Ce sont là les accidents qui peuvent com
midum est, et ex nigro ulcere humor pallidus fertur, malique odoris est; carunculæque corruptæ, interdum eliam nervi ac membranæ resolvuntur; specillumque demissum descendit aut in latus, aut deorsum : eoque vitio nonnumquam os quoque afficitur. Modo oritur ea , quam Græci yéyyoavav appelant. Priora in qualibet parte corporis fiunt : hoc in prominentibus membris, id est inter ungues, et alas, vel inguina; fereque in senibus, vel in lis, quorum corpus mali habitus est. Caro in ulcere vel nigra , vellivida est, sed sicca et arida ; proximaque cutis plerumque subnigris pustulis impletur : deinde ei proxima , vel pallida, vel livida, fereque rugosa et sine sensu est ; ulterior in inflammatione est : omuiaque ea simul serpunt : uleus, in locum pustulosum ; pustulæ, in eum, qui pal- Jet aut livet; pallor aut livor, in id, quod inflammatum est ; inflammatio, in id, quod integrum est, transit. Inter hæc deinde febris acuta oritur, ingensque sitis : quibusdam etiam delirium accedit : aki, quamvis mentis suæ «ompotes sunt, balbutiendo lamen vix sensus suos explicant : incipit affici stomachus : fit fœdi spiritus ipse odoris. Atque initium quidem ejus mali recipit curationem : ubi vero penitus insedit, insanabile est ; plurimique sub frigido sudore moriuntur.