‹ Chartes des libertés anglaises (1100-1305)Chapitre 113 sur 141 · Id. : ut · texte numérisé non relu

Id. : ut

nec habent libertates quas solebant habere, sed voluntarie excluduntur.

4. Sentiunt se etiam multum* gravâtes super hoc quod solebant tractari secundum articulos contentos in Magna Charta, cujus articuli omnes sunt omissi in majus damnum populi^ ; propter quod rogant dominum nostrum regem quod velit ista corrigere ad honorera suum et salvationem populi sui.

5. Prêter hec, communitas terre sentit nimis se gravatam de assisa foreste, que non est custodita sicut consuevit, nec Charta ioreste observatur ; sed fiunt attachiamenta pro libitu extra assisam aliter quam fieri solebant 3.

6. Preterea tota communitas sentit se gravatam de vectigali lanarum, quod nimis est onerosum ; videlîcet de quolibet sacco quadraginta solidos et de lana Tracta de quolibet sacco septem marcas. Lana enira Anglie ascendit fere ad valorem medietatis totius terre, et vectigal quod inde solvitur ascendit ad quintam partem valoris totius terre.

7. Quia vero communitas optât honorera et salutem domino nostro régi, sicut tenetur velle, non videtur eis quod sit ad bonum régis quod transeat in Flandriara, nisi plus esset assecuratus de Flandrensibus pro se et pro gente sua, et, siraul cura hoc, propter terram Scotie que rebellare incipit ipso existente^ in terra; et estimant quod pejus facient, cura certificati fuerint quod rex mare transierit ; nec solum pro terra Scotie, sed etiam pro terris aliis que non sunt adhuc modo debito stabilité^.

Page 1