AU CARDINAL CAPRARA
4 frimaire an XII (26 novembre i8o3).
Illustrissime ac Reverendissime Domine.
Quse de jubilœo quod Gallicœ genti sanctissimus pater noster Pius VII elargiri dignatus est, ea grato laetoque animo accepi. Tarn pise menti Eminentiœ tuœ morem gerere quin festinem haud tibi sane dubium est, paternâ de hâc indulgentiâ meos diœcesanos quam primum monitos faciam; et optatum inde fructum omnes ut percipiant nihil a me prœtermittetur.
Faxit imprimis Deus ut quse ipsos inter presbyteros lugenda jamdiutius ardent dissidia, oblatâ tam opportune
l52 CORRESPONDANCE DE LE COZ.
a sapientissimo ac vigilantissimo papa nostro occasione, tandem penitus extinguantur ! Inde enim Christianos inter catholicos pax etiam et concordia enascentur ; inde infensissimoruni sanctse nostrse religionis hostium spes omnis corruet et evanescet. Dicam melius; quam pectori meo jucundam spem innasci permisit mirum in modum misericors Salvator noster promere mihi liceat, eminentissime domine, adventare mihi videtur optatissimum illud tempus quo, singulari movente Dei omnipotentis gratiâ, errores suos dignoscere et catholicam ad unitatem tendere protestantibus datum sit. Ex his saltem qui meâ in diœcesi versantur non nulli ita sentire et optare mihi videntur. Ad id autem maxime conducet cum lsetissimum sincerœ et fraternœ catholicorum inter se concordise spectaculum, tum manifesta et constans summi catholicœ ecclesise pontificis et carterorum ipsius antistitum caritas et benevolentia. Quod gravissimâ eâ de re menle habeo id, si expetit, Eminentiœ tuœ explanare conabor. Sum ego, etc.