DE L'ABBÉ GRIMA^DI A FÉNELON
n lui promet cPeuminer «toc som TalEûre de Févèque de Tournai.
Bruxellii , 21 martii 1711.
Rescrifseram nudiustertius hnmanissimîs illustrissimae Dominationis vestrse litteris 12 hujus mensis ad me datis; sed cùm deinde reddita mîhi fuerit prior ipsius epistola, cui dies 23 februarii adscripta erat, signi^andam id duxi illustrissimae Dominationi vestrae , ut sciret eam retardatam quidem fuisse ^ non autem in aliénas manus devenisse.
Mirum profectô mihi fuit quod scripsisti j illustrissime Prsesul, nullum tiemporis spatium prsefinitum fuisse illustrissimo episcopo Tornacensi ad commorandum in Gallia, neque deinde ullâ ratione denuntiatum, ut ad suam ecclesiam se reciperet : nam haec potissima , quinimo tota causa fuit cur Fœderati Belgii Ordînes ipsi>is bona fisco adjudicaverint, ac etiamnum in ejus reditum consentîre récusent. Investigabo diligenter quomodo res se habuerit. Non enim parum prodesset, si illastrissimus ille autistes ab omni neglecti officii culpa liberaretuf. Avide expecto litteras ex HoUandia, quœ nondum advenerunt; sed quantum conjectura consequi possum , res adhuc est im-
5o4 LETTRES SUR LES AFFAIRES
matura. Pluribus verbis scribam ad illustrissimam Somlnationem Yiestram» cùin nuntium alîquem accepero. Intérim singulari cum observantia perennique cultu subscribor, etc.