Item statuimus quod habitatores in dicta villa qui
fimos extraxerint a suis domibus, ipsos removeant infra octo dies de infra villam, alioquin solvantur pro banno duodecim denart.
67. Item quicumque habebit fundere sepum, ïillud fundat extra villam, alioquin solvat pro banno duodecim denar1os.
68. Item stercora animalium excoriatorum ponantur extra villam, vel infra domum cujus est animal, seu in loco non publico, alioquin excorians solvat pro banno sex denarios.
69. Actum istud nec non ad totam ordinationem hostalogiorum, seu recipientium hospites et eisdem hospitibus vendentium in dicta villa, expeditionem, factionem viarum, carreriarum, platearum fori ipsius ville et limitationem casalium et hortorum, atque publicorum locorum ejusdem, omnem declarationem atque onera, negotia; inquilini ipsius ville, teneantur pre ceteris. Preter ea que superius contenta sunt, receptionem sacramentorum eorum qui in ipsam villam jurabunt de cetero, et omnem declarationem hujus franchesie, si aliqua ambiguitas super ea, vel aliqua parte sui de cetero oriatur, ordinationi et industrie Castellani nostri ipsius ville et quatuor sindicorum, committimus et relinquimus. Et quod possint omne aliud ordinare et executioni mandare pro nobis et nomine nostro quod emergat de cetero in ipsa villa et infra terminos 1psius, et executioni mandare preterea que continentur in hac franchesia.
70. Retinemus nobis autem in dicta villa et terminos ipsius omne dominium et juris dictionem, merum et mixtum imperium, cohertionem, banna et justicias, et quod possimus nobilibus atque clericis gratiam quam voluerimus semper facere pre ceteris habitantibus in ipsa villa, salva franchesia supradicta.
71. Item quidquid promittimus, ordinamus, donamus, cedimus, concedimus, statuimus, retinemus atque relinquimus in eadem franchesia, 1llud omnino facimus non solum pro nobis et ad opus heredum et successorum nostrorum in dicta villa et mandamentoipsius, sed nomine et
ad opus dictorum Burgensium et Juratorum, et heredum et successorum suorum, et ea per juramentum nostrum promittimus ex nunc in antea attendere firmiter et servare.
72. Item statuimus et ordinamus, volumus et concedimus dictis Burgensibus ét Juratis, quod ipsi, in vinis que ad tabernam venduntur infra terminos dicte ville, ex nunc in perpetuum percipient et levent, de qualibet cabellata vini, unum quateronem vini, ad ponendum in communi pro exigentia ville et Juratorum persolvenda, et quod dicta leva solvatur in manu dictorum scindicorum vel eorum mandato, et quod singule metiete tabernariorum minuantur et decrescentur ex mensura qua soliti sunt vendere de dicto quarterone vini per totam cabellatam, ita quod infra villam et terminos dicte ville vendatur ad minorem mensuram quod alibi in castellania Castilionis de dicto quaterono vini. Intra dictam villam et terminos non possunt vendere in minutum nisi Jurati ipsius ville.
73. Item statuimus, quod cortices que fient infra mandamentum dicte castellanie Castilionis vendantur infra mandameutum, alioquin vendens extra solvat nobis pro banno tres solidos.
In quorum omnium testimonium ad robur firmius sigillum nostrum magnum et parvum presentibus apponi fecimus. Datum et actum apud Clusas in domo Stephani Pugini clerici nostri, testibus presentibus et rogatis, videlicet domino Roberto Vuagnardi, domino Petro de Avallon, militibus; Ansermodo David, canonico Genevense, et pluribus aliis, quarto nonas Maii, anno a nativitate Domini millesimo tercentesimo decimo.