‹ Chartes des libertés anglaises (1100-1305)Chapitre 112 sur 141 · X. — DOLÉANCES DU PARLEMENT (JUILLET · texte numérisé non relu

X. — DOLÉANCES DU PARLEMENT (JUILLET

Articuli quos comités petierunt nomine Communitatis^,

Hec sunt nocumenta que archiepiscopi, episcopi, abbates, priores, comités, barones et tota terre communitas terre moDstrant domino nostro régi; et humiliter rogant eum ut ea ad honorem et salvationem populi sui velit corrigere et emendare.

1. In primis videtur toti communitati terre quod premonitio'^ facta eis per brève domini nostri régis non erat satis sufiiciens , quia non exprimebatur certus locus quo debebant ire , quia secundum locum oportebat facere providentiam et pecuniam habere, et sive deberent servitium facere, sive non. Et^ quia dictum est communiter quod dominus noster vult transire* in Flandriam, videtur toti communitati quod ibi non debent aliquod servitium facere, quia nec ipsi nec predecessores seu progenitores unquam fecerunt servitium in terra illa; et quamvis ita esset quod deberent ibi servitium facere veP alibi, tamen non habent facultatem facîendi , quia nimis alllicti sunt per diversa tallagia , auxilia, prisas, videlicet de avenis, frumentis, braseo, lanis, coriis, bobus, vaccis, carnibus saisis, sine solutione alicujus denarii, de quibus debuerant se sustentasse.

2. Prêter hec dicunt quod auxilium facere non possunt propter paupertatem in qua sunt propter tallagia et prisas antedictas , quia vix habent unde se sustentent ; et multi sunt qui nuUam sustentationem habent nec terras suas colère possunt.

3. Prêter hec, tota communitas terre sentit se valde gravatam quia non tractatur secundum leges et consuetudines terre, secundum quas tractari antecessores sui solebant,

1. Dans Rishanger, cette rubriaue est différente : Petitiones communitatis regni directe Régi. Il n'y en a pas dans Walsingham.

Page 1