II. — L'explication
Itaque, sub vesperum, concilio convocato, cohortatus ut ea quae iraperasset diligenter industrieque administrarent, naves, quas Meloduno deduxerat, singulas equitibus Romanis atlribuit, et, prima confecta vigilia, quatuor millia passuum secundo flumine progredi silentio ibique se exspectari jubet. Quinque cohortes, quas minime firmas ad dimicandum esse existimabat, castris praesidio relinquit; quinque ejusdem legionis reliquas de média nocte, cum omnibus impedimenlis, adverso flumine, magno tumultu, proficisci imperat. Conquirit etiam lintres; bas magno sonitu remorum incitatas in eamdem partem mittit. Ipse post paulo, silentio egressus cum tribus legionibus, eum locum petit quo naves appelli jusserat.
Eo quum esset ventum, exploratores hostium, ut omni fluminis parte erant dispositi, inopinantes, quod magna subito erat coorta tempestas, ab nostris opprimuntur; exercitus equitatusque, equitibus Romanis administrantibus, quos ei negotio prsefecerat, celeriter transmittitur. Uno fere tempore sub lucem hostibus nunciatur in castris Romanorum praeter consuetudinem tumultuari et magnum ire agmen adverso flumine sonitumque remorum in eadem parte exaudiri et paulo infra milites navibus transportari...
— Ici commence notre préparation. Expliquez, D. Et rappelez-vous notre principe : garder autant que possible le mouvement de la phrase latine, se laisser porter, comme Labiénus descendant de Melun avec le courant,.. Gomment exprime-t-il cette idée?
Plusieurs. — Secundo flumine.
— Laissez-vous ainsi entraîner par l'auteur, et suivez la pensée même du général, dans l'ordre adopté par lui.