Indépendamment de cet affaiblissement
tis curanda est. Exposuisse tantum genus vitii satis est. Igitur interdum evenit, modo in altero oculo, modo in utroque, autex ictu aliquo, aut ex morbo comiliali, aut ex distentione nerverum, qua vehementer ipse oculus concussus est, ut is neque quoquam inlendi possit, neque omnino econsistat; sed huc illucve sine ratione moveatur, ideoque ne conspectum quidem rerum præstet,
37. Non mullum ab loc malo distat id, quod puôgiacry Græci vocant. Pupilla funditur et dilatatur, aciesque ejus hebeteseit; ac pene caligat. Difficillime genus id imbeallitatis eliditur. In utraque vero [id est et paralysi, et mydriasi }, pugnandum est per eadem omnia, quæ in caligine oculorum præcepta sunt, paucis tantum mutatis : siquidem ad caput irino interdum acetum, interdum nitrum adjiciendum est; melle inungi satis est. Quidam in posteriore vitio calidis aquis usi, relevatique : quidam sine ulla manifesta causa subito obcæcali sunt. Ex quibus nonnulli, cum aliquandiu nihil vidissent , repentina profusione alvi, lamen receperunt. Quo minus alienum videtur, et recenii re, et interposilo tempore, medicamentis quoque moliri dejectiones, quæ omnem noxiam materiam in inferiora depellant.