È RN 2 À
celebrato anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo septimo, quod possunt pro causis predictis arrestari per priorem infra septa vel clausuram prioratus per unum, duos, tres, vel quatuor dies, secundum casus exigentiam vel enormitatem. Possunt etiam privari vino per unum vel duos dies, et dictum arrestum tenentur observare sub pena transgressionis obedientie religiose. In vero quod (sic) per tales correctiones non se emendabunt, prior poterit et debebit citare talem morrigibilem ad certam diem competentem apud Divionem, coram abbate vel vicario suo in monasterio sancti Benigni predicto, ad quam diem tenebitur comparere dictus prior, causas quas habet contra socium suum proponiturus, ut inde pugniatur, pro ut fuerit rationis. Item quolibet anno ministrentur per priorem cuilibet monacho una cuculla et unus pannus de staminea, cum nullas debeant monachi portare camisias de tela, et hoc in deductione quinque francorum seu sex florenorum cuilibet monacho per priorem debitorum pro vestario suo, in quo comprehenditur et calciatura. Item non debent comedere carnes in adventu nec in septuagesima. In hiis vero et aliis debent priores suis sociis bonum exemplum prebere et eos caritative tractare tanquam fratres. Scriptum anno supradicto, in mense octobris. In cujus rei testimonium, ego Guido Arbois de Chaigners .presbyter, notarius publicus, de mandato reverendi patris in Xristo et domini fratris Alexandri abbatis sancti Benigni predicti, qui hanc ordinavit scripturam, cum deliberatione priorum et seniorum prelibati monasterii, signetum meum manuale hiis presentibus apposui, die xI? mensis decembris, casu (sic) anno predicto. G. Arbois.