DU MÊME AU CARDINAL GABRIELLI
11 lui envoie une copie de la lettre précédente.
(Octob. 170a.)
Epistolam directorum seminarii , quod exterarum Missioiium Parisiis vocant, hisce diebus accepi. Admonentur, ut aiunt, me esse aut jam compulsum , aut brevi compellendura, ut scribam , moras Sanctissimi Patris in damnando Sinensi cultu , haud raihi vider! conversioni hœreticoruin obfuturas. Contra verô , ipsi directores pro virili objiciunt hanc controversiam esse quàm primùm dirimendam. Quin etiam monent, ne quid prœter solius couscientise dictata , obaequioso in responso , adversariis indulgeam. Annui lubens ; utrisque enim partibus haud veritus sum signiticare sine fuco quid sentiam. Quemadmodum autem ad vestrani Eminentiam exemplar mei ad regium coniessarium responsi non ita pridem miseram ^^^, ita et nunc persimilis ad directores responsi exemplar mittendum arbitrer. Quam quidem diligentiam a me deberi puto tum negotio gravissimi momenti , tum singulari huic et constantissimœ erga me benevolenliœ , quse sanè vetat quidquam quod ego fecero , aut me attinet , unquam a colendissimo Ecclesiœ Romanee principe ignorari. Summa cum reverentia et gratitudine ero perpetuum, etc.
,'i) Voyer ci-dessus U lettre 74* "