VI. — MARIAGES DE CONSCIENCE
est obvia qusevis et vulgaris causa, sed gravis, urgens et urgentissima requiritur. A Sacro Nostrse Pcenitentiarise Tribunali eo potissimum casu fit potestas ita celebrandi matrimonium, quo vir et fœmina in figura matrimonii publiée degentes, et de quibus nulla viget criminis suspicio, in occulto tamen concubinatu persévèrent. Facile enim quisque conjiciet quam absonum esset eos, a statu damnationis per gratiam Sacramenti revocandos, ad publiée contrahendum matrimonium prseviis denunciationibus compelli. Hanc vero praxim vobis duximus proponendam, non quia dispensatio prsemisso casui solum congruat, cum alii similes et fortasse urgentiores esse possint, in quibus dispensari expédiât ; sed quia vestri pastoralis officii partes versari debeant in sedulo investiganda légitima et urgenti causa dispensationis, ne matrimonia occulte celebrata luctuosos habeant exitus, quos intimo cordis mcerore recensuimus.
« § 7. Hunc porro in scopum vos hortamur et impense admonemus, ut personarum matrimonium secreto contrahere petentium diligens fiat a vobis inquisitio : an scilicet ejus qualitatis, gradus et conditionis sint, qua? id probe exposcant ; an sint sui vel alieni juris, an fìlli familias quorum nuptise patri juste dissentienti sint invisse ; ab episcopali etenim quod geritis munere nimium esset alienum, facilem prœberi fìlio inobedientiœ occasionem ; an res sit de personis ecclesiasticis, licet in minoribus ordinibus constitutis, pensiones et beneficia ecclesiastica obtinentibus, ut detestabilis illorum retentio in statu uxorato,congruisremediisposteacompescatur. Potissimum vero curet vestra sollicitudo, antequam secreti matrimonii licentia concedatur, quod contrahentes clara et indubia, et a quavis fraudi immunia exhibeant documenta status liberi, ad avertendum ab iis qui improbi sintingenii,polygamiœpericulum.
« § 8. Quod attinet ad ministrum secreti matrimonii, volumus ad id munus deputari parochum alterius ex contrahentibus, quem notitia personarum, experientia et diuturnus rerum usus quovis sacerdote extraneo peritiorem effecisse prœsumuntur. Si quœ tamen vobis occurrant circumstantiae, qusealium sacerdotem loco parochi exposcere videantur, gravi impellente causa is sacerdos a vobis eligatur, qui probitate et doctrina et obeundi muneris peritia commendetur.
« § 9. Uni tamen aut alteri Sacramenti ministro a vobis deputando districte prœcipiatur, ne matrimonio intersit, nisi prius paterna charitate conjuges in Domino monuerit,sobolem procrean-
dam regenerari quamprimum oportere sacro Baptismatis lavacro ; ac Christo judici districtam reddituros esse rationem, nisi filios ut legitimos agnoverint, eosque pietate bonisque moribus imbuerint, et frui patiantur bonis temporalibusamajoribusin supremistabulis relictis, vel provida legum auctoritate delatis.
« § 10. Celebrato autem matrimonio, indilate a parodio vel alio sacerdote coram quo initum est, exhibeatur episcopo illius scriptum documentum, cum nota loci et temporis testiumque qui celebrationi interfuerunt. Vestrum erit postea diligenter incumbere, quod ad perennem rei gestœ memoriam, prsefatum documentum fìdeliter transcribatur in libro prorsus distincto ab altero, in quo matrimonia publiée contracta de more adnotantur. Hujusmodi liber prò matrimoniis secretis apposite compactus, clausus et sigillis obsignatus, in vestra episcopali cancellaria caute erit custodiendus ; et eo tantum casu resignari et aperiri vestra accedente licentia patiemini, quo alia id genus matrimonia describi oporteat, vel id sibi vindicet justitise administrandœ nécessitas, vel demum aliquod documentum ab eo expose ant verum interesse habentes, quibus probationum aliunde petendarum non suppetit copia ; sedulo tamen animadvert entes quod, re absoluta, denuo claudatur et sigillis, ut antea, obsignetur. Fides seu attestationes clam celebrati matrimonii a parocho, vel sacerdote qui vices parochi gessit, exarandffl vobisque exhibendee, transcribantur in dicto libro, prout j acent, de verbo ad verbum, a persona a vobis deputanda, quse apud omnes integritatis probatique nominis luculentum habeat testimonium. Fides vero et attestationes ipsa? in secretiori 1 oco sartse tectœque a vobis serventur.
« § 11. Quod si ex occulto hujusmodi matrimonio prolem nasci contingat, eadem mundetur salutari aqua Baptismi in ecclesia, in qua aliis infantibus hoc Sacramentum indistincte confertur. Et quia ad operiendum clam initum matrimonium, facile est in libro baptizatorum nullam fieri mentionem parentum, et eorum nomina consulto reticeri, volumus ac expresse mandamus, ut a patre baptizati, eoque defuncto, ab illius matre suscepta proies vobis denuncietur ; dictaque denunciatio fiat, vel immediate per parentes ipsos, vel per litteras eorum charactere exaratas, vel per fidedignam personali! ab ipsis parentibus designatam, ut certo et dare vobis constet, quod proies tali loco et tempore, vel reticitis vel falso expressis nominibus parentum baptizata, est légitima, licet occulti matrimonii feedere procreata. Qua? sane omnia cum vobis innotuerint, ne