‹ Claude Baduel et la réforme des études au xvie siècleChapitre 31 sur 43 · IL EXTRAITS DES ECRITS DE BADUEL · texte numérisé non relu

IL EXTRAITS DES ECRITS DE BADUEL

De Collegio et Universitate Nema/usensi, 1540.

Christianissimus rex, superiori sestate Nemausensibus fecit potestatem collegii universitatisque in ea civitate constîtuendœ, simulque omnia privilégia concessit, qusB usurpantur in iis civitatibus^ in quibus studia humanitatis et libérales artes ac disciplinse docentur. Quum autem multse et graves causse sunt, quibus inductus est rex, ut hoc beneficium in banc civitatem conferret, tum locus ipse maxime commodus et opportunus eum vehementer est adhortatus, qui solus ex omnibus Galliae Narbonensis civitatibus doctissimis ac prudentissimis bominibus dignus visus est, in quo sedeB litterarum et domicilium constitueretur. Ea res gratissima omnibus accidit non solum civibus Nemausensibus, qui eam a rege petierunt et impetrarunt, sed ceteris Galliae Narbonensis civitatibus, quarum nuUa prope est, quse de tanta régis liberalitate non magnopere laetetur eamque summo studio complectatur. Nec immérité : nam higusmodi res concessa est quae, si pro dignitate constituatur, maxima plurimaque adjumenta ac ornamenta toti GallisB Narbonensi est importatura. Restituet humanitatis atque bonarum artium studia, quae olim in his civitatibus et maxime Massiliœ fderunt celebrata : nunc omnia prope sunt extincta aut deformata. Erudiet ac perpoliet ingénia nostrorum hominum, quorum est maxima vis et moderatio : quibus hactenus nihil defuit, nisi doctrina ac elegantia litterarum. Parentes liberabit et maximis sumptibus quos faciunt, dum suos libères doctrinse disciplinseque causa in longinquas regiones mittunt, et summo metu ac soUicitudine, qua afficiuntur, quum liberi eorum absunt et in his civitatibus versantur, in quibus propter licentiam malorum et voluptatum, in magna tum corporis, tum animi pericula incidunt. Itaque incredibile studium tantae rei et instituendse et perficiendse omnibus est excita-

tum. Neque solum magistratus suum ofâcium et auctoritatem promittunt, verum etiam Episcopi et ii, qui EcclesisB opes habent, suum studium liberalitatemque deferunt. Ii autem sunt acciti litterarum doctores, quibus née doctrina deest ad tradendas explicandasque disciplinas, nec virtus ad mores informandos, nec benevolentia ad res humanas juvandas, eisque amplissima prœmia sunt proposita.

Et quoniam ordinis atque modi, qui in docendo maxime necessarius est, nuUa antea habita ratio fuit, omniaque vaste et confuse tradebantur : dant operam ut Vitiosam docendi discendique consuetudinem ex schola tollant, veterum disciplinam ac doctrinam revocent, ordinem ac modum eum adhibeant, quem puerorum ingenium et ratio litterarum requirit; denique ut consuetudinem puri latinique sermonis et eloquentiam restituant-. Itaque in ludo litterarum eos ordînes ac classes distribuerunt, quos et natura setatum et ratio litterarum postulat; eaque in singulis docentur, qu8e setati ac ingénie unijiscujusque apta sunt. Alia est doctrina primas pueritise, alia ineuntis adolescentise, et utriusque sunt certa principia, progressiones ac fines. Lingua autem latina a veteribus, doctissimis hominibus, ita divisa est, ut primum sit pura ac plana, deinde ornata, postremo apta. Quae tria diversis temporibus sunt docenda et ab eo incipiendum est, quod âetati et ingénie puerorum est accommodatius : id autem est latine planeque loqui et scribere. Postea ubi et 3fctas majores vires collegit et prima illa institutio, puerilis doctrina, est absoluta, aîia duo traduntur, ut ornate et convenienter ad id, quod est propositum, dicant et scribant.

Itaque, pro hac orationis distributione et varietate setatum et ingeniornm, constituti sunt octo ordines aut classes, in quibus puerorum adolescentumque studia instituuntur. Ad eum ludum litterarum ac classes puer quinto aut sexto anno deducendus est, in iisque ad quintum dedmum retinendus. Ita fiet, ut omni illo tempore, quod novem aut decem annorum est, per omnes ordines deducatur, in iisque diligenter continenterque instituatur et singulis annis quasdam studioruni progressiones faciat. Haec ordinum ac classium distributio,

tum propter certes gradus doctrina?, tum propter diversam naturam ac ingenium pueritise, est valde utilis ac necessaria.

Posteaquam hoc temporis spatium confectum est, studiaque, in quibus pueritia ac adolescentia informari solet, sunt absoluta, adolescens e classibus emittitur, disciplinaque illa liberatur et ad liberiorem doctrinse vitaeque rationem traducitur. Tum enim a quindecimo usque ad vigeëimiim annum pubiicas ac libéras lectiones audit, gravioribusque disciplinis ac artibus eruditur. Nam antea in illis classibus perpetuo puer continetur, disciplinseque ac magistro ita subjectus est, ut non po.ssit ad superiores ordines ascendere, nisi in inferioribus prseceptoribus satisfecerit; nec prius ex his classibus educi, quam pueritiae adolescentiaeque doctrinam omnem didicerit. Neque tamen publicae illae auscultationes ita sunt liberse, ut disciplina careant. Manent enim adhuc adolescentes in. officio et sunt in potestate praeceptorum, eisque omnem observantiam ac obedientiam prsestant ; sed studia sunt tum liberiora, nec in certis classibus adstricta, quemadmodum illa puerilis et adolescentise doctrina. Vigesimo anno adolescentes omnia consecuti sunt, quse ad humanitatis artiumque liberalium studia pertinent; omnibusque tum litteris ac disciplinis eruditi ac perpoliti, deliberare possunt ad quod genus vitse aut doctrinse se conférant.

Nam sive medicinam, sive juris legumque scientiam, sive theologiam amplecti velint, sive etiam in litteris sibi manendum ac vivendum existiment, habent jam eomparata ea adjumenta, quae ad cognitionem tractationemque aliarum artium sunt necessaria. Qua ex re facile intelligitur quantus sit usus ac utilitas litterarum. Neque enim fieri potest ut aut theologus religionem pure interpretetur, aut jurisconsultus leges recte explicet, aut medicus erudite ea tractet, quse illa scientia comprehensa sunt, nisi prius in his studiis et artibus fuerit et liberaliter institutus et diligenter exercitatus. Quamobrem prudenter faciunt magistratus et episcopi, qui studia humaninatis atque artium in civitates recipiunt. NuUa enim respublica potest aut beno constitui aut tranquille moderateque gubernari, in qua nuUa habetur ratio littera-

rum. Ecclesiae vero non possunt piiram doctrinam l'eligionis retinere, seque ad versus hsereses ac errores defendere, nisi litterse retineantur atque conserventur. Parentes etiam non ornant modo rem suam familiarem, sed valde etiam adjuvant ac augent, quum suos liberos ingenuis artibus et piis moribus curant informandos.

Sed quanta sit utilitas ac dignitas horum studiorum, optimus ac christianissimus rex satis ostendit, quum Lutetise in aliisque Gallise civitatibus doctoribus litterarum maxima prsemia constituit, et nunc Nemausi earum locum sedemque esse voluit. Haec auctoritas régis multos permovit ut hanc causam suscipiant suoque studio ac liberalitate comprehendant. Sed singularis exstat benevolentia ac benignitas Rev. Episcopi Nem. et Prsepositi Roberti de Cruce, prsestantissimi in ea republica civis et religiosissimi hominis : quorum uterque paratus est suas opes atque fortunas in hanc unam causam profundere, si hoc est profundere in republicae Ecclesiseque salutam collocare. Hsec liberalitas est hujusmodi ut et litteras et litteratos memoria beneficii obliget sempiterna ' et Deo tam grata sit, ut nihil gratins esse possit. Itaque possunt illi exspectare a Deo eam gratiam, quam solet is prseclaris ac piis operibus cumulatissime referre; a litteris vero litterarisque eam benevolentiam atque memoriam quam nulla oblivio unquam delebit. Neque dubitandum est quin jpeliqui episcopi. et magistratus, vel dignitate ipsius rei, vel horum exemple incitentur, ut in hanc causam suam voluntatem liberalitatemque conférant. Cives certe Nemausenses et diocaesani tantis studiis eam complectuntur quantis nullam antea unquam rem sunt complexi :• neque solum officii fructum , sed pietatis etiam laudem sibi in ea esse propositam existimant.

Habent autem plurimas gravissimasque causas quare humanitatis bonarumque artium studia apud se celebrari cupiant. Primum' natura loci vehementer eos adhortatur, quo non alius in Gallia Narbonensi ad litterarum domicilium constituendùm opportunior est. Nam neque tam mari propinquus est, ut possint eo deportari quae ad mollitiam cor-

ruptelamque animorum pertinent; neque iam remotus ut destitiiatur iis commoditatibus, quae ad vitam sunt necessarîse. Habet praeterea militas et magnas commodîtates quas quisque satis intelligit, qui in ea civitate est versatus. Deinde in ipsis civibus summa est modestia, temperantia. frugalitas ac gravitas. NuUus luxus, dissolutio et insolentia in vietu cultuque corporis; nullae voluptates, quae sunt inimicas virtuti atque doctrinse : quae causa una fuit ut rex eam civitatem dignam esse existimaret, in qua litterarum studia oelebrarentur. Ipsius etiam régis summa auctoritas et singularis in illos liberalitas maximo opère eos commovet ut rei tam honestae, tamque reipublicae salutari nuUa in parte déesse aut velint aut possint. Déclara vit enim rex, quid de ea civitate existimaret, quum eam rem ei concessit, qua una putat suam regnique sui salutem atque gloriam contineri, cuique in omnibus psene civitatibus summos honores tribuendos censuit. Hoc judicio régis nihil gravius ac honorificentius ab eo in illos profîcisci posset, quodque vehementius eos excitare debeat, ut in hanc causam omnia sua studia, cogitationes opesque suas conférant.

Prseclare et vere scripsit Plato, beàtas futuras eas respublicas, quas qui tenerent ac gubernarent aut ipsi philosophi essent, aut a philosophis philosophiaeque studio non abhorrentes. Nostra vero beatissima, quae talem princip^m habeat, qui non solum ipse philosophatur, sed etiam philosophi» litterarumque studia summo studio ac liberalitate prosequitur et philosophorum, hoc est hominum sapientum ac litteratorum, studio vehementer delectatur. Sed sanctissimus vir Esaias predixerat postr«mis temporibus futuros reges, qui litterarum et pietatis nutricii ac patroni essent. Haec res nostro principi tantam laudem afFeret. ut nulla unquam aetas, nulla memoria conticescat. Neque enim sunt ingrats» ac immemores litterae, quae soient eos, a quibus ornatae sunt, maximis laudibus quoque ornare, beneficiaqùe in se collata memoria sempiterna complecti. Dominus ipsius régis optimam in litteras voluntatem perpétue nobis conservet atque confirmet; aliorumque, qui sub illius imperio sunt, animes

commoveat, ut hac in re eam prœstent similitudinem conjunctionemque voluntatum, quam in caeteris rébus ad rempublicam pertinentibus praestare soient.

Pourquoi Baduel quitte Nîmes. 1544.

(Fragment de VÉpître à Sadolet)

.... Quamdiu Nemausi ea doctrina fuit retenta, quam ad illud collegium, quod a rege datum erat, instituendum primus attuli, eaque elegantia litterarum, quam ego satis prseclare introduxi, diligenter exculta atque celebrata fuit, non putavi mihi unqnam discedendum,- sed perpetuo manendam ea in civitate, in qua sedem ac domicilium quum rerum fortunarumque mearum, tum vero ingenuarum artium fundatum constitutumque videbam. Nam me quidem et ipsa classium ordinumque constitutio, et maxima puerorum adolescentiumque multitudo atque incredibilis contentio et progressiones studiorum admirabiles ita delectabant atque retinebant, ut hic optimis in studiis meisque cum civibus et parentibus jucundissime viverem, nec alium unquam locum mihi quaerendum arbitrarer. Postquam autem ea disciplina a me constituta, nescio quo fato, perturbata fuit et deleta sic ut nullum prope vestigium illius doctrinse elegantis remaneret, neque uUus jam industrise mese, egregiseque in patriam benevolentiae locus hic esset relictus, existimavi aliam mihi rationem ineundam esse, aliamque civitatem quserendam, in qua quum meae patriae, tum etiam provincifiB universse plus prodesse possem. In hac cogitatione deliberationeque quum essem, locumque aliquem tid hoc consilium meum atque studium idoneum dispicerem, a quibusdam Carpentoractensibus de prseclara tua voluntate singularique Carpentoractensium studio quum erga me, tum in litteras certior sum factus. Itaque ad te scripsi ut, quoniam civitas vestra ad studia humanitatis ac bonarum artium constituenda colendaque multas et magnas commoditates habere mihi videbatur, vos etiam videretis an mea opéra vobis ad eam rem opportuna atque utilis esse posset.... Haec est causa consilii mci. 3 kal. sept.

Ad pTximum prcmdem Epistola. 1547.

( Badael écrit an nom de la ville. )

.... lUins prseclarissimae jurisdictionis, quam Nemaosi habuisti *, ea relicta est et memoria et gloria, quae in gratissimorum nostrorum civium animis infixa, perpetuoque sermone celebrata, nullum unquam finem habitura yideator. Multa, imo omnia, tune quidem abs te faemnt' et diligente? disceptata et prudenter jndicata et severe ac constanter constituta cum summa commendatione sequitatis, justitiae ac sanctitatis, quae ab omnibus non solum nostris dvibus, sed etiam exteris hominibus tanta laude celebrantur, ut nullam aut sermonis intermissionem aut oblivionem unquam habitura sint. Sed ea quidem communem existimationem atque admirationem omnium hominum habent. Quse vero abs te erga rempublicam nostram et humaniter et amanter sunt profeeta, ea nos sic accepimus, ut prsecipuum quoddam ac singulare tuae in nos benevolentise atque existimationis testimonium amplectamur ad vestrumque honorem summum et dignitatem conferamus.... Atque istius quidem tuse in nos voluntatis ac opinionis recordatio non mediocrem fiduciam dédit ut tibi eam rem diligenter commendaremus, quam ad reipublicae nostrae et salutem et dignitatem magnopere pertinere arbitramur. Nam quum tu in hac nostra urbe, illisque conventibus, in quibus jus dicebas, pro tua summa potestate egregiaque in rempublicam nostram voluntate decreveris, ut Domus S. Marci, quae canonicorum erat, ad domicilium optimarum litterarum gjmnasiumque juventutis eleganter erudiendae constitueretur, non veremur nunc tuam opem implorare, a teque petere, ut pro tua consuetudîne ac humanitate ea bénéficia tuearis, quorum tu auctor exstitisti.

Causa hujuseemodi est : Nos sex abhinc annos Gulielmum Bigotium ad instituendum id gjmnasium, quod a rege nobis

' LcH Grands Jours de 1541.

datum est, maximis stipendiis ascivimus, nescimus quo nostro fato, tanto quidem nostro malo, ut et ad salutem et ad existimationem reipublicse nostrse intolerabile plane videatur, qiium tamdiu tamen magna cum nostra pernicie infamiaque •pertulerimus. Si peccatum est a nobis ea in re, fatemur peccatum imprudentiae. Nam si illum eo ingenio hisqtie moribus esse suspicati fuissemus, quos postea in eo ejusque . disciplina maximo cum nostro dolorô ac dedecore vidimus, nunquam cum eo homine ulla conditione transegissemus, née uUo modo commisissemus eam juventutis disciplinam, quse et doctrinam magis liberalem et vitam magis prudentem desiderat. Nostram quidem optimam in rempublicam lîtterasque voluntatem déclarât magnitudo stipendii, quod ei constituimus; summam vero ejus levitatem et insolentiam, quod tanta nostra liberalitate quum ad corruptelam juventutis, tum etiam ad perturbationem nostrse civitatis petulanter abi sus est. Non commemoramus hsec libenter, Prseses justissime, nec possumus quidem omnia. Tanta est enim magnitudo ac multitudo peccatorum ejus, ut nulla hora jam inde ab eo die> quo ad nos venit, usque ad eum diem, quo a nobis discessit, vel potius aufugit, vacua ejus insigni aliqua vel • stultitiaj vel injuria exstiterit. Sed quse stulte, leviter, inepteque acta sunt ab eo quasi lusa, quanquam gravi et moderato magistro doctoreque indigna erant, tamen, ut potuimus, placide patienterque pertulimus. Studium vero ejus ad rempublicam nostram perturbandam labefactandamqué incitatum ejusdemque exemplum.moris vitaeque immodestae ad depravandam ac corrumpendam juventutem omnino comparatum amplius ferre nuUo modo possumus. Neque enim veremur dicere, apud te prsesertim, qui mores civium nostrorum, quum jus hic diceres, satis diu cognovisti, nuUam esse in provincia Narbonensi civitatem, quse vel honestatis, vel modestise, vel tranquillitatis et concordiae sit amantior et cupidior, quam hsec nostra, in qua quidem cives omni prseterito tempore optimis et consiliis et institutis consenserunt. Itaque quum istam consuetudinem vitae modestse et pacatae imprimis diligamus ac commendemus, nihil gravius et acer-

bius nobis esse ducimus, quam hujusmodi mores nostros humanos et modérâtes et sedatos ita perturbari ae contaminari ab eo praesertim qui, quum sit magister juventutis ad eam ingénue ac modeste instituendam a nobis accersitus nostro maximo malo, ea in re nullo modo peccare potest, praesertim his corruptissimis vitiosissimisque temporibus ac moribus, quibus juventus quidem ita per se est dissolnta atque immoderata, ut a prndentibus magistris et gravibus,. vix in ofûcio teneri possit. Itaque, si ad hanc juvenum intemperantiam accédât magistri alicujus improba et âagitiosa disciplina, potes pro tua sapientia, Praeses, facile existimare, quantam licentiam ad omnem nequitiam atque impudentiam prsebitura videatur. Nam te quidem non latet, quantum auctoritas exemplumque eorum, qui ad doctrinam illiberalem morum vitseque ratîonem non modestam nec verecundam adjunxerunt, noceat eorum et studiis et ingeniis, qui illorum disciplinae traditi sunt. Non credibile est, Prseses sapientissime, nec mihi quidem memoratu facile, quantam pestem ac perniciem ista corrupta tum morum tum studiorum disciplina attulerit non huic nostrse solum civitati Nemausensi, venun etiam ceteris multis provinciae Narbonensis civitatibus, ad quas haec tanta vis veneni longe et late permanavit.

Nam si quando audis Monspessuli motus quosdam magnos scholasticorum excitatos ; si istic etiam Tolosse prope vestra tribunalia contentiones ac csedes factas; si usquam in alia quadam civitate aliquid actum immoderatius etturbulentius, debes pro tua singulari prudentia existimare honim tantorum dissidiorum ac tumultuum auctores in bac prava disciplina primum institutos fuisse ad eamque audaciam prope gladiatoriam impudentiam que exercitatos, deinde ad alias quoque civitates ac scholas corrumpendas et perturbandas misses accessisse. Neque vero nos videmus hoc tantum malum tam contagiosum ac periculosum finem ullum grassandi vastandique prius habiturum, quam vos, summi praesides ac judices, eum fontem, qui apud nos infectus ac corruptus in coteras civitates manat, exhaustum plane purgaveritis ad eamque puritatem revocavoritis, quae toti provinciae salutaris esse possit.

Hoc autem ut faciatis,' Prseses humanissime, qiium nostrse reipublicae totiusque provinciae salus vos hortatur, tum etiam vestra summa dignitas et amplitudo, qui propt^rea in hac atnplissima supremaque curia locati estis, ut projectam hominum audaciam, libidinem effrenatam, morumque et studiorum eorruptelam perniciosam reprimatis, istam provinciam universam gravissima jurisdictione et auctoritate vestra ita contineatis ac custodiatis ut, sublatis vitiis ac dissidiis, optimarum artium studia atque honestissimorum modestis^imorumque morum instituta et exempla vestra auctoritate ac sapientia approbata honorataque floreant. Nos quidem Nemausenses, qui superioribus annis tuam egregiam in rémpublicam nostram voluntatem multis in rébus perspeximus, nunc tibi non modo totius provinciae prsesidi ac custodi, sed nostro etiam liberorumque nostrorum optimo ac benignissimo parenti, tranquillitatem nostrse civitatis, gravitatem disciplinse, honestatem ac sanctitatem juventutis ita commeçidamus, ut majore studio ac contentione, nec pluribus, gravioribus ac justioribus de causis, rem ullam nostram commendare possimus-

Misereat te liberorum nostrorum, quos longius a nobis aliquo amandabimus potius quam patiamur hic coram cum summo nostro dolore in tam prava ac perdita disciplina educarî. Intelligis, pro tua praestanti sapientia, in juventutis sobole quoddam esse seminarium ipsius reipublicsa, moderatse quidem planeque beatse si, ut oportet, sit educata; immoderatse vero ac miserse, si secus instituta fuerit. Moneat te dignitas optimarum litterarum elegantissimarumque artium. Ne patiaris pro tua summa humanitate eruditioneque pulchritudinem earum tam indigne ac misère deformari. Sis defensor hujus beneficii cujusauctor exstitisti, tuque idem nobis feras opem, qui spem dedisti* Nos quidem promittere audemus, pro liberis etiam nostris spondere, si quidem nobis eos, ut volumus, educare ac instituere liceat, nos eam benevolentiam, observantiam, memoriam omni tempore vitae prsestaturos, ex qua nos abs te divino et immortali bénéficie affectos homines intelligent atque cognoscent. Bene vale. Nem.

Page 1