IL EXTRAITS DES ECRITS DE BADUEL
De Collegio et Universitate Nenumaensi, 1540.
Ghristianissimus rex, superiori sestate Nemausensibus fecit potestatem coUegii universitatisque in ea ci vitale constituendœ, simnlque omnia privilégia concessit, quse usurpantur in iis civitatibus^ in quibus studia humanitatis et libérales artes ac disciplinsB docentur. Quum autem miiltse et graves caussB sunt, quibus inductus est rex, ut hoc beneficium in banc civitatem conferret, tum locus ipse maxime commodus et opportunus eum vehementer est adhortatus, qui solus ex omnibus Gallise Narbonensis civitatibus doctissimis ac prudentissimis hominibus dignus visus est, in quo sedes litterarum et domicilium constitueretur. Ea res gratissima omnibus accidit non solum clvibus Nemausensibus» qui eam a rege petierunt et impetrarunt, sed ceteris Galliœ Narbonensis civitatibus, quarum nulla prope est, quse de tanta régis liberalitate non magnopere laetetur eamque summo studio complectatur. Nec immerito : nam hujusmodi res eoncessa est quae, si pro dignitate constituatur, maxima plurimaque adjumenta ac ornamenta toti Galliae Narbonensi est importatura. Restituet humanitatis atque bonarum artium studia, qusB olim in his civitatibus et maxime Massiliœ fuerunt oelebrata : nunc omnia prope sunt extincta aut deformata. Erudiet ac perpoliet ingénia nostrorum hominum, quorum est maxima vis et moderatio : quibus hactenus nihil defuit, nisi doctrina ac elegantia litterarum. Parentes liberabit et maximis sumptibus quos faciunt, dum suos libères doctrinœ disciplinœque causa in longinquas regiones mittunt, et summo mctu ac sollicitudine, qua afficiuntur, quum liberi eorum absunt et in his civitatibus versantur, in quibus proptcr licentiam malorum et voluptatum, in magna tum corporis, tum animi pericula incidunt. liaque incredihile studium tantœ rei et instituendse et perficiend» omnibus est excita-
tum. Neque solum magistratus suum officium et auctoritatem promittiint, yerum etiam Episcopi et ii, qui Ecclesisô opes habent, suum studium liberalitatemque deferunt. li autem sunt acciti litterarum doctores, quibus née doetrina deest ad tradendas explicandasque disciplinas, née virtus ad mores informandos, necbenevolentia ad res humanas juvandas, eis-* que amplissima prœmia sunt proposita.
Et quoniam ordinis atque modi, qui in docendo maxime necessarius est, nulla anteababita ratio fuit, omniaque vaste et confuse tradebantur : dant operam ut vitiosam docendi discendique consuetudinem ex schola tollant, veterum disciplinam ac doctrinam revocent, ordinem ac modum eum adhibeant, quem puerorum îngenium et ratio litterarum requirit; denique ut consuetudinem puri latinique sermonis et eloquentiam restituant. Itaque in ludo litterarum eos ordincs ac classes distribuerunt, quos et natura œtatum et ratio litterarum postulat; eaque in singulis docentur, qusB setati ac ingenio uniuscujusque apta sunt. Alla est doetrina primse pueritise, alia ineuntis adolescentise, et utriusque sunt certa principia, progrcssiones ac fines. Lingua autcm latina a veteribus, doctissimis hominibus, ita divisa est, ut primum sit pura ac plana, deinde ornata, postremo apta. Qua) tria diversis tcmporibus sunt docenda et ab co incipicndum eat, quod setati et ingenio puerorum est accommodatius : id autem est latine planeque loqui et scribcre. Postea ubi et aetas majores vires collegit et prima illa institutio,.puerilis doetrina, est absohita, alia duo traduntur, ut ornate et convcnienter ad id, qubd est propositum, dicant et scribant.
Itaque, pro hac orationis distributione et varietate setatum et ingeniornm, constituti sunt octo ordines àut classes, in quibus puerorum adolescentumque studia instituuntur. Ad eum ludum litterarum ac classes puer quinto aut sexto anno deducendus est, in iisque ad quintum decimum retinendus. Ita fiet, ut omni illo tempore, quod novem aut decem annorum est, per omnes ordines deducatur, in iisque diligenter continenterquc instituatur et singulis annis quasdam studiorum jlrogressioncs faciat. Uxc ordinum ac classium distributio,
tum propter certos gradus doctrinse, tum propter diversam naturam ac ingeniinn pueritise, est valde utilis ac necessaria.
Posteaquam hoc temporis spatium confectum est, studiaque, in quibus pueritia ac adolescentia informari solet, sunt absôluta, adolesccns e classrbus emittitur, disciplinaque illa llberatur et ad liberiorem doctrinœ vitseque rationem traducitur. Tum enim a quindecimo usque ad vigesimum annum publicas aç libéras lectiones audit, gravioribusque disciplinis ac artibus eruditur. Nam antea in illis classibus perpétue puer continetur, disciplinœque ac magistro ita subjectus est, ut non posait ad superiores ordines ascendere, nisi in inferioribus prseceptoribus satisfecerit; nec prius ex bis classibus educi, quam pueritiae adolescentiaeque doctrinam omnem didicerit. Nequo tamen publicsB illœ auscultationes ita sunt liberse, ut disciplina careant. Manent enim adhuc adolescentes in officie et sunt in potestate prseceptorum, eisque omnem observantiam ac obedientiaâi praestant; sed studia sunt tum liberiora, nec in certis classibus adstricta, quemadmodum illa puerilis et adolescentisa doctrina. Vigesimo anno adolescentes omnia consecuti sunt, qu» ad humanitatis artiumque liberalitim studia pertinent; omnibusque tum litteris ac disciplinis eruditi ac perpoliti, deliberare possunt ad quod genus vitse aut doctrinas se conférant.
Nam sive medicinam, sive juris legumque scientiam, sive theologiam amplecti velint, sive etiam in litteris sibi mancndum ac vivendum existiment, habent jam comparata ea adjumenta, quae ad cognitionem tractationemque aliarum artium sunt necessaria. Qua ex re facile intelligitur quantus sit usus ac utilitas litterarum. Neque enim fiori potest ut aut theologus religionem pure interpretetur, aut jurisconsultus leges recte explicet, aut medicus erudite ea tractet, qu» illa scientia comprehensa sunt, nisi prius in his studiis et artibus fuerit et liberaliter institutus et diligenter exercitatus. Quamobrem prudenter faciunt magistratus et episcopi, qui studia humaninatis atque artium in civitates recipiunt. Nulla enim respublica potest aut bene constitui aut tranquille modcrateque gubornari, in qua nulla habetur ratio littera-
rum. Ecclesiœ voro non possunt puram doctrinam religioni» retinere, seque adversus hœreses ac errores defendere, niai litterae retineantur atque conserventur. Parentes etiam non ornant modo rem suam famlliarem, sed valde etiam adjuvant ac augent, quum suos liberos ingcnuis artibus et piis moribus curant informandos.
Sed quanta sit utilitas ac dignitas horum studiorum, optimus ac christianissimus rex satis ostendit, quum Lutetiœ in aliisque Gallise civitatibus doctoribus litterarum maxima prsemia constituit, et nunc Nemausi earum locum sedemque esse voluit. Hœc auctoritas régis multos permavit ut hanc causam suscipiant suoque studio ac liberalitate comprehendant. Sed singularis exstat benevolentia ac benignitas Rev. Episcopi Nem. et Praepositi Robert! de Cruce, prœstantissimi in ea republica civis et religiosissimi bominis,: quorum uterque paratus est suas opes atque fortunas in hanc unam causam profundere, si hoc est profundere in republic» Ecclesiseque salutam collocare. Hsbc liberalitas est hi^usmodi ut et litteras et litteratos memoria beneficii obliget sempiierna et Deo tam grata sit, ut nihil gratins esse possit. Itaque possunt illi exspectarc a Deo eam gratiam, quam solet is prseclaris ac pîis operibus cumulatissime referre; a litteris vero litterarisque eam benevolentiam atque memoriam quam nulla oblivio unquam delebit. Neque dubitandum est quin reliqui episcopi et magistratiis, vel dignitate ipsius rei, vel horum exemplo incitentur, ut in hanc causam suam voluntatem liberalitatemque conférant. Cives certe Nemausenses et diocaesani tantis studiis eam complectuntur quantis nuUam antea unquam rem sunt complexi : neque solum officii fructum , sed pietatis etiam laudem sibi in ea esse propositam existimant.
Habent autera plurimas gravissimasquc causas quare humanitatis bonarumque artium studia apud se celebrari cupiant. Primum natura loci vehementer eos adhortatup, quo non alius in Gallia Narbonensi ad litterarum domicilium constituendum opportunior est. Nam neque tam mari propinquus est, ut possint eo deportari quaî ad mollitiam cor-
ruptelamque animoruin pertinent; neque tam remotus ut destituatur iis commoditatibus, qu» ad yitam sunt necessariae. Habet praeterea mnltas et magnas commoditates quas quisque satis intelligit, qui in ea ci vitate est versatus. Deinde in ipsis civibus summa est modestia, temperantia, finigalitas ac gravitas. Nullus luxus, dissolutio et insolentia in vietu cultuque corporis ; nullse voluptates, quae sunt inimicœ virtuti atque doctrinse : qu» causa una fuit ut rex eam civitatem dignam esse existimaret, in qua litterarum studia celebrarentur. Ipsius etiam régis summa auctoritas et singularis in illos liberalitas maximo opère eos commovet ut rei tam honest«, tamque reipublicae salutari nuUa in parte déesse aut velint aut j)ossint. Declaravit enim rex, quid de ea civitate existimaret, quum eam rem ei concessit, qua una putat suam regnique sui salutem atque gloriam contineri, cuique in omnibus paene civitatibus summos honores tribucndos censuit. Hoc judicio régis nihil gravius ac honorificcntius ab eo in illos proiicisci posset, quodque vehementius eos excitare debeat, ut in hanc causam omnia sua studia, cogitaiiones opesque suas conférant.
Praeclare et vere scripsit Plato, beatas futuras cas respublicas, quas qui tenerent ac gubernarent aut ipsi philosophi essent, aut a philosophis philosophi îeque studio non abhorrentcs. Nostra vero beatissiraa, quae talem principcm habeat, qui non solum ipse philosophatur, sed etiam philosophiae littcrarumque studia summo studio ac liberalitate prosequitur et philosophorum, hoc est hominum sapientum ac litteratorum, studio vehementer delcctatur. Sed sanctissimus vir Esaias prcdixerat postremis tcmporibus futuros reges, qui litterarum et pietatis nutricii ac patroni essent. Haec rcs nostro principi tantam laudem afferet, ut nulla unquam aetas, nulla memoria conticescat. Neque enim sunt ingratae ac immemores litterae, quae soient eos, a quibus ornatae sunt, maximis laudibus quoque omare, beneficiaquc in se collata memoria sempiterna complecti. Dominus ipsius régis opti-' mam in litteras voluntatem perpétue nobis conservet atque conlîrract; aliorumquc, qui sub illius imperio sunt, animos
commovcat, ut hac in re eam prœstent similitudinem con- }uiictionemque voluntatum, quam in caeteris rébus ad reml^ublicam pertinentibus prœstare soient.
Pourquoi Baduel quitte Nîmes. 1544.
(Fragment de VÉpitre à Sadolet)
.... Quamdiu Nemausi ea doctrina fuit retenta, quam ad illud coUegium, quod a rege datum erat, instituendum primus attuli, eaque elegantia litterarum, quam ego satis praeclare introduxi, diligenter exculta atque celebrata fuit, non putayi mihi unqnam discedendum, sed perpétue manendum ea in eiyitate, in qua sedem ac domicilium quum rerum fortunarumque mearum, tum vero ingenuarum artium fundatum constitutumque videbam. Nam me quidem et ipsa classium 'ordinumque coristitutio, et maxima pueporum adolescentiumque multitude atque incredibilis contentio et progressiones studiorum admirabiles ita delectabant atque retinebant, ut hic optimis in studiis meisque cum civibus et parentibus jucundissime viverem, née alium unquam locum mihi quœrendum arbitrarer. Postquam autem ea disciplina a me constituta, neecio quo feto, perturbata fuit et delèta sic ut nullum prope vestigium illius doctrinaj elegantis remaneret, ne'que ullu« jam industrise mes», egregiaBque in patriam benevolentiœ locus hic esset relîctus, existimavi aliam mihi rationem ineundam esse, aliamque civitatem quserendam, in qua quum mese patrise, tum etiam provincise univers» plus prodesse possem. In hac cogitatione deliberationeque quum essem, locumque aliquem ad hoc consilium meum atque studium idoneum dispicerem, a quibusdam Carpentoractensibus de prœclara tua voluntate singularique Carpentoractensium studio quum erga me, tum in litteras certior sum factus. Itaque ad te scripsi ut, quoniam civitas vestra ad studia humanitatis ac bonarum artium cx)nstituenda colendaque multas et magnas commoditates habere mihi videbatur, vos etiam videretis an mca opéra vobis ad eam rem opportune atque utilis esse posset.... Hfetest causa consilii mei. 3 kal. sept.
Ad primum prœsidem Epistola, 1547.
( Baduel écrit au nom de la ville. )
.... Illius prseclarissimsô jurisdictionis, quam Nemausi habuisti *, ea relicta est et memoria et gloria, quae in gratissimorum nostrorum civium animis inâxa, perpetuoque sermone celebrata, nullum unquam ânem habitura videatur. Multa, imo oinnia, tune quidem abs te fuerunt et diligenter disceptata et prudenter judicata et severe ac constanter constituta cum summa commendatîone sequitatîs, justitiœ ac sanctitatis, quae ab omnibus non solum nostris civibus, 8ed etiam exteris hominibus tanta laude eelebrantur, ut nullam aut sermonis intermissionem aut oblivionem unquam habitura sint. Sed ea quidem communem existimationem atque admirationem omnium hominum habent. Quse yero abs te crga rcmpublicam nostram et humaniter et amanter sunt profecta, ea nos sic accepimus, ut praBcipuum quoddam ac singulare tuœ in nos benevolentisB atque existimationis testimonium amplectamur ad vestrumque honorem summum et dignitatem conferamus^... Atque istius quidem tusein nos voluntatis ac opinionis recordatio non mediocrem fiduciam dodituttibi eam rem diligentcr corftmendaremus, quam ad reipublicae nostra? et salutem et dignitatem magnopere pertinerc arbitramur. Nam quum tu in hac nostm urbe, illisque conventibus, in quibus jus dicebas, pro tua summa potestate egregiaque in rempublicam nostram voluntate decrcveris, ut Domus S. Marci, qu8B canonicorum erat» ad domiciliimi optimarum litterarum gymnasiumque juventutis déganter erudiend» constitueretur, non veremur nunc tuam opem implorare, a teque petere, ut pro tua consuetudine ac huma* nitate ea bénéficia tuearis, quorum tu auctor exstitisti.
Causa hujuscemodi est : Nos sex abhinc annos Guliclmum Bigotium ad instituendum id gjmnasium, quod a rege nobis
' Les Grands Jours de 1541.
dâtum est, maximîs stipendiis. ascivimus, nescimus quo nostro fato^ tanto qiiidem nostro malo, ut et ad salutem et ad existimationem reipublicœnostrse intolerabile plane videatur, qiium tamdiu tamen magna cum noetra pernicie infamiaquc pertulerimus. Si peccatum est a nobis ea in re, fatemur peccatum imprudentise. Nam si illum eo ingénie hisque moribus esse suspicati fuissemus^ quos postea in eo ejusque disciplina maxintio cum nostro dolore ac dedecore vidimus, nunquam cum eo homine ulla conditione transegissemus, nec uUo modo commisissemus eam juventutis disciplinam, qusB et doctrinam magis liberalem et vitam magis pnidentem desiderat. Nostram quidem optimam in rempublicam litterasque voluntatem déclarât magnitude stipendii, quod ei oonstituimus; summam vero ejus levitatem et insolentiam, quod tanta nostraliberalitate quum ad corruptelam juventutis, tum etiam ad perturbationem nostrse civitatis petulanter abi sus est. Non commemoramus hœc libenter, Prœses justissime, nec possumus quidem omnia. Tanta est enim magnitude ac multitude peccatorum ejus, ut nulla hora jam inde ab eo die, quo ad nos venit, usque ad eum diem, quo a nobis discessit, vel potius aufugit, vacua ejus insigni aliqua vel stultitia, vel injuria exstiterit. Sed quse stultc, leviter, inepteque acta sunt ab eo quasi lusa, quanquam gravi et moderato magistro doctorequê indigna erant, tamen, ut potuimus, placide patienterque pertulimus. Studium vero ejus ad rempublicam nostram perturbandam labefactandamque incitatum ejusdemque exemplum moris vitaeque immodestœ ad depravandam ac corrumpendam juventutem omnino comparatum amplius ferre nulle modo possumus. Neque enim veremur dicere, apud te prsesertim, qui mores civium nostrorum, quum jus bic diceres, sàtîs diu cognovisti, nuUam esse in provincia Narbonensi civitatem, quae vel honestatis, vel modestiœ, vel tranquillitatis et concordiae sit amantior et cupidior, quam hsec nostra, in qua quidem cives omni prœterito tempère optimis et consiliis et institutis consenserunt. Itaque quum istam consuetudinem vitœ modestse et pacatse imprimis diligamus ac commendemus, nihil gravius et acer-
bius nobis esse ducimus, quam hujusmodi mores nostros Imipanos et modérâtes et sedatos ita perturbari ac contaminari ab eo praesertim qui, quiim sit magister juventutis ad eam ingénue ac modeste instituendam a nobis accersitus nostro maximo malo, ea in re nulle modo peccare potest, praesertim his corruptissimis vitiosissimisque temporibus ac moribus, quibus juventus quidem ita per se est dissoluta atque immoderata» ut a prudentibus magistris et gravibus, vix in ofïïcio teneri possit. Itaque, si ad hanc juvenum intemperantiam accédât magistri alicujus improba et flagitiosa disciplina, potes pro tua sapientia, Prsdses, facile existimare, quantam licentiam ad omnem nequitiam atque impudentiam praebitura videatur. Namte quidem non latet, quantum auo> toritas exemplumque eorum, qui ad doctrinam illiberalem morum yitœque rationem non modestam nec verecundam adjunxerunt, noceat eorum et studiis et ingeniis, qui illorum disciplinse traditi sunt. Non credibile est, Prsdses sapientissime, nec mihi quidem memoratu facile, quantam pestem ac perniciem ista corrupta tum morum tum studiorum disciplina attulerit non huic nostrœ solum civitati Nemausensi, verum etiam ceteris multis provinciœ Narbonensis civitatibus, ad quas haec tanta vis veneni longe et late permanavit.
Nam si quando audis Mouspessuli motus quosdam magnos scholasticorum excitatos ; si istic etiam ToIossb prope vestra tribunalia contentiones ac cœdes factas; si usquam in alia quadam civitate aliquid actum immoderatius etturbulentius, debes pro tua singulari prudentia existimare horum tantorum dissidiorum ac tumultuumanctores in bac prava disciplina primum institutos fuisse ad eamque audaciam prope gladiatoriam impudentiamqueexerçitatoSy deinde ad alias quoque civitates ac scholas corrumpendas et perturbandaâ misses accessisse. Neque vero nos videmus hoc iantum malum tam contagiosum ac periculosum finem uUum grassandi vastandique prius habiturum, quam vos, summi prsesides ac judices, eum fontem, qui apud nos infectus ac corruptus in oet^ras civitates manat, exbaustum plane purgaveritis ad eamque puritatem revocaveritis, quae loti provinciae salutaris esse possit.
Hoc autem ut faciatis, Prseses humanissiDie, quum nostra' reipublica) toiiusque provincisB salus vos hortatur, tum etiam vestra suinma dignitas.et amplitudo, qui propterea in hac amplissima supremaque curia locati estis, ut projectam hominum audaciam, libidinem effrenatam^ morumque et studiorum corruptelam perniciosam reprimatis, istam provinciam universam gravissima jurisdictione etauctoritate ycstra ita Gontineatis ac custodiatis ut, sublatis vitiis ac dissidiis, optimarum artium studia atque honestissimorum modestissimorumque morum instituta et exempla vestra auctoritate ac sapientia approbata honorataque floreant. Nos quidem Nemausenses, qui superioribus annis. tuam egregiam in rempublicam nostram voluntatem multis in rébus perspeximus, nunc tibi non modo totius provincisB prœsidi ac custodi, sed nostro etiam liberorumque nostrorum optimo ac benignissimo parenti, tranquillitatem nostrae civitatis, gravitatem disciplinse, honestatem ac sanctitatem juventutis ita commcndamus» ut mtgore studio ac contentione, nec pluribus^ gravioribus ac justioribus de causis, rem ullam nostram commendare possimus.
Misereat te liberonim nostrorum, quos longius a nobis aliquo amandabimus potius quam patiamur hic coram cum summo nostro dolorc in tam prava ac perdita disciplina educari. Intelligis, protua prsBstanti sapientia, in juventutis sobole quoddam esse seminarium ipsius reipublicœ, modérât» quidem planeque beatœ si, ut oportet, sit educata; immoderatsB vero ac miserse, si secus instituta fuerit. Moneat te dignitas optimarum litterarum elegantissimarumque artium. Ne patiaris pro tua summa humanitate eruditionequepulchritudincm earum tam indigne ac misère deformari. Sis defensor hujus beneficii cujusauctor exstitisti, tuque idem nobis feras opem, qui spem dedisti. Nos quidem promittere audemus, pro liberis etiam nostris spondere, si quidem nobis eos, ut volumus» educare ac instituere liceat, nos eam benevolentiam, observantiam, memoriam omni tcmpore vitœ prsestaturos, ex qua nos abs te divino et immortali beneficio aâcctos homiucs intelligent atque cognoscent. Bene vale. Neni.