, cujus filia cum de quodam milite concepisset, interrogata Marinum monachum se violasse asseruit. Interrogatus Marinus cur tantum flagitium perpetrasset, se peccasse fatetur et veniam precatur. Statim de monasterio ejectus ad ostium monasterii mansit et tribus annis ibidem permanens buccella panis sustentabatur. Postmodum filius ablactatus abbati mittitur, et Marino educandus traditur et ibidem cum eo per duos annos commoratur. Omnia autem in maxima patientia recipiebat et in omnibus gratias Deo referebat. Tandem ejus humilitatis et patientiae fratres miserti eum in monasterium recipiunt et quaeque officia viliora sibi injungunt. Ipse autem omnia hilariter suscipiebat et cuncta patienter et devote agebat. Tandem in bonis operibus vitam ducens migravit ad Do-
(1) Dans l'édition princeps de la Legenda aurea que possède la bibliothèque de Dresde, on lit « Maria » au lieu de « Marina » dans tout le chapitre.
minum. Cum autem corpus ejus lavarent, et in vili loco sepelire disponerent, respicientes mulierem ipsum esse viderunt. Stupefacti omnes et terrore perterriti se in Dei famulam plurimum deliquisse fatentur. Currunt omnes ad tam grande spectaculum et veniam postulant ignorantiae et delieti. Corpus igitur ejus in ecclesia honorifice posuerunt. Illa autem quae famulam Dei infamaverat a demone arripitur et scelus suum confitens et ad sepulchrum virginis veniens liberatur. Ad cujus tumulum populi undique confluunt et multa miracula ibi fiunt. Obijt autem x Kalendas julii.
(Catalogqus ϑαποίογιηι ex diuersis ac doctis voluminibus congestus a Reuerendissimo in Christo Patre Domino Petro de Natalibus de Venelijs, Dei gralia Episcopo Equilino, ac iam denuo accurate reuisus. (Lugduni) Anno MDXXI. In-S. Voy. liv. VI, chap. 108, f 104%.)
Marina virgo in partibus Grecie claruit. Hec cum patri suo vnica foret, et pater relicto seculo monasterium introisset, eam cuidam propinquo commendauit, et in cenobio summa obedientia Deo seruire cepit. Cum autem pro filia affligeretur, interrogauit eum abbas, cur magis solito tristaretur. Qui dixit se filium vnicunm in seculo reliquisse, noluitque quod esset filia propalare. Abbas vero qui diligebat virum, eidem concessit vt filius suus in monasterio reciperetur. Pater ergo habitu virili eam induit et mutato nomine Marinum ipsam vocauit. Virgo igitur sancta in monachum recipitur et masculus ab omnibus putatur ac fratribus Marinus vocatur. Cepit autem valde religiose viuere, et omnibus obedientiam exhibere. Cum autem esset annorum xvu, et pater eius morti appropinquaret, filiam suam vocauit, et eam in sancto proposito confirmauit, precipiens ne cuique aliquando reuelaret quod mulier esset. Mortuo ergo patre tenebat doctrinam eius et erat obediens omnibus. Ibant igitur fratres cum curru et bobus, et monasterii necessaria deferebant. Verum iussu abbatis frater Marinus aliquando cum plaustro cepit accedere et fratres ad portandum ligna iuuare. Consueuerant autem sepius hospitari in domo cuiusdam nobilis Pandochii nomine, si quando eos hora tardior redeundi prepe-
diret. Cuius filia virgo cum de quodam milite concepisset, interrogata ἃ patribus, fratrem Marinum se violasse asseruit. Quod cum Pandochius abbati nunciasset interrogassetque Marinum eur tantum flagitium commisisset, se peccasse confitetur, et veniam humiliter precatur. Statimque abbas illum verberibus cedi iussit, deinde de monasterio eiecit. Ipsa vero omnia patientissime ferens, tribus annis ante hostium monasterij mansit, nec inde aliquando discessit. Sicque buccella panis vnica quotidie sustentata, ac si peccatum commisisset, in penitentia perseuerauit. Post triennium vero infans ablactatur et abbati mittitur, ac fratri Marino traditur educandus. Quem virgo dum per biennium ac si proprium aluit, et cum eo ibidem permansit. Tandem eius patientie et humilitatis fratres miserti abbati pro Marino intercedunt, ipsusque de eius licentia in monasterium cum paruulo intromittitur. Cui abbas pro penitentia imposuit vt omnes immunditias loci extra deferret, et aquam necessariam baiularet. Ipsa autem hilariter omnia pacienter perficiebat et in cunctis gratias agebat. Sed post paucos dies in Domino feliciter obdormiuit. Cuius corpus abbas longe ἃ monasterio mandauit sepeliri eo quod absque penitentia obijsset. Cum autem fratres corpus lauarent, et mulierem esse conspicerent stupefacti et territi se in Dei famulam grauiter deliquisse fatentur. Quod cum abbas cognouisset, eam intra monasterium honorifice tumulari iussit, et cum lachrymis pro se et fratribus ab ea veniam postulauit eo quod ipsam ignorans innocenter afflixit. Corpus ergo sancte virginis in ecclesia reconditum miraculis clarere cepit. ΠΙὰ autem que Dei filiam infamauerat a demone arripitur et ad sepulchrum adducta scelus confitetur, et post dies vir eius meritis liberatur. Quieuit autem sancta virgo in Domino xvi cal. augusti. Anno autem Domini ΜΌΧΠῚ tempore Iacobi Teopoli ducis Venetorum, quidam lacobus de Bora parochialis ecclesie sancte Marine de Venetiis deuotus sancte virginis, corpus ipsius de partibus Romane sublatum per nauem Venetias direxit, et in ecclesia sua collocandum ordinauit. Cuius meritis naute à maris tempestate liberati sunt. Sicque corpus sancte virginis Venetias delatum in eadem ecclesia sepultum est calendas septembris.
(Officia Sanctorum pro civitate el diæcesi Venetiarum usque nunc concessa. Mechliniæ, 1863. Voy. p. 80.)
Die xvu Julii. In Translatione 5. Marinæ virg., Urbis Venet. Patr. min. prince.
Duplex j classis.