XXVE
PRONONCIATION DU CONSEIL DE MOUDON ENTRE LA COMMUNAUTÉ DE COSSONAY ET PIERRE DE VUAULX, DE COTTENS, AU SUSET D'UNE IMPOSITION LEVÉE DANS LA CHATELLENIE DE COSSONAY.
A° 1508, 12 Février.
(Archives de Cossonay. — Collationné à l’original.)
Nos Benedictus de glanna dominus de vallardens Rodulphus decimatoris Johannés crespy Jacobus ceriat Humbertus de serrandens Johannes gaule Rodulphus Joliueti franciscus de bulo boniffacius briderij Et michael frossardi burgenses melduni consules consilij stricti dicte ville melduni Notum facimus vniuersis quod Cum lis questio et differentia essent et verterentur vlteriusque moueri et esse sperarentur jnter nobilem et prouidos viros georgium marchiandi Et aymonem prenloloup sindicos et gubernatores ville et communitatis de cossonay actores et pelentes ex vna et Petrum de vuaulx de coctens Reum ex alia partibus Super eo videlicet quod dicti sindici et gubernatores dicte communitatis de cossonay petebant eidem petro de vuaulx Ratam suam gieti seu donj graluitj facti et concessi vltimate jIlustrissimo domino nostro sabaudie duci pro facto de de furno Eo quia dictus petrus de vuaulx est homo domini de cossonay qui dominus est prelibatus dominus noster dux Et est ipse petrus de vuaulx sine medio de mera castellania
dieti loci de cossonay Quare petebant dicti sindici vt predicitur per eumdem petrum solui Ratam suam dicti gieti Dictus vero petrus de vuaud dicebat ad hec minime teneri causis et Rationibus contentis in quadam lictera alias concessa per tune dominum de cossonay Item dicebat minime teneri Eo quia de aliis gietis factis nunquam soluerat Successiue vero cum ipse ambe partes se submiserint de et super dictis eorum difierentiis emergentibus et connexis ex eisdem stare ordinationi pretacti consilij stricti melduni Et compromissum fecerint jn dietum consilium Et Promiserint juramentis et obligationibus suis Omne jd et quidquit de et super premissis eorum differentiis emergentibus et connexis ex eisdem per dictum consilium melduni fuerit ordinatum et pronuntiatum Ratum gratum et firmum habere tenere complere et jnuiolabiliter obseruare prout jn lictera ipsius compromissi Recepta per discretum virum Hugonem vigoroux Notarium et burgensem de cossonay Data die Lune ante festum purifficationis beate marie virginis Anno quo jnfra plenius continetur Hinc est Quod Nos omnes prenominati consules consilij stricti melduni arbitri arbitratores et amicabiles compositores per ambas partes electi visis et audilis juribus et rationibus vtriusque partis virtuteque potestatis nobis actribute de et super differentiis et causis jn ipso compromisso contentis emergentibus et connexis ex eisdem partibus jam supra nominatis presentibus et pronuntiari petentibus Reconfirmato ipso compromisso per ipsas partes. Pronuntiauimus declarauimus et ordinauimus jn hune qui sequitur modum Primo quod bôna pax sincerusque amor sit et esse
debeat jnier ipsas ambas partes Item pronuntiamus declaramus et ordinamus quod licet jn lietera producta per ipsum petrum de vuaulx contineatur quod tune dominus de cossonay homines de coclens exemptauerit a quolibet gieto hoc potuit facere pro se tantum Sed quia villa et communitas de cossonay deuenit ad jilustrissimum dominum nostrum ducem ipsi de coctens qui sunt de mera castellania de cossonay propterea non sunt exempti a dono seu gieto concesso et dato prelibato domino nostro duc] Quum tales sunt quales illi de villa de Cossonay Et de eorum contributione eo quod deuenerunt ad prefatum dominum nostrum ducem prout et quemadmodum sunt alie bone ville patrie vuaudi de quarum numero villa de cossonay esse dicitur Igitur ipse petrus de vuaulx tenetur soluere in villa de cossonay Ratam gieti sui et cuiuslibet gieti facti et fiendi Item etiam quia ipse de vuaulx est sine medio de mera castellania ville de cossonay item et non valet id quod dixit et allegat dictus de vuaulx asserendo quod nunquam soluit gietum quia particularis homo non potest allegare prescriptionem seu possessionem contra generalitatem igitur vt predicitur jpse petrus de vuaulx et sui successores tenentur soluere gietum seu gieta facta et fienda Nos vero georgius marchiand Et aymo prenloloup sindiei et gubernatores dicte communitatis de cossonay Nomine ipsius communitatis Et petrus de vaulx partes predicte Qu; dictum compromissum vt predicitur Receptum per hugonem vigoroux cum omnibus promissionibus et clausulis opportunis Rattifficauimus emologauimus et approbauimus Ratifficamus et approbamus per presentes Et de pronuntiatione per prefatos dominos consules mel-
duni quilibet nostrum prout sibi competit et jnterest langit et tangere posset Requisiuimus fieri licteram tesmonialem per juratum subseriptum Nos vero prenominati sindici et gubernatores ville de cossonay et communita- Us eiusdem qui pronuntiationem predictam laudauimus laudamusque et approbamus per presentes Sigillum quoque commune balliuie vuaudj quilibet nostrum predictorum prout sibi competit huic scripto apponj Rogauimus In Cuius Reiï testimonium Nos Johannes de stauiaco dominus de bussy condominus de mexieres gubernator et balliuus vuaudj ad preces et Requisitiones omnium prenominatorum quorum jnterest nobis oblatas fideliter et Relatas per Johannem nyceati elericum et burgensem melduni balliuie vuaudj juratum Cuj super his vices nostras commisimus et eidem fidem plenariam adhibemus Sigillum quoque commune dicte balliuie vuaudi licteris presentibus Duximus apponendum Datum die Lune post festum sancti valentinj duodecima mensis februarij Anno jncarnationis domini millesimo quingentesimo octauo.
Leuala cest presens littera per se fidem faciens nomine et ad opus communitatis supradiete de cossonay et suorum suecessorum tantum. Et ego juratus predictus predicta Recepi auctoritate michi commissa seribi feei Signoque meo solito signauj Rogatus (lei le signet).
(Sceau du baillivat de Vaud.)