‹ Cérémonial selon le rit romain (volume 2)Chapitre 14 sur 214 · DECRETUM · texte numérisé non relu

DECRETUM

CONCILII TRIDENTINÏ.

Dp ohservandis et eviiandis in Celebraiione Missœ (Sess. xxii).

Quanta cura adhibenda sit, ut sacrosanctum Missss Sacrificium omni relïgionis cultu ac veneratione celebretur, quivis facile existimare poterit, qui cogitnrit raaledictum in sacris Litteris eum vocari, qui facit opus Dei negligenter. Quod si necessario fatemur nuUum aliud opus adeo sanctum ac divinum a Christi fidelibus tractari posse, quam hoc ipsum tremendum mysterium, quo vivifica illa hostia, qua Deo Patri reconciliati sumus, in altari per Sacerdotes quotidie immolatur ; satis etiam apparet omnem operam et diligentiam in eo ponendam esse, ut quanta maxime fieri potest interiori cordis munditia et puritate, atquo exteriori devotionis ac pietatis specie peragatur. Cum igitur multa jam sive temporum vitio sive hominum incuria et improbitate irrepsisse videantur, quas a tanti Sacrifîcii dignitate aliéna sunt, ut ei debitus honor, et cultus ad Dei gloriam et ficlelis populi asdificationem restituatur, decernit sancta Synodus, ut Ordinarii locorum Episcopi ea omnia prohibera atque e medio toi-

PART. CHAP. IX

iere sediilo curent ac teneantin*, qna3 vel avaritia, idolorum servitiis, vel irreverentia, quse ab impietate vix sejuncta esse potest, vel snperstitio, verse pletatis falsa imitatrix, induxit. Atque, iit multa paucis comprehendantur, in primis, quod ad avaritiam pertinet, cujusvis generis mercedum conditiones, pacta, et qnidquid pro Missis novis celebrandis datur 5 nec non importunas atque illiberales eleemosynarum exactiones potius quam postulationes, aliaque liujusmodi quœ a simoniaca labej vel certe a turpi qusestu non longe absunt, omnino prohibeantur. Deinde, ut irreverentia vitetur, singuli in suis diœcesibu^i interdicant ne cui vago et ignoto Sacerdoti Missas celebrare liceat. Neminern praeterea, qui publiée et notorie criniinosus sit, aut sancto altari ministrare, aut sacris interesse permittant, neve patiantur privatis in domibus, atque omnino extra ecclesiam, et ad divinum tantum cultum dedicata Oratoria ab eisdem Ordinariis designanda et visitanda, sanctum hoc Sacrificium a sœciilaribus aut regularibus quibuscunque peragi, ac nisi prius qui intersint, decenter composito corporis habitu, déclara verint se mente etiam, devoto cordis afFectu, non solum corpore adesse. Ab ecclesiis vero musicas eas, ubi sive organo sive cantu iaseivum aut impurum aliquid miscetur, item sœculares omnes actiones, vana atque adeo profana colloquia, deambulationes, strepitus, clamores arceant, ut domus Dei vere domus orationis esse videatur ac dici possit. Postremo, ne superstitioni locus aliquis detur, edicto et pœnis prœpositis caveant, ne Sacerdotes aliis quam debitis horis célèbrent, neve ritus alios aut alias cseremonias et preces in Missarum celebratione adhibeant, prseter eas qu9e ab Ecclesia piobatas, ac frequenti et laudabili usu Préceptes fuerint. Quarumdam vero Missarum, et candelaruin certum numerum qui magis a superstitioso cul tu quam a vera religione inventus est, omnino ab ecclesia removeant, doceantque populum., quis sit et a quo potissimum proveniat sanctissimi hujus Sacrificii tam pretiosus ac cœlestis fructus. Moneant etiam eumdem populum, ut fréquenter ad suas parochias, saltem diebus dommicis et majoribus festis, accédât. Hsec igitur omnia quse summatim enumerata sunt omnibus locorum

QUESTIONS SUR LA MESSE

Ordiiiariis ita proponimtiir, ut non solum ea ipsa, sed qnœcimque alia hue pertinere visa fuerint, ipsi pro data sibi a sacrosancta Synodo potestate, ac etiam ut delegati Sedis apostolicsB, prohibeant, mandent, conigant, statuant, atque ad ea inviolate servanda censuris ecclesiasticis, aliisque pœnis quee pro illorum arbitrio constitnentur, fidelem populum compellant ; non obstantibus privilegiis, exemptionibus, appeilationibus, ac consuetudinibus quibuscunque.

Page 1