‹ Correspondance de Christophe PlantinChapitre 255 sur 398 · Tlantin à Joannes Leodius · texte numérisé non relu

Tlantin à Joannes Leodius

(Il lui recommande le porteur de la présente lectre, un jeune homme, employé dans la librairie, qui veut aller ouvrir une boutique de livres à Ingolstadt.)

20 decembris 1569.

Clarissimo doctissimoque viro D. Johanni Leodio S. Theologiae Doctori piissimo et 111. Ducis Bavarias Consiliario prudentissimo.

Spero equidcm et confido te jamdudum meas, 23 novembris ad te datas, cum R^' D"* Doctoris Tiletani accepisse, et illis intellexisse quantum me oblatione tui Thcsauri tibi, jnm merito devinctum, plane tuum efFeceris.Nunc autem paucis occasionem ad te nunc scribendi accipe.

Qui bas tibi reddet liiteras est mihi satis quidem nolus juvenis et, quod pluris facio, de meliore nota a catholicis et optimi nominis hominibus Lutetiae commendatus. Vixit namque illic primum apud Gabrielem Buon, bibliopolam non vulgarem, postea Lugduni, tum in Germania, ubi in nundinis Francofordiensibus eum novi fidum, diligentem et optime artem nostram callentem. Is, sum expertus, porro nunc, cum venia amicorum, decrevit tabernam librariam instruere, quod ut Ingolsiadii faciat, si pcr III™ Ducem et Academiam liceat, iili a plurimis est suasum, partim quod nunc in Galliis frigeat mercatura librorum, partim quod pauci, ut audimus, illic

reperiantur diligentes bibliopolae. Proinde rogo et obsecro tuam pietatem et humanitatem ut illi, quod pro tua auctoritate facile poteris, tum ad Privilegium impetrandum ab I1I"° Duce, tum ad receptionem obtinendam ab Academia illi patronus esse velis.

Quod si feceris, nos omnes tibi hoc soli debere fatebimur grati, neque, ut spero, pœnitebit coUati beneficii.

Page 1