DE FÉNELON A L'ABBÉ GRIMALDI
n justifie l'évêque de Tournai , et soutaite qu'on lui permette au moins de résider à Courtrai.
(.. Jlartii 1711.)
MiHl videbar equidem, hoc unum affirmavisse , nempe nuUam esse factam illustrissimo Tornacensi canonicam de residendo monitionem. At verô nunquam fuit animus negandi privatas litteras , quibus aiuMt prsesulem ex uomine reipublicae fuisse admonitum ut sedem suam repeteret. Porro duplicem assignari posse residentiss causarai nemo non videt. Altéra causa est, cur jubeat princeps unumquemque subditum in loco suo residere : altéra causa est, cur Ecclesia velit ut pastor spirituali suo munere pro animarum sainte fungatur. Itaque altéra est civilis residentia, quam exigit princeps laicus; altéra spiritua-
DE l'Église de tournai, ôo"
lis, quam impcrat Ecclesia. Si lortè episcopus diutius absil, hoc unum sibi arrogat princeps laicus , ut episcopuni ab.sentem et coutinnacein sue teni})orali fructu spoliet, et Iructum in iiscurn cogat; neque ulteriùs unquam progreditur potestas laica, nisi spiritualem jurisdictionem invadere studeat. Quod autem spiritualem resideutiam altinet, unius Ecclesiœ pi'sepositis adscribitur. JVimirum si episcopus ad suam sedem redire nolit, metropolitaDus tenetùr eum bénigne compellere, et cum reverentia monere. Si yerô obsequi recuset, emendari aut depoui poterit, ser-^ vato ordine in causis niajoribus servando. Atqui il-r lustrissimus Tornaceusis mpnenti metropolitano nunquam restititj sed contra metropolitanus ego testor, illum gravissimis de causis redilum distulisse. Igitur culpavi non potest de mora quam superior «cclesia&rticus justam ac necessariam existiraavit. Cùm autem Ipsum esse citra culpam positum ex eo metropolitani testimonio pateat, sequitur nullam allegari posse Tel regaliorum , vel fructu um fisco addiclorum causam. Regalia quippe non nisi sede vacante, et episcopatùrà ineunte episcopo exercentur. Fructunm verù in fiscum coactio fieri non potest, nisi ob defectionem aliquam et apertum scelus episcopi. Luce ipsà clariiis est , episcopum non descivisse , nec quidqualii scelestum contra rempublicam admisisse , etiamsi ob pri-r vata suorum negotia forte paulô diutius apud suos coramoratus fuerit. Minime diffiteor fructus reservari posse a principe, si autistes redire noluerit. At illa fructuum reservatio habenda est ut comminatio tantùm , ita ut redeunti tandem episcopo cédant reservati fructus, modo nullum sit aliud crimeu insi
5oS^ LETTRES SUR LES AFFAIRES
objectum. Quôd si res ita sit, duin episcopus in redeundo fuit tardior, quantô magis dum episcopus, teste metropolltano, optatum reditum paulisper differre coactus fuit! Quid verô absurdius et a recta disciplina magis alienura , quàm principi laico et extra catbolicara communionem posito , adscribere spiritualem beneiiciorum collationem , eâque insohtëm episcopum exspoliare, ob iictam hanc in redeundo negligentiam?
Cœterùm , illustrissime ac reverendissime Domine , si reipublicœ duces et administres exorare nequeas, ut episcopus in suam sedem se recipiat , saltem hoc impetrari optarim , ut permittente Bruxellensi consilio , resideat Cortraci. Hoc enim oppidum , quod ab Iloliandis captum non fuit, Ilispanico , ut aiunt, imperio etiamnum subjacet. Id si impetres, optimè de catholica Ecclesia meruisse mihi videberis; scilicet scliismatis incendiura extiuctum iri spes erit, suoque gregi pastor bonus et sapiens restituetur. Imô et sanse doctrinse summo in periculo versanti prccsidium ac tutela certa non décrit. Cui quidem negotio , si operam dare velis , approperandum existimo , ne respublica, negatis semel iis quœ rogat autistes, in dies fiât asperior , eamque retrocedere pudeat.
Intima cum observantia et vero animi cultu nunquam non ero, illustrissime, etc.
DE l'Église de tourî^ai. 3o9