‹ Correspondance de Fénelon, archevêque de Canbrai. Publiée pour la premìere fois sur les manuscrits originaux et la plupart inédits [par A. Caron] (volume 3)Chapitre 44 sur 123 · INTERNONCE DE BRUXELLES · texte numérisé non relu

INTERNONCE DE BRUXELLES

Sur un curé nommé par l'Université de Louvain , et rejeté à Cambrai pour incapacité.

Cameraci, 20 martii 1708.

NiHiL mihi jucundius unquam esse potest, aut charius , quàm litterse , quibus illustrissima vestra Dominatio in tractando Hadriani Hossart negotio , me de sua humanitate et benevolentia certiorem fecit. De qua quidem , postquam plurimas gratias egero , ut justœ petitioni faciam satis , singula capita , quœ negotium attinent , paucis expediam.

Hadrianus ille , Lovaniensis academiœ norainatione fretus, in médium nostrœ diœcesis concursum anni 1706 prodiit, pastoratum sancti Vedasti prope Montes petiturus. Dolui equidem , quod academia, quae laxioris disciplinée impatiens est , non elegerit presbjterum jam probatœ virtutis , sed clericum, cujus vocatio ambigua in seminario probanda erat. Sic enim pastoratus circiter per bienniimi proprio pastore caret. Neque tamen minus bénigne exceptus est, quemadmodum et complures alii , quos ejusmodi nominatione munitos quotannis libenter amplectimur. Porrô examinatores sunt Belgae , in vicariatu jam emeriti , qui cùm olim a puero Lovanii litteris irabuti fuerint , nutricem academiam quàm maxime colunt, forent et observant. Quamobrem voce, vultu, qusestionum deleclu , respondenti sese accommodare studebant. Eos

DE l'archevêque de cambrai. I^f

certè puduit responsionis. At verô nihil mirum est si Hadrianus ille data aliquantù post ornni operâ, satis profecerit, ut aliis examinatoribus forte visus sit paulù minus rudis. Hue deinde rediit , confessus se in concursu ignarum jure merito inventum fuisse , imô etpollicitus se sua pastoratùs petitione cessurum. Invalait autein ab origine nios ille , in nostro solenni concursu, ut nominatis Lovauiensibus petiti pastoratùs illicô adjudicentur, si modo per responsa fecerint satis; sin minus adjudicentur doctioribus viris , qui tum temporis concurruut. Eà lege, illustrissime ac reverendissime Domine, sancti Vedasti pastoratùs ob inscitiara Hadriani Hossart, statim adjudicatus est N. Tourteau , pio doctoque Lovaniensi , qui variis in monasteriis theologiara multa cum laude docuit. Hinc certè patet me neque privilégie academiae , necpie ejus alumnis adversari; siquidem agitur, non de privilegio , quod convelli nolumus , imô cui passim nos parère constat , sed de inscitia hominis , qui tum temporis privilegio minus dignus erat. Alumnos autem academige mihi charos et acceptos esse , luce clarius est , quandoquidem altero déficiente , alterum ultrù sufFeci. Indubium est autem , academise privilegium nullum esse , quod ignaros homines in pastorale officium intrudat ; imô ad hoc concessum fuisse , ut doctos nominet. Verùra si , compertâ nominati inscitia , procrastinaremus , antiqua solennis concursûs disciplina corrumperetur, coucursus ipse incertus et imperfectus maneret , et pastoratùs proprio pastore diu carerent, contra sedis apostolicse propositum ac mentem. Hadrianus ille tandem visus est dictis nostris obsequi. Per longum temporis spatium in nostro semi-

1^2 I.ETTKKS SUIi LA JUIUDICIION

nario mansit , et theologiam quam plané ignorabat , satis accuratè diclicit. Sic aflectus erara , ut in proxinio concursu alium pastoratum ipsi destinarem. Quod quidem sine lite , sine inipensis assequi multù commodius ei foret , quàm in forensi conflictu dubiœ sorti sese committere. Subita contentionis instauraudse libido, instigantibus forte amicis, animuni ejus ita iucessit, ut contra institutionem privilegii pastoratunri sibi arroget. Eniravero eâ conditione tantùm hoc privilegio uti fas est, nimirum si nominatus suam paupertatem jurejurando affirmet. Ipse autem suam paupertatem affirmare nollet , quippe cui facultates pro génère et statu satis amplse suppetuut. Unde beueficio apertè excluditur, nisi pejeret. Sunt et alia argumenta, quibus facile refelli potest. Agitur de pastoratu qui régis Philippi dominio subjacet. Ipse Hadrianus Hossart curiam Montensem ultrô compellavit : hos judices voluitj hos habeat. Neque Montensis curia patietur unquam hanc litem ad aliud tribunal hostium dominationi subditum trahi. Si verô ipse resipisceret , et ego libens ostenderera quanti faciam eos omnes qui te patrono gaudent. Futurus est proxirao maio mense noster concursus. Posset Hadrianus concurrere , et nos sibi propitios experiri-, si vestro patrociuio sapienter uti A^elit, res ei prospéré cedet. Quippe nihil est quod magis optem , majorique pretio habeam , quàm ut vestram gratiam promereri possim , et omnino constet . quo cultu , perpeluum ero , etc.

DE 1.' ARCHEVÊQUr. DE CAMBRAI, |l5

WWW* wwvw vvw^*A\*ww\^.\\>v^\

Page 1