CXIV. — LA COMMUNION FREQUENTE
ecte ac légitime Communionem Sanctse Sedis d clarationibus supervixit : quo factum est ut nonnulli etiam boni nominis Theologi, raro et positis compluribus conditionibus, quotidianam Communionem fidelibus permitti posse censuerint.
« Non defuerunt aliunde viri doctrina ac pietate prsediti, qui faciliorem aditum prœberent huic tam salubri Deoque accepto usui, docentes, auctoritate Patrum, nullum Ecclesia? prseceptum esse circa majores dispositiones ad quotidianam, quam ad hebdomadariam aut menstruam Communionem ; fructus vero uberiores longe fore ex quotidiana Communione, quam ex hebdomadaria aut menstrua.
« Quaestiones super hac re diebus nostris adauctse sunt et non sine acrimonia exagitatee ; quibus confessariorum mentes atque fidelium conscientiœ perturbantur, cum Christiana? pietatis ac fervoris haud mediocri detrimento. A viris idcirco prseclarissimis ac animarum Pastoribus SSmo Dno N. Pio Pp. X enixse preces porrectse sunt, ut suprema Sua auctoritate quaestionem de dispositionibus ad Eucharistiam quotidie sumendam dirimere dignaretur ; ita ut heec saluberrima ac Deo acceptissima consuetudo non modo non minuatur inter fidèles, sed potius augeatur et ubique propagetur, hisce diebus potissimum, quibus Religio ac fides catholica undequaque impetitur, ac vera Dei caritas et pietas haud parum desideratur. Sanctitas vero Sua, cum ipsi maxime cordi sit, ea qua pollet sollicitudine ac studio, ut christianus populus ad Sacrum convivium perquam fréquenter et etiam quotidie advocetur ejusque fructibus amplissimis potiatur, quaestionem praedictam huic Sacro Ordini examinandam ac defmiendam commisit.
« Sacra igitur Concilii Congregatio in plenariis Comitiis diei 16 mensis Decembris 1905 hanc rem ad examen accuratissimum revocavit, et rationibus hinc inde adductis sedula maturitate perpensis, ea quœ sequuntur statuit ac declaravit :
« 1° Communio frequens et quotidiana, utpote a Christo Domino et a Catholica Ecclesia optatissima, omnibus Christifidelibus cujusvis ordinis aut conditionis pateat ; ita ut nemo, qui in statu gratiae sit et cum recta piaque mente ad S. Mensam accédât, prohiberi ab ea possit.
« 2° Recta autem mens in eo est, ut qui ad sacram mensam accedit non usui, aut vanitati, aut humanis rationibus indulgeat, sed Dei placito satisfacere velit, ei arctius caritate conjungi, ac divino ilio pharmaco suis infirmitatibus ac defectibus occurrere.
« 3° Etsi quam maxime expédiât ut frequenti et quotidiana Communfone utentes venialibus peccatis, saltem piene deliberatis, eorumque affectu sint expertes, sufficit nihilominus ut culpis mortalibus vacent, cum proposito se nunquam in posterum peccaturos ; quo sincero animi proposito, fieri non potest quin quotidie communicantes a peccatis etiam venialibus, ab eorumque affectu sensim se expédiant.
« 4° Cum vero Sacramenta nova? legis, etsi effectum suum ex opere operato sortiantur, majorem tamen producant effectum quo majores dispositiones in iis suscipiendis adhibeantur, idcirco curandum est ut sedula ad sacram Communionem prseparatio antecedat, et congrua gratiarum actio inde sequatur, juxta uniuscujusque vires, conditionem ac officia.
« 5° Ut frequens et quotidiana Communio majori prudentia fìat uberiorique merito augeatur, oportet ut Confessarli consilium intercédât. Caveant tamen Confessarli ne a frequenti seu quotidiana Communione quemquam avertant, qui in statu gratise reperiatur et recta mente accédât.
« 6° Cum autem perspicuum sit ex frequenti seu quotidiana S. Eucharistise sumptione unionemcumChristoaugeri,spiritualem vitam uberius ali, animam virtutibus effusius instrui, et eeternœ felicitatis pignus vel fìrmius sumenti donari, idcirco Parochi, Confessarli et concionatores, juxta probatam Catechismi Romani doctrinam (Part, il, e. 63), christianum populum ad hunc tam piumac tam salutarem usum crebris admoni tionibus multo que studio cohor tentur .
«7° Communio frequens et quotidiana prsesertim in ìeligiosis Instilutis cujusvis generis promoveatur ; prò quibus tamen firmum sit decretum Quemadmodum. diei 17 mensis Decembris 1890 a S. Congr. Episcoporum et Regularium latum. Quam maxime quoque promoveatur in clericorum Scminariis, quorum alumni altaris inhiant servitio ; item in aliis christianis omne genus ephebeis.
« 8° Si quse sint Instituta, sive votorum solemnium sive simplicium, quorum in regulis aut constitutionibus, vel etiam calendariis, Communiones aliquibus diebus affìxse et in iis jussse reperiantur, h se normse tamquam mere directwge non tamquam prseceptivee putandee sunt. Prsescriptus vero Communionum numerus haberi débet ut quid minimum prò Religiosorum pielate. Idcirco frequentior vel quotidianus accessus ad eucharisticam mensam libere eisdem patere semper debebit juxta normas superius in hoc decreto traditas. Ut autem omnes utriusque sexus religiosi hujus