‹ Consultations de morale, de droit canonique et de liturgie (volume 2)Chapitre 39 sur 400 · VI. — MARIAGES DE CONSCIENCE · texte numérisé non relu

VI. — MARIAGES DE CONSCIENCE

sacerdote de ejus licentia, adhibita prsesentia tantum duorum testium apposite a contrahentibus advocatorum, quorum fìdes nemini illorum est suspecta ; remque peragi ssepe extra ecclesiam, quandoque etiam intra illam, januis tamen occlusis vel eo temporis momento, quo remota alterius cujusvis prsesentia, scientia initi matrimonii,praeter parochi,contrahentium, testiumque personas, alios penitus effugiat.

« § 2. Quantum a Sacramenti dignitate, et ab ecclesiasticorum legum prsescripto occulta haec matrimonia, conscientiœ vulgo nuncupata, ut plurimum abhorreant, satis superque conjicere quis poterit, qui mentis aciem ad exitiosos illorum affectus convertat. Hinc enim gravia ortum habent peccata, prsesertim vero eorum, qui Divini Judicii interminatione posthabita, priore uxore, cum qua elam contraxerunt, relieta, cum alia spe futuri matrimonii decepta, et in turpem secum vivendi licentiam abducta, palam contrahere promittunt. Quorumdam vero mentem ita prava? cupiditates exe sécant, ut novum contrahere secretum matrimonium audeant, post alterum secreto itidem contractum, et nondum prioris conjugis morte solutum, seseque magno scelere polygamos reddant. Alii etiam eo impudenti» devenere, ut in hujus magni Sacramenti contemptum, post primas secreto initas, altères aut publiée aut privatim nuptiascontrahendo,sese audacius polygamia pariter innodare non perhorrescant. Age vero quam gravia, quam nullo pacto ferenda, ex his matrimoniis mala oriantur. Si enim ad quameumque matrimonii suspicionem submovendam, virum sr orsim a muliere vivere contingat, sublata est illieo individua vita? consuetudo, et contemptum est verbum Domini : Adhaerebit homo uxori suse, et erunt duo in carne una. Sin haec vita? consuetudo servetur, nemo est qui illam criminis non arguât, et utpote detestabilem, in scandali materiam non traducat. Neque illata per scandalum dispendia rependit subsecuta celebratio occulti matrimonii, quod in tenebris delitescit et ab omnibus ignoratur.

« § 3. Leviora quoque damna non sunt, qua? suscepta? proli irrogantur. Sœpe etenim contingit illam a parentibus et a matre praesertim amotam, nec pie ne e liberaliter institui ; sed incertis fortuna? casibus objectam relinqui, nisi etiam parentes ipsi, contra naturae leges, ausu nefario illius vita? insidientur. Ubi vero immane facinus parentes deterreat, illosque ad sobolem alendam instituendamque humanitas ipsa compellat, alia imminute liberis susceptis ex occulto matrimonio lugenda avitarum faclt atum et

honorum jactura, prò quorum possessione assequenda quamvis clament jura sanguinis, illis tamen careant necesse est, propter occulta parentum matrimonia, et ademptam legitimitatis et filiationis probationem.

« § 4. Huic etiam malorum origini sunt referenda ipsa quoque secreta matrimonia contracta a filiis familias contra patris juste dissentientis voluntatem ; ex quibus quam gravia incommoda exoriri soleant, neminem latet. Quid plùra ? Adeo invaluit malitia, ut quandoque in minoribus ordinibus constituti pensiones et beneficia, ad divinum cultum et ecclesiastica munia instituta, etiam post initum clam matrimonium retinuerint, sibique de mammona iniquitatis loculos miserrime comparaverint.

a§ 5. Daflenda hsec igitur potius uberibus lacrymis quam latiore calamo explicanda malorum congeries ; cum ex hac Apostolica? Sedis specula omnes sibi vindicent Nostra? vigilanti* curas ; temperare non possumus, quin Vos ipsos, Venerabiles Fratres, in partem Nostra3 sollicitudinis evocantes, vestram pietatem et zelum excitemus ad custodiendas vigilias noctis super grege vobis credito, quem luctuosa borum temporum conditio in discrimen adducit. Primum itaque periculi non infrequens occasio vos reddat difficiliores ad remittendum publicationes, a quibus 'eontracturi matrimonium sœpe per malitiosam suggestionem petunt dispensari. Quam caute solerterque oporteat ea in re episcopos -versari, non obscura vobis a Concilio Tridentino exhibentur argumenta. Si enim (ait eadem sancta Synodus) probabilis fuerit suscipio matrimonia malitiose impediri posse, si prœcesserint denunciationes ; tune vel una tantum denunciatio fìat, vel saltem, parodio et duobus testibus prœsentibus matrimonium celebretur, et deinde ante illius consummationem denunciationes in ecclesia fiant, ut si aliqua subsunt impedimenta, facilius detegantur. Prseterea licet episcopo relictum sit omnimode super denunciationibus dispensare, hsec tamen facilitas non a sola dispensantis voluntate pendet, sed a Tridentino coercetur arctis prudenti» discretique arbitrii legibus ; quod idem est ac legitimam causam dispensationis requirere.

« § 6. Parem quoque, imo i'ortasse majorem vigilantiam necesse est a vobis adhiberi, ne post remissas denunciationes, celebretur matrimonium corani parocho, vel alio sacerdote ab ipso parodio vel a vobis deputato, prœsentibus duobus vel tribus testibus confìdentibus, ne ulla celebrationis notitiavel rumor oriantur. Id enim, ut ad prcescriptum sacrorum Canonum licite fieri- possit, non satis

Page 1