VI. — BULLE DU PAPE INNOCENT III %S
quam nuntii cum hoc provido et justo mandato rediissent, illi, juramento fidclitatis omnino contempto, cum, et si rex eos injuste gravasset, ipsi tamen non debuissent sic agere contra eum ut in causa sua iidem judices et exequutores existèrent, vassali contra dominum et milites contra Regem publiée conjurantes, non solum cum aliis sed cum ejus manifestissimis inimicis, presumpserunt contra eum arma movere, occupantes et dévastantes terras ipsius ita quod civitatem quoque Londoniensem , que sedes est regni , proditorie sibi traditam invaserunt. Intérim autem, prefatis nuntiis revertentibus, Rex obtulit eis secundum formam mandati nostri justitie plenitudinem exhibere, quam ipsi omnino spernentes ceperunt manus extendere ad pejora. Unde Rex ipse ad audientiam nostram appellans obtulit eis exhibere justitiam coram nobis, ad quos hujus cause judi* tium ratione dominii pertinebat, quod ipsi sunt penitus aspernati. Deinde optulit illis ut tam aB ipso quam ab illis eligerentur quatuor viri prudentes qui una nobiscum subortam inter eos discordiam terminarent, promittens quod ante omnia revocaret universos abusus quicumque fuissent in Angliam suo tempore introducti; sed nec hoc illi dignati sunt acceptare. Tandem Rex illis proposuit quod, cum regni dominium ad romanam ecclesiam pertineret, ipse nec poterat nec debebat absque nostro spetiali mandato quicquam de illo in nostrum prejuditium immutare, unde rursus ad nostram audientiam appellavit, se ipsum ac Regnum cum omni honore ac jure suo apostolice protectioni supponens ; sed, cum nullo modo proficeret, postulavit ab archiepiscopo et episcopisut ipsi nostrum exequerentur mandatumjus ecclesie romane defenderent, ac tuerentur eundem, secundum formam privilegii crucesignatis indulti. Porro, cum ipsi nichil horum facere voluissent, videns se omni pêne consilio et auxilio destitutum, quicquid illi ausi sunt petere non est ausus ipse negare. Unde conpulsus est per vim et metum, qui cadere poterat in virum etiam constantissimum, compositionem inhire cum ipsis non solum vilem et turpem, verum etiam illicitam et iniquam, in nimiam diminutionem et dero*
gationem sui juis pariter et honoris. Quia vero nobis a Domino dictum est in propheta^ : constitui te super gentes et régna ut evellas et destruas et hedifices et plantes ; itemque per alium : dissolve colligationem impietatis, solve fasciculos deprimentes, nos tante malignitatis audaciam dissimulare nolentes, in apostolice sedis contemptum, regalis juris dispendium, anglicane gentis opprobrium et grave periculum tocius negotii crucifixi quod utique immineret, nisi per auctoritatem nostram revocarentur omnino que a tanto principe crucesignato taliter sunt extorta, etiam ipso volente illa servari, ex parte Dei omnipotentis patris et filii et Spiritus sancti, auctoritate quoque beatorum Pétri et Pauii apostolorum ejus ac nostra, de communi fratrum nostrorum consilio, compositionem hujusmodi reprobamus penitus et dampnamns , sub interminatione anathematis prohibentes ne dictus Rex eam observare présumât, aut barones cum complicibus suis ipsam exigant observari, tam cartam quam obligationes seu cautiones quecumque pro ipsa vei de ipsa sunt facte, irritantes penitus et cassantes ut nullo unquam tempore aliquam habeant firmitatem. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam cassationis et prohibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Pétri et PauIi apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Anagnie viiij kal. septembr. pontificatus nostri anno octavodecimo.
1. Ce prophète est Jérémie, I, 9-10, dont le passage tout entier est ainsi conçu : Et dixit Dominus ad me : « ecce dedi verba mea in ore tuo, ecce constitui te super gentes et super régna ut evellas, ut destruas, etdisperdas, et dissipes, et œdifices, et plantes. » — L'autre prophète est Isaïe, 58, 6 : « Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus dirumpe. »